In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Proprie loquendo, relationem signi esse formam cujuslibet Sacramenti, et fundamentum hujus ejus materiam ; tamen comparando partes fundamenti inter se, illa quae est actualior et magis determinans, est forma respectu aliarum, et ideo verba in omni Sacramento, in quo interveniunt, sunt forma, quia seundum August. 2. de Doctr. Christ. 1. obtinent principatum in significando^
Hic primo (b) videndum est, si . aliqua verba possunt esse forma hujus Sacramenti. Ubi advertendum est, quod (proprie loquendo de forma, prout est altera pars compositi,) forma Sacramenti est ipsa relatio signi, qua formaliter est tale Sacramentum, et materia est totum fundamentum ipsius relationis. Verumtamen, si in fundamento isto sint plura, ex quibus aliquo modo fit unum Sacramentum, quae non omnino aequaliter se habent, sed alterum sit quasi praevium et determinabile, alterum quasi posterius et determinat praecedentis, primum potest dici quasi materia, per quamdam similitudinem ad materiam, et alterum forma. Materiae enim est praecedere secundum originem, et determinari; formae autem sequi, et determinare. Similiter illud quod est principalius et actualius, potest dici forma, respectu potentialioris. Similiter quod est spiritualius, potest dici forma respectu ejus, quod est minus spirituale.
Ad propositum, in fundamento relationis Baptismi concurrunt ablutio et verba, sive tanquam partes fundamenti, secundum unam opinionem, sive tanquam fundamentum, et circumstantiae fundamenti, secundum aliam.
Si primo modo, pars principalior in significando sunt verba, quia secundum Augustinum 2. de doctrina Christiana, cap. 1. Verba inter homines obtinuerunt principatum in significando, et similem sententiam dicit, 15. de Trin. tunc propter istam principalitatem, verba possent dici forma, respectu alterius.
Secundo modo patet, quod verba sunt determinantia respectu ablutionis, et sive sic, sive sic, patet, quod verba sunt magis spiritualia ablutione. Sic ergo secundum istas metaphoras praedictas, patet quod ubi aliquod signum concurrit sensibile in fundamento alicujus relationis Sacramenti, et aliqua verba simul, verba semper dicuntur forma. Haec de primo.