CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De errore qui accidit in reductione propositionum in terminos, ex hoc quod quaeruntur semper termini incomplexi sive simplices.
In tali enim reductione propositionum in terminos, non oportet terminos semper quaerere simplices sive incomplexos, qui uno nomine significantur, ut per tales tantum fiat reductionis expositio. Et hujus quidem causa prima est : quia saepe erunt tales termini in propositionibus, quibus unum nomen simplex non est positum, et in talibus oportet oratione circumloquente uti loco nominis simplicis : propter quod etiam nimis difficile est (hoc est, plus difficile quam in aliis) reducere hujusmodi syllogismos. Secunda causa ejusdem est : quia aliquoties etiam accidit falli in syllogismo, propter hujusmodi in simplicem terminum reductionem, et maxime in demonstrativis, quando immediatorum est syllogismus.. Sit enim a major extremitas duo recti per aequalitatem. B autem medium sit triangulus, c vero minor extremitas sit isosceles sive aequicrurus : tali enim positione facta, patet quod ei quod est c inest a per B medium : ei autem quod est b idem inest, non per aliud medium, sed immediate : quia inter passionem et ejus proprium subjectum non est aliud subjectum medium : per se enim et non per medium habet triangulus duos rectos : propter quod non erit aliquod medium inter a et b, quando a de b sit demonstratum, quod scilicet medium sit simplex nomen subjecti. Oportet tamen in tali demonstratione esse medium, quia omnis syllogismus habet medium per quod extrema concluduntur : et hoc quidem medium erit diffinitio vel oratio aliqua diffiniens vel declarans vel nomen subjecti vel passionis, quod medium est causa cohaerentiae extremitatis majoris et minoris. Manifestum est ergo quod non est semper sumendum medium ut hoc aliquid simplex sive simplici nomine designatum.
Sciendum autem quod propositio dicitur immediata dupliciter. Uno quidem modo ab immediatione causae : quia scilicet causam non habet per quam valeat demonstrari, et hoc modo principia sunt immediata. Alia modo dicitur immediata appellatione subjecti medii : et hoc modo habere duobus rectis aequales tres immediatum est triangulo et non aequicruro . Si quis autem objiciat dicens quod omnis propositio suae veritatis habet aliquam causam, et sic habet medium per quod potest demonstrari, et sic videtur esse mediata. Dicendum quod hoc verum est : sed tale medium non est medium per quod possit demonstrari, quia medium per quod fit demonstratio est notius et prius eo .quod demonstratur per ipsum : et tale medium non est causa veritatis principiorum.