Quod vero nonagesimo quarto dicitur, fieri est passio, cum habeat materia suum subiectum; sed creatio relatio tantum est, et non passio, verum est, si fieri et passio accipiantur sicut in scientia naturali: passio enim est alicuius subiecti patientis, et fieri naturale ex subiecto; creatio autem alio modo dicitur fieri et passio.