De acrium et non acrium orationum distinctione.
Solutis jam recta solutione omnibus orationibus ad motas sophisticae disputationis ducentibus, nunc agendum est de orationibus quae dignae sunt solvi, et quae indignae quae disputandae sunt a respondente. Dicimus igitur quod oportet intelligere respondentem primo secundum generalem divisionem orationis : quoniam generaliter omnium orationum sophisticarum aliae sive quaedam sunt faciles conspici ad solvendum : aliae autem sive quaedam sunt difficiles conspici secundum quid, quantum ad apparentiam, et in quo quantum ad non existentiam paralogizant audientem respondentem qui audit opponentem. Frequenter enim faciles orationes eaedem in genere vel secundum unum et eumdem locum sophisticum sunt illis difficilibus scilicet, faciles enim frequenter sunt secundum eumdem locum sophisticum secundum quem sunt difficiles. Nam eamdem orationem quantum ad causam apparentiae et. non existentiae, oportet variare cum alia oratione quae fit secundum idem, hoc est, secundum eumdem locum sophisticum. Unde eadem oratio facilis et. difficilis aliis quidem sive diversis responsionibus videtur esse secundum dictionem : hoc autem secundum fallaciam in dictione : aliis autem responsionibus videtur esse secundum accidens vel alium locum sophisticum extra dictionem. Et hujus causa est quia nunquam sophisma translatum ad diversos respondentes, vel melius ad diversas orationes secundum quamlibet fallaciam non similiter est manifestum : sed una est oratio ad conspiciendum facilis, et alia difficilis ad conspiciendum quamlibet fallaciam.
Eadem ergo est videre in his orationibus quae sunt secundum aequivocationes, qui modus paralogismorum est facillimus: eo quod in sermone (quem continue usitamus) evenit, quod scilicet quaedam in aequivocatione sunt orationes sive paralogismi faciles, et quaedam difficiles : haec enim quaedam aequivocorum etiam a quibuslibet respondentibus conspici sunt manifesta, ut in aequivocis per casum et fortunam: nam etiam orationes paralogismorum secundum dictionem pene omnes, scilicet communes sunt ridiculae, hoc est ridiculosae et faciles ad solvendum, ut patet per inductionem in omnibus, et maxime in aequivocatione. Ut patet per exemplum si dicatur, vir ferebatur gradatim sedens : quae oratio est multiplex: eo quod gradatim potest sumi a gradior, deris, verbo : et sic oratio est falsa : quia sedens ut sic non ferebatur. Vel potest sumi a gradu : et sic oratio est vera : quia sedens ferri potest per gradus gestatorios : et hoc quilibet conspicere potest. Et in alio exemplo similiter, Boreas est purus : si enim dicatur purus, quia innocens, oratio falsa est : quia sic Boreas non est purus : quia perdidit et afflixit frigore pauperem. Si vero purus sit nubibus depuratus, sic Boreas est purus,
quia dissipat nubes. Et in tertio exemplo, utra boum pariet ante ? et respondetur, quod neutra : sed posterius, hoc est, per posteriorem corporis partem ambae : quia porta generationis posterius est. Est tamen oratio aequivoca: quia ante potest dicere prius tempore vel loco, vel partem corporis anterius. Eodem autemmodo et aliarum orationum et pene plurium quae in communi sermone usitantur, plures sunt faciles : illae autem aliarum orationum (quae secundum aequivocationem sunt) ideo difficiles sunt, quod etiam peritissimos latere videntur.
Hujus autem probatio est per signum: quoniam etiam peritissimi litigant saepe de nominibus. Ut, verbi gratia, utrum idem sive unum significat uno lnodo dictum de omnibus, et similiter ens et unum vel aliquid et hujusmodi, quae per prius et posterius dicuntur de omnibus ; alii autem hoc non dicunt uno modo per unam rationem dici de omnibus. Secundum etiam rationem Zenonis et Parmenidis et Melissi qui unum omnia esse dixerunt, solvunt in eo quod multipliciter dicant dici unum ens de substantia et accidente, nec esse omnia unum et ens unitate generis et rationis, sicut ante dictum est in aequivocatione esse faciles ad solvendum et difficiles orationes. Similiter autem etiam est in accidente, et in his singulis locis sophisticis in dictione et extra dictionem, quod aliae quidem de numero orationum sive paralogismorum sunt faciles veri, hoc est, ad conspiciendum qualiter solvantur : aliae vero secundum easdem fallacias sunt difficiliores : unde in orationibus quibuslibet sumere in quo genere locorum sophisticorum sit, et utrum sit vere elenchus veram concludens contradictionem, vel non elenchus in aliquo contra contradictionem non facile similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) est in omnibus : sed in quibusdam est facilius, in quibusdam autem difficilis. Sic ergo patet qualiter quaedam oratio est difficilis, et quaedam facilis ad solvendum.
Eadem autem oratio quae difficilis est in se, acris dicitur in comparatione ad respondentem : quia acrem facit eum et morsum sua difficultate : unde acris oratio est, quae maxime facit dubitare respondentem, eo quod haec maxime mordet et tenet et impedit respondentem qualiter solvenda sit. Et haec subdividitur: quia duobus acris est duplex : haec enim una scilicet est in orationibus syllogizatis, quae non peccant in forma, sed in materia, scilicet illa de qua dubium est quam interrogationum sive praemissarum eligat quis respondentium ad interimendum, utrum scilicet majorem vel minorem : et ita mordet respondentem. Illa autem alia dubitatio acris est in orationibus litigiosis sive non syllogizatis, nisi apparenter, sicut in his quae peccant in forma syllogismi ; in illis enim dubitatur quomodo aliquis dicat respondendo et solvendo propositum sive de proposito quod vera solutione volunt solvere. Est autem quidem syllogistica sive syllogizata quidem, sed peccans in materia acerrima (hoc est, valde acris) sed ex qua maxime apparentibus praemissis sive probabilibus et falsis quam maxime probabile interimitur. Et haec quidem est causa et ratio, quare cum una est oratio (hoc est, syllogismus ostensivus ex probabilibus concludens probabile) transposita in duobus conversivis syllogismis contradictione, hoc est, sumpto contradictorio conclusionis cum altera praemissarum omnes probabiles habebit paralogismos, tres scilicet, unum ostensivum qui concludit ex probabilibus falsum : et alterum ostensivum qui cum contradictorio conclusionis cum majori propositione concludit oppositum minoris : et alium conversivum qui ex contradictorio conclusionis sumpto cum minori praemissa concludit oppositum majoris : et sic omnes syllogismos tres, ostensivum scilicet et duos conversivos secundum unam similitudinem probabilem habebit : et respondens in talibus cruciatur nesciens quo se vertat ad responden- dum orationi: talis enim oratio semper in omnibus syllogismis ostensivis et conversivis secundum unam similitudinem probabilem vel interimet vel construet negando vel affirmando : quoniam affirmativa et negativa in talibus aequaliter sunt probabiles : propter quod necessarium est dubitare respondentem quid eligat ad respondendum.
Maxime ergo inter syllogizatas est hujusmodi oratio acris et amara quae facit conclusionem ex interrogationibus sive praemissis quae sunt ex aequo probabiles, et in ostensivis et conversivis syllogismis. Secunda autem post jam acris est, quae concludit ostensive ex omnibus praemissis similibus et falsis probabilibus : haec enim similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) faciet dubitare quae interrogationum praemissarum interimenda sit, quando per interemptionem solvendum est : hoc autem est difficile et acre : quia respondens tunc scit propter conclusionem falsam, aliquam praemissarum interimendam : quam autem interimendum sit utrum majorem vel minorem est difficile videre et dubium : hae igitur orationes inter syllogizatas sunt acriores.
Litigiosarum .autem sive non syllogizatarum orationum quae in forma syllogismi peccant, acris una quidem est quae primum quidem statim dubia est, utrum syllogizata est vel non, et utrum secundum falsum quod in conclusione est per interemptionem vel secundum divisionem sive distinctionem sit solutio : et haec quidem est acris sive acerrima : quia in illa ex pluribus est dubitatio. Secunda post istam acris, est inter litigiosas sive non syllogizatas, quae quidem manifesta est, quoniam quidem solvenda est vel per divisionem vel per interemptionem. Non autem evidens est per quam interrogationum praemissarum, utrum scilicet majoris vel minoris debeat solvi per interemptionem vel per distinctionem : quia nesciunt utrum major vel minor interimenda vel distin-
guenda sit et utrum secundum conclusionem vel aliquam interrogationem praemissarum interimendo vel distinguendo solvendum sit, praecipue si praemissae quae sumutur ad talem conclusionis falsae illationem sint valde improbabiles et valde falsae.
Adhuc autem et aliam divisionem tales habent orationes : quandoque enim propositionum sua gravitate quam faciunt, non sunt digna quaedam despici, hoc est, quod a respondente despiciantur : aliquando autem despicienda sunt sicut nullam habentia gravitatem : nam quando opponens intendit probare falsum, et deest sibi aliqua talium praemissarum interrogationum, ita quod omittit eam de qua tota vel maxime sequitur oratio sive solutio intenta, et propter quam sequitur conclusio sicut effectus propter causam, et ipse opponens non assumit hanc ut praemissam : tunc non syllogizat conclusionem intentam, et fatuus est syllogismus : quia tunc male ex vitio proprio opponit, et non ex vitio orationis : et hoc quilibet statim videt: et ideo oratio despicienda est. Quandoque autem omittit aliquam causarum quae extrinsecus assumuntur aliquando ad explanationem propositi vel ad dilatationem : tunc non propter hoc despiciendus est opponens ullo modo : sed tunc oratio quidem est habilis ad conclusionem, sed ipse interrogans increpandus est, quod non bene interrogat: quia non sufficienter explanat quod interrogat.
Oportet enim scire quod quemadmodum contingit tripliciter solvere, ita tripliciter contingit interrogare sive opponere. Est enim quodammodo solvere bene quandoque et hoc est solvere ad orationem : quandoque autem contingit solvere apparenter, et hoc est solvere ad interrogationem : quandoque autem contingit solvere neutro modo neque vere neque apparenter, sed tantum interimere impediendo opponentem. Per cautelas enim similiter tripliciter contingit interrogare et syllogizare ad positionem intentam sive construendo sive destruendo, quod est vere et bene opponere : et est opponere ad hominem respondentem scilicet, quod est apparenter opponere : et ad tempus occupandum impediendo respondentem : et tunc pluris temporis egens est solutio ut deliberet respondens quomodo de his respondeat quae inutiliter opponit interrogans, quam sit disputatio principalis quae praesentis temporis est inter opponentem et respondentem in quantum tempus exigitur ad veram propositae disputationis solutionem.