REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Creabilem esse gratiam tam magnam, ut excedi nequeat. Primo, quia si non est status, potest produci gratia in infinitum. Secundo, ex Philos. 3. phys. text. 69. cujus lucum fuse expendit, et explicat procedere in permanentibus. Ita cum Doctore tenent Durand. I. 17. q. 4. et hic q. I. et 4. d. 44. q 2. Cajetan. 2. 2. quaest. 24. art. 7. et 3. p. q. 7. art. 9. probans esse D. Thomae. Henric. quodl. 5. quaest. 3. et quodl. 8. q. 8. Aureol. apud Cupreol. 4. disp. 43. quaest, ult. art. 2. Aesculan. 3. phys. lect. 7. quaest. 3. Palud hic quaest. I. Cano de loc. cap. 14. Soncinas 8. Metaphys. quaest. 13.
Dico tamen quod summa gratia causabilis potest esse simul in effectu. Illud probo sic, quia quaelibet gratia causabilis distincte videtur ab intellectu divino ; quaero igitur, cum videat hanc gratiam creatam, an videat istam distare per infinitos gradus medios ejusdem qualitatis ab alia gratia quam potest creare, vel solum videt eam distare per certos gradus? Si videat eam distare per gradus finitos, igitur summa creabilis finita est, et simul potest creari includens certos gradus, et tunc summa gratia creabilis potest simul esse in effectu, si videt distantiam infinitam secundum gradus ejusdem qualitatis intensive ; igitur videt aliquem gradum infinitum intensive, aliter enim quilibet quem videt, distaret finite ab isto; et tunc sequentur duo impossibilia : Primum, quod talis gradus sit factibilis, et tunc aliqua creatura infinita esset factibilis. Secundo sequitur ex eodem, quod iste gradus potest creari unica creatione, cum videat eum distincte, et tunc iterum habetur propositum, quia ille gradus gratiae est summus, qui potuit creari, et talis potest esse simul in effectu.
Et secundum hoc tenet ratio Philosophi, 3. Phys. text. 69. dicentis, quantum potest esse in potentia, tantum potest esse in actu. Et Philosophus arguit ibi de quantitate mobili ; et ratio Philosophi est, quia non potest augeri magnitudo in infinitum, addendo partes ejusdem quantitatis, quia de illis loquitur, nisi semper auferatur ab alia magnitudine, quod additur huic, et ideo vult quod tantum est in natura corporea in actu simul, quantum potest magnitudo esse in potentia ; et ideo cum esse, quod est. actu corporeum, sit finitum, non potest aliqua magnitudo esse infinita in potentia.
Item, similiter est verum de quantitate virtutis, quod ipse probat de quantitate mobili, etsi non probetur per idem medium, quia cum crescit aliquid secundum quantitatem virtutis, non oportet quod addendo virtutem uni, auferatur virtus praeexistens in alia, et detur sibi. Sed tenetur per hoc medium, quantam formam permanentem convenit esse in potentia causativa, tantum convenit esse simul in actu, et non tenet hoc de numero, nec de successivo. Ideo additur forma, ad excludendum numerum, quem non reputo habere formam extra animam, et additur permanens, ad excludendum successivum.
Ratio hujus propositionis est, quia unica potentialitate est materia permanentis in potentia ad unicum actum simul. Et Commentator ibidem ponit causam, quare numerus est in potentia infinitus, et non in actu ; non autem magnitudo, quia in uno processu proceditur ad materiam, in alio ad formam et actum. Et licet ista ratio modicum valeat, dicit tamen unam bonam propositionem quod omnes potentiae, quae sunt ad formam permanentem, sunt unius potentiae demonstratae. Oppositum est verum in discretis et in successivis, quia potentia quae est ad actum permixtum, potentia non est una demonstrata ; sed quaelibet potentia ad charitatem simul illo gradu vel illo est pars unius potentiae demonstratae, cum charitas sit forma permanens ; igitur quanta est in potentia causativa, potest simul esse actu in eodem.
Alia ratio opponitur : Quantam charitatem Deus potest creare, tantam potest creare, (subjectum includit praedicatum) ; igitur ponatur in esse, quantam potest creare, tantam creat ; igitur si potest creare infinitam, ponatur in esse quod actu causet infinitam ; hoc est impossibile, quia maxima, quam potest creare, potest esse simul in effectu.
Sed ista ratio non concludit, nisi ex evidentia prioris rationis, quando omnes potentiae sunt partes unius potentiae demonstratae, quia de tempore et numero non concludit ista ratio, quia cum dicitur, quantam potest, etc. ista aequivalet huic : Si tantam potest creare, tantam potest creare ; et illa potest esse conditionalis, vel de conditionata extremo: et si est conditionalis, vera est, quia tantum valet, si tantam potest facere, tantam potest facere, et tunc non debet poni consequens in esse, et antecedens non, quia si sic arguitur : Si tu potes currere, tu potes moveri, non debet hoc sic poni in esse : Si tu potes currere, tu moveris, quia antecedens est necessarium, cum haec conditionalis sit necessaria : Si tu potes currere, tu potes moveri. Illud consequens est impossibile : Si tu potes currere, tu moveris. Et licet potentia sequitur ad potentiam, non tamen actus consequentis sequitur ad illam potentiam ; ideo debet sic poni in esse, si tu curris, tu moveris, ponendo simul antecedens et consequens. Si est de conditionato extremo sic, quantam potest facere, tantam potest facere, falsa est, nisi ubi est una potentia, sic dicendo, tantam potest facere, si tantam potest facere, quia hoc asseritur absolute, quod tantum potest facere simul.