LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter causa est in causato, et e converso ?
Ex his quae dicta sunt, generaliter ostenditur qualiter causa agens formaliter est in eo quod agit et constituit : sicut si dicamus, quod anima agit sensum, et anima agitur ab intelligentia. Haec enim ordinata sunt, sicut esse, vita, et intelligentia : fluit enim sensus ab anima, et non e converso. Non enim omnis anima sensibilis est, sed. omne sensitivum anima. Si ergo quaeratur, qualiter sensitivum est in anima? Constat secundum praedicta, quod est in ea secundum esse animae, et non secundum sensus distinctionem : anima autem in sensitivo est non secundum esse animae, sed secundum esse distincti et determinati ad sensitivum. Sic in intellectuali anima, si quaeratur qualiter anima sit in intelligentia, sive in intellectivo? constat quod est in ipso per modum et esse intellecti, et non per modum animae : et e contra intellectivum in anima non est per modum intellectivi, sed per modum animae.
Propter quod Aristoteles dicit in XVI de Animalibus, quod " non est vivum et animal simul, neque animal et homo simul : " unum enim istorum de altero procedit secundum viam generationis : sicut et Averroes dicit in omni motu formali, quod motus nihil aliud est nisi forma post formam. Et iterum Aristoteles dicit in secundo de Anima, quod eadem est ratio animae quae figurae. Sicut enim figurae educuntur de trigono, eo quod quatuor trigona quadrangulum faciunt : et sicut trigonum inest trigono, sic etiam est vegetatio et vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali : propter quod sicut trigonum non est in tetragono secundum esse tetragoni, et tetragonum in trigono est secundum esse trigoni, tetragonum enim formale principium est tetragoni : ita intelligentia est in esse per modum essentialem, et non per modum intellectualem : et esse quod est creatum primum, est in intelligentia per modum intellectualem : et intelligentia est in anima per modum animalem : et anima in sensu per modum sensibilem. Generaliter ergo verum est, quod omne quod est in alio per formalem modum, sive sit ut terminus formae, sive ut inchoatio ipsius, sive ut medium per quod est transitus, semper in eo est per modum ejus cui inest, et non secundum modum ejus quod inest.
Ex quo facile ostenditur qualiter omnes res causatae sunt tam in causa prima quam in intelligentiis et in animabus nobilibus. In causa enim prima sunt sicut in prima et ideali ratione sui esse vel formalis. In intelligentiis autem omnibus secundum suos ordines sunt, sicut informis universalibus magis et minus, eo quod omnis intelligentia est plena formis? licet superiores habeant formas universaliores, et inferiores particulariores. Intelligitur etiam ex hoc qualiter causa ex qua prima fit processio, lumine suo consequitur et contingit omne quod est, et apprehendit et contingit. Qualiter etiam intelligentia consequitur omne quod suo orbi subjectum est. Scitur etiam ex hoc qualiter processio ista venit a primo in secundum, et a secundo in tertium, et sic usque ad ultimum : et quod omnes formae inferiorum exempla sunt et imagines vel resonantiae quaedam causae primae et intelligentiarum. In anima autem nobili secundum suos ordines omnia ista sunt animaliter, hoc est, sicut in primo principio formali explicante per motum localem omne illud quod intelligentia est intellectualiter et idealiter in prima causa. Propter quod Aristoteles dicit in principio octavi Physicorum , quod " motus talis est quasi vita quaedam existentibus omnibus. " In caeli autem motu sunt omnia haec inferiora sicut in principio instrumentaliter operante. Hujus exemplum est quod ponit Avicenna, quod tripoda est in arte intellectualiter : in artifice principaliter : in spiritu vero qui formam deducit ad materiam, est animaliter : in manu vero quae est organum intellectus, ut dicit Aristoteles , est instrumentaliter sive organice : in bipenni vero est sicut instrumento contingente et transmutante materiam. Et sic est de istis inferioribus comparatis ad primam causam, et intelligentiam, et animam
nobilem, et caelum, et qualitates elementorum. In his enim semper consequens vel imago vel resonantia est superioris. Si aliquis dicat, quod prima causa sive Deus in operando non indiget medio, sed omnia facit per seipsum et medio non utitur. Ille dicere videtur, quod caeli propter nihil sunt et caeli motus : et quod Deus in natura naturalia non operetur : quod dictum stultissimum est, et ejus qui sensu indiget. Si autem conceditur Deus in naturam operari, quare non concedatur in intelligentiis et animabus nobilibus et caelis operari, non video rationem.