In praecedentibus Psalmis posita est gratiarum actio pro liberatione ab hostibus; hic ostendit fiduciam ex hoc conceptam. Et loquitur ex persona hominis desiderantis dei beneficia, qui consequitur securitatem. Titulus, in finem Psalmus David: Hieronymus habet, victor. Hoc supra expositum est. Hic Psalmus potest exponi litteraliter de David: mystice autem de christo, sive allegorice. Moraliter vero de viro justo, et haereticis, ut exponit Glossa. Primo ergo David proponit suam fiduciam, in domino confido: quasi liberatus per justum dei judicium deprimens peccatores et exaltans pauperes: Hier. 17: beatus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus: Dan. 3: non est confusio confidentibus in te. Secundo ponit fiduciae ejus impugnationem, quae fiebat verbis: quomodo dicitis etc.. David enim fugienti consulebant quidam ut iret ad loca munita et montes; vel ut ibi latitaret ut passer est factus. Quomodo? ecce peccatores etc.. Et exponitur dupliciter. Primo ut sint verba non David, sed aliorum: quasi dicat: ideo transmigra, quia, tetenderunt arcum. Vel sint verba David, quasi dicat, in domino confido: quia tetenderunt arcum, paraverunt peccatores sagittas etc.. Et facit tria. Primo ponit eorum pravam solicitudinem.
Secundo perversam intentionem, ut sagittent.
Tertio injustam operationem, quoniam quae perfecisti. Mystice de christo sic: ego christus in domino confido: quomodo ergo vos Pharisaei dicitis, transmigra in montem, idest ad legis observantias datas in monte sinai: Deut. 33: dominus de sinai venit, et de Seir ortus est nobis; et nisi hoc feceris, ecce peccatores intenderunt arcum etc.. Idest paraverunt se ad occidendum te et discipulos tuos; et hoc, quoniam quae tu perfecisti destruxerunt, idest occiderunt. Vel moraliter dicit fidelis haereticis, secundum Glossam, in domino confido, tenens ejus fidem: quomodo ergo vos haeretici, dicitis, transmigra, ad nos, in montem, idest christum quem crediderunt habere haeretici? isa. 2: erit praeparatus mons domus domini in vertice montium: 2 Reg. 1: montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium.
Idest Judaeorum, vel magnorum haereticorum: Hier. 51: ecce ego mons pestifer, qui corrumpo universam terram. Vel mons altitudo intellectus quem fingunt se habere. Sed si hoc facerem, essem passer levis, non mansionarius. Quoniam ecce peccatores, idest haeretici, intenderunt arcum, idest ad se traxerunt sacram Scripturam, sicut qui tendunt arcum: paraverunt sagittas, venenosa eloquia, in pharetra, idest memoria vel scientia: Hier. 5: pharetra ejus quasi sepulcrum patens. Hieronymus habet, sagittas suas super nervum, idest chordam: intentio perversa, ut sagittent rectos corde, idest justos, in obscuro, idest dolose: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum. Vel, in obscuro, idest subtilitatibus sacrae Scripturae. Alia littera habet in obscura luna. Luna est ecclesia: Cant. 6: pulchra ut luna, propter ejus claritatem, et propter ejus obscurationem. Claritas lunae est a sole; sic claritas ecclesiae est a christo: jo. 1: erat lux vera quae illuminat etc.. Item medius lunae globus est clarus, et medius obscurus; sic in ecclesia aliqui sunt clari, aliqui obscuri. Obscuratur autem luna, secundum Glossam, quandoque per revolutionem, et sic fit obscura: quandoque per eclypsim, et tunc in sanguinem convertitur: quandoque per interpositionem nubis, et tunc fit nigra.
Sic ecclesia fit obscura in novitate, quando non sunt in ea praedicatores et doctores; sanguinea per persecutionem tyrannorum; nigra per nubes, idest per seductionem haereticorum; et tunc vult sagittare.
Hic ponitur injusta actio eorum, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Alia littera, quoniam quem perfecisti; sed prima melior est, et secundum Hieronymum, quoniam leges quas perfecisti destruxerunt: isa. 48: scio quod praevaricans praevaricatus es, et transgressorem ex utero vocavi te: Hier. 2: a saeculo fregisti jugum, rupisti vincula; dixisti, non serviam: quasi dicat: destruent legem tuam, quam tu praecepisti servari. Exod. 33: innocentem et justum non condemnabis; sed isti volunt eum occidere: Psal. 118: dissipaverunt iniqui legem tuam; et deus perfecit eam, quia dedit eam: Psal. 147: non fecit taliter omni nationi: Matth. 5: non veni solvere legem, sed adimplere. Si dicatur, quem perfecisti destruxerunt, sic intelligitur de christo, quem tu perfecisti.