Postquam philosophus solvit rationes zenonis improbantis motum, hic intendit ostendere quod impartibile non movetur.
Per quod destruitur opinio democriti, ponentis atomos per se mobiles.
Et circa hoc duo facit: primo proponit intentionem; secundo probat propositum, ibi: mutetur enim ex ab in bc etc..
Dicit ergo primo, quod suppositis his quae supra ostensa sunt, dicendum est quod impartibile non potest moveri, nisi forte per accidens, sicut punctum movetur in toto corpore, vel quacumque alia magnitudine in qua est punctum, scilicet linea vel superficie.
Moveri autem ad motum alterius contingit dupliciter. Uno modo quando illud quod movetur ad motum alterius, non est aliqua pars eius; sicut illud quod est in navi movetur ad motum navis, et albedo etiam movetur ad motum corporis, cum non sit pars eius: alio modo sicut pars movetur ad motum totius.
Et quia impartibile dicitur multipliciter, sicut et partibile, ostendit quomodo accipiat hic impartibile: et dicit quod impartibile hic dicitur illud quod est indivisibile secundum quantitatem. Dicitur enim et aliquid impartibile secundum speciem, sicut si dicamus ignem impartibilem aut aerem, quia non potest resolvi in plura corpora specie diversa. Sed tale impartibile nihil prohibet moveri: intendit ergo excludere motum ab impartibili secundum quantitatem.
Et quia dixerat quod pars movetur ad motum totius, et aliquis posset dicere quod pars nullo modo movetur, subiungit quod sunt aliqui motus partium, inquantum sunt partes, qui sunt diversi a motu totius, inquantum est motus totius.
Et hanc differentiam aliquis maxime potest considerare in motu sphaerico: quia non est eadem velocitas partium quae moventur circa centrum, et partium quae sunt extra, idest versus superficiem exteriorem sphaerae, et quae est etiam velocitas totius: ac si motus iste non sit unius sed diversorum. Manifestum est enim quod velocius est, quod in aequali tempore pertransit maiorem magnitudinem.
Dum autem sphaera movetur, manifestum est quod maiorem circulum pertransit pars exterior sphaerae quam pars interior; unde maior est velocitas partis exterioris quam interioris.
Tamen velocitas totius est eadem cum velocitate interioris et exterioris partis.
Ista autem diversitas motuum intelligenda est secundum quod partibus continui convenit moveri, scilicet in potentia. Unde actu est unus motus totius et partium: sed potentia sunt diversi motus partium, et ad invicem, et a motu totius. Et sic cum dicitur pars moveri per accidens ad motum totius, est tale per accidens, quod est in potentia per se: quod non est de motu per accidens, secundum quod dicuntur accidentia vel formae per accidens moveri.
Posita igitur distinctione eius quod movetur, explicat suam intentionem. Et dicit quod id quod est impartibile secundum quantitatem, potest moveri quidem ad motum corporis per accidens: non tanquam pars, quia nulla magnitudo componitur ex indivisibilibus, ut ostensum est; sed sicut movetur aliquid ad motum alterius quod non est pars eius, sicut sedens in navi movetur ad motum navis. Sed per se non contingit impartibile moveri.
Hoc autem idem supra probavit, non ex principali intentione, sed incidenter. Unde praeter rationem supra positam, hic magis explicat veritatem, et rationes addit efficaces ad propositum ostendendum.
Deinde cum dicit: mutetur enim etc., probat propositum tribus rationibus.
Quarum prima talis est. Si ponatur quod impartibile movetur, moveatur ex ab in bc.
Nec differt quantum ad hanc rationem, utrum ista duo, scilicet ab et bc, sint duae magnitudines, sive duo loca, ut in motu locali et augmenti et decrementi; vel duae species, idest duae qualitates, sicut in motu alterationis; vel sint duo contradictorie opposita, ut in generatione et corruptione. Et sit tempus ed in quo aliquid mutatur de uno termino in alterum primo, idest non ratione partis. In hoc ergo tempore necesse est quod id quod mutatur, aut sit in ab, idest in termino a quo; aut in bc, idest in termino ad quem; aut aliquid eius est in uno termino, alia vero pars eius est in altero. Omne enim quod mutatur, oportet quod aliquo horum trium modorum se habeat, sicut supra dictum est.
Non autem potest dari tertium membrum, scilicet quod sit in utroque secundum diversas partes sui: quia sic sequeretur quod esset partibile, et positum erat quod esset impartibile.
Sed similiter non potest dari secundum membrum, scilicet quod sit in bc, idest in termino ad quem: quia quando est in termino ad quem, tunc iam est mutatum, ut ex superioribus patet; ponebatur autem quod in hoc tempore mutaretur. Relinquitur ergo quod in toto tempore in quo mutatur indivisibile, sit in ab, idest in termino a quo. Ex quo sequitur quod quiescat: nihil enim est aliud quiescere, quam quod aliquid sit in uno et eodem per totum aliquod tempus. Cum enim in quolibet tempore sit prius et posterius, si tempus est divisibile, quidquid per aliquod tempus est in uno et eodem, similiter se habet nunc et prius; quod est quiescere. Sed hoc est impossibile, quod aliquid dum mutatur quiescat. Relinquitur ergo quod non contingit impartibile moveri, neque aliquo modo mutari.
Hoc enim solo modo posset esse aliquis motus rei indivisibilis, si tempus componeretur ex ipsis nunc: quia in nunc semper est motum esse vel mutatum. Et quia quod motum est, inquantum huiusmodi, non movetur, sequitur quod in nunc nihil movetur, sed sit motum. Sic igitur posset poni indivisibile moveri in aliquo tempore, si tempus ex ipsis nunc componeretur: quia posset dari quod in quolibet ipsorum nunc ex quibus componitur tempus, esset in uno, et in toto tempore, idest in omnibus nunc, esset in multis; et sic in toto tempore moveretur, non autem in aliquo nunc.
Sed quod hoc sit impossibile, scilicet tempus componi ex ipsis nunc, ostensum est prius. Ostensum est enim supra quod neque tempus componitur ex ipsis nunc, neque linea ex ipsis punctis, neque motus componitur ex momentis (ut per momentum intelligamus hoc quod est mutatum esse)p qui enim hoc dicit, quod indivisibile movetur, aut quod motus componatur ex indivisibilibus, nihil aliud facit quam quod tempus componatur ex nunc, aut magnitudo ex punctis; quod est impossibile. Ergo et impossibile est impartibile moveri.
Secundam rationem ponit ibi: amplius autem ex his etc.: et dicit quod ex his quae sequuntur, potest esse manifestum quod neque punctum, neque aliud quodcumque indivisibile potest moveri. Et ista ratio specialis est de motu locali. Omne enim quod movetur secundum locum, impossibile est quod prius pertranseat maiorem magnitudinem ipso mobili, quam aequalem vel minorem; sed semper mobile prius pertransit magnitudinem aequalem sibi aut minorem, quam maiorem. Si ergo hoc ita se habet, manifestum est quod et punctum, si movetur, prius pertransibit aliquid minus se aut aequale sibi, quam longitudinem maiorem se. Sed impossibile est quod pertranseat aliquid minus se, quia est indivisibile. Relinquitur ergo quod pertransibit aliquid aequale sibi. Et ita oportet quod numeret omnia puncta quae sunt in linea: quia semper punctum, cum moveatur motu aequali lineae, propter hoc quod movetur per totam lineam, sequitur quod totam lineam mensuret; hoc autem facit numerando omnia puncta. Ergo sequitur quod linea sit ex punctis. Si ergo hoc est impossibile, impossibile est quod indivisibile moveatur.
Tertiam rationem ponit ibi: amplius autem si omne etc.: quae talis est.
Omne quod movetur, movetur in tempore, et nihil movetur in ipso nunc, ut supra probatum est. Ostensum est autem supra quod omne tempus est divisibile. Ergo in quolibet tempore in quo aliquid movetur, erit accipere minus tempus, in quo movetur aliquod minus mobile: quia manifestum est quod supposita eadem velocitate, in minori tempore pertransit minus mobile aliquod signum datum, quam mobile maius, sicut in minori tempore pars quam totum, ut ex superioribus patet. Si ergo punctum movetur, erit accipere aliquod tempus minus tempore in quo ipsum movetur. Sed hoc est impossibile: quia sequeretur quod in illo minori tempore moveretur aliquid minus quam punctum; et sic indivisibile esset divisibile in aliquod minus, sicut tempus dividitur in tempus.
Hoc enim solo modo posset moveri indivisibile, si esset possibile aliquid moveri in nunc indivisibili: quia sicut non esset accipere aliquod minus ipso nunc in quo movetur, ita non oporteret accipere aliquod minus mobili.
Et sic patet quod eiusdem rationis est, quod fiat motus in nunc, et quod indivisibile aliquod moveatur. Hoc autem est impossibile, quod in nunc fiat motus. Ergo impossibile est quod indivisibile moveatur.