DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria lux.
Lux. Maria comparatur luci proprietate multiplici. Unde, Sapient. VII, 10 : Proposui pro luce habere illam, etc Genes. I, 4 : Vidit Deus lucem, quod esset bona, etc. Haec est enim lux quae post Filium illuminat omnem lucem.
Maria lux propter speciositatem : quia nulla pura creatura Maria pulchrior. Unde de ea dicitur, Sapient. vii, 29 : Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata, invenitur prior. Nihil enim luce subtilius, sicut infra ostendetur. Nihil luce purius, in quo simplicitas ejus et Innocentia. Nihil mundius, in quo operum ejus munditia. Nihil clarius, in quo lumen exemplorum. Nihil humanae vitae jucundius, in quo notantur in ea doctrina et sapientia verborum. Ergo munditia ad virginitatem, claritas ad opinionem, gratia ad sermonem.
Propter claritatis diffusionem absque sui diminutione : quia peperit Christum sine sui corruptione. De qua luce, Eccli. I, 10 : Effudit illam super omnia operasua, et super omnem carnem. Hoc dicitur de sapientia, et potest exponi de Maria. Propter suam incorruptibilitatem, et puritatem : quia inquinari non potest. Unde, Sapient. vii, 25 : Nihil inquinatum in eam incurrit. Sicut apparet in radio solis, quem nec ignis comburit, nec aqua emollit, nec faetor corrumpit, nec gladius scindit, nec vit obsistit : et
ita incorruptibilis.
Quia visibilia facit ea quae prius non apparebant ante faciem Filii sui misericorditer statuens eos qui prius longe distabant ab eo, ut patet in Theophilo. Ipsa enim sicut dicitur, Job, xii, 22 : Revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Quia per angustissimam rimam vel foramen ingreditur, gratiam infundendo. Unde dicit cum Filio illud Apocalypsis, III, 20 : Si quis mihi aperuerit januam, intrabo ad illum. (Titulo de sole). Item, Cantic. ii, 9 : Respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Quasi modica rima est aliquoties eam devote salutare, pro amore ejus libenter eleemosynam dare, missam suam devote auscultare, vel sermonem de ea, blasphemantes eam vel jurantes asperrime redarguere, ejus magnalia firmiter credere, tutelae ipsius sese commendare, et hujusmodi. Nulla enim creaturarum Dei aeque parata est ad benefaciendum. Et per hujusmodi rimas diffundit nobis lumen gratiarum et misericordiae suae.
Quia rimas et augustissima foramina sua illustratione manifestat existentibus in domo, id est, etiam minima peccata suae gratiae infusione facit perceptibilia his qui convertuntur ad cor. Eccli. xlii, 19 : Revelans vestigia occultorum. Roganda est igitur assidue, ut cordibus nostris infundat gratiam divini timoris : quia, sicut dicitur, Eccli. XXI, 7 : Qui timet Deum, convertetur ad cor suum, ut per illustrationem gratiae suae possimus intelligere nostrorum cordium foramina et scissuras, et eadem resarcire.
Quia praevenit oculum ad hoc ut videatur ab oculo. Et sapientia vel Maria praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se priorem ostendat .
Quia oculos illuminat, id est, intellectum et affectum, qui sunt oculi animae. Intellectum cognitione sui et Dei, affectum dilectione Dei et proximi.
Quia tenebras fugat, et sequelam tenebrarum, id est, ignorantiam : quia mundo peperit aeternam veritatem, quae Christus est. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. Quia splendorem diffundit. Quia ex ejus utero egressus est per carnalem nativitatem ille splendor, de quo dicit Isaias, 1 : Donec egre-diatur ut splendor justus ejus.
Quia singulis rebus species proprias et differentias restituit, quas abstulerant tenebrae : quia tempore tenebrarum omnia sunt in chao et confusione. Sic factum est mundo per peccatum Hevae : sed Maria luce vera veniente, ad formas pro- prias omnia quasi de tenebris evaserunt, scilicet status, ordines, et gradus Ecclesiae Catholicae, et exemplaria virtutum.
Quia sine acceptione personae omnibus se ei debito modo exponentibus se exponit. Sapient. VI, 8 : aequaliter cura est illi de omnibus : aequaliter, id est, communicative. Ideo dicit ei Pater, Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium.
Quia sanis oculis delectabilis. Unde, Eccle. XI, 7 : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Oculi nostri spirituales affectus et intellectus. Quia lippientibus et non sanis oculis odibilis, Judaeis, paganis, haereticis, blasphemis, et hujusmodi. Unde, Joan. iii, 20 : Qui male agit, odit lucem. Augustinus : " Palato non sano poena est panis, et oculis aegris odiosa lux, quae est sanis amabilis. "
De hac luce dicitur, Genes. I, 3 : Dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Dicturus erat Psalmista, Psal. cxviii, 126 : Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam. Et Dominus dixit : Fiat lux, etc, quasi jam diceret Mariae illud Isaiae, xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium. Deus enim hanc lucem Iecit, quando beatam Virginem de tenebris lucere et splendescere dixit . Sed quia lux esset bona, vidit, quando per eam mundi tenebras illustravit. Unde sequitur, Genes. I, 4 : Et vidit Deus lucem, quod esset bona. Sicut enim nemo bonus nisi solus Deus , sic nulla anima Mariae comparata invenietur perfecta. Nam sicut Ipse est super omnia Deus benedictus , sic Maria inter mulieres, id est, super omnes mulieres benedicta. Et divisit lucem, Id est, Mariam, a tenebris peccati originalis. Vel, a tenebris, id est, spinosis Judaeis, de quibus orta est velut rosa. Appellavitque lucem diem, quando nascente Maria incepit mundo diescere. (Hoc invenies in capitulo sequenti). Hac luce quasi quodam collyrio illuminantur
caeci nati, ut sanatis oculis Dei gloriam valeant intueri hic per iidem, in futuro per spem. Sed hanc lucem tenebrae, id est, tenebrosi peccatores, Judaei, pagani, haeretici non comprehenderunt : quia aegris oculis odiosa lux, ut dicit Augustinus, et hujus lucis radioli luminositas exemplorum.
Item, Ipsa figurata est per illam lucem primariam, quae creata creditur ibi, ubi sol oritur, et de qua secundum quosdam factum est corpus solis : quia de substantia Virginis formatum est corpus Filii, quia est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum , supple, qui illuminatur.
Item, Ipsa figurata est per lucem illam quae subtracta est aegyptiis tenebrosis, scilicet Judaeis, et data filiis Israel, id est, veris Christanis .
Item, Haec lux est illa nova lux, quae Judaeis oriri visa est , et de qua dicitur, Esther, XI, 10 et 11 : Fons gratiae, parvus per humilitatem, in lucem solemque conversus est, in lucem universalem et stabilem. Si enim justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem , quanto magis semita illius quae genuit Solem justitiae. Item, Si Apostoli sunt lux mundi , quanto fortius Maria, quae genuit illum qui dicit, Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi.