IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Si autem teneatur, etc. Nota tamen, quia aliqui voluerunt dicere, quod si mater concurrit active ad generationem prolis, quod tunc ex se sola, non concurrente actione patris, posset generare filium,quod est falsum, quia posito quod vegetativa matris magis ac magis augeatur, in tantum posset augeri, quod esset ita perfecta virtus, sicut illa, quae est patris, et sic sine patre generare posset. Sed hoc nihil est, quia ex quo pater est causa partialis et principalis, quantumcumque una augeretur, nunquam posset supplere vicem alterius, et hoc expresse habitum est in 1. dist. 3. g. 8. et dist. 17. et in 2. dist. 3. Sed in illis locis arguit Doctor de illis causis partialibus, quae differunt specie, ut patet dist. 3. q. 8. primi, ubi loquitur de objecto et intellectu, quod quantumcumque intellectus augeretur, non propter hoc suppleret vicem objecti. Et in decima primi loquitur de potentia et habitu, et similiter in dist 3. secundi.
Sed difficultas est, quod quando sunt ejusdem speciei, si una tantum posset augeri, quod suppleret vicem alterius, et videtur quod sic, et in proposito vegetativa patris et matris sunt ejusdem speciei, ut patet a Doctore in primo argumento contra Thomam.
Dico quod non, et patet expresse, nam intellectus Francisci, qui est ejusdem speciei specialissimae cum intellectu Joannis, qualiumcumque augeretur, nunquam posset supplere causalitatem intellectus Joannis respectu intellectionis ipsius, nec e contra ; et sic quando sunt aliqua entia, quae sic se habent quod unum est tantum natum esse causa partialis principalis vel non principalis, et aliud similiter causa partialis, nunquam unum potest supplere vicem alterius, quia effectus ille tantum natus est produci a duabus causis partialibus, excepta semper prima causa, quae propter suam infinitatem virtualiter continet omnia entia, secundum eorum totam entitatem, quae potest producere omnem effectum immediate.
Si dicatur, si ad tractum navis requiritur virtus ut octo, et Franciscus tantum habet virtutem ut quatuor, et Joannes ut quatuor, tunc sunt duae causae partiales respectu tractus navis ; et tamen si virtus Francisci augeretur ut octo, posset esse causa totalis respectu tractus navis, et sic causa partialis poterit supplere vicem alterius.
Patet responsio in 1. dist. 3. quaest. 8. et in 2. dist. 3. quia hujusmodi causae non dicuntur causae ordinatae essentialiter, ita quod una illarum tantum nata sit esse causa partialis effectus, imo ille effectus potest esse ita aeque bene ab Antonio habente virtutem ut octo, sicut a Francisco et Joanne habentibus virtutem ut octo ; modo intellectio aliqua, puta lapidis, non potest tota causari, nec ab intellectu humano, nec etiam a supremo creato, ut satis exposui in 2. distinct. 3.
(d) Tamen minus principalis. Dicit Doctor, quod ipsa mater erit causa saltem minus principalis.
Sed in hoc videtur sibi contradicere,
quia causa principalis perfectius et intensius agit quam minus principalis ; ergo illa causa dicitur partialis principalis, quae perfectius attingit effectum. Sed Doctor arguit supra a posteriori, quod mater plus diligit filium naturaliter quam pater, et hoc est, quia producit illum ; ergo si major amor apparet, sequitur quod mater magis producat illum effectum. Idem dico, quando filius est magis similis matri, imo Doctor infra ibi: Sed hic est unum dubium, videtur tenere quod vegetativa matris, imo sola illa producat et attingat immediate ipsum esse filii, etiam mortuo patre; ergo ex dictis Doctoris videtur quod sit causa magis principalis.
Dico primo, ad illud de amore, quod mater naturaliter plus diligit filium quam pater, quia ipsa est magis certa quod sit filius et effectus ejus quam pater ; et haec est ratio, quae assignatur ab Aristotele ubi supra, nam quantum ad rationem efficiendi plus pater diligit ; multa vero concurrunt in filio, puta alere ipsum, in ventre educare, et hujusmodi, propter quae magis mater diligit. Dico secundo, quod mater plus diligit, accipiendo plus pro amore sensuali, sed non pro amore forti. Dico tertio, quod licet una causa minus concurrat quam alia, tamen plus potest diligere, quia causa magis proxima ; tum quia magis intendens illum effectum ; tum quia magis quaerit salvare esse suum in tali effectu ; tum quia ille effectus magis est similis, et sic licet Sol sit causa magis principalis quam pater, et remota, non tamen sequitur quod plus diligat filium.
Ad illud de similitudine, dico quod si filius sit quandoque similis matri ratione alicujus accidentis, et hoc magis quam patri, puta qualitatis vel quantitatis figurae, et hujusmodi, tamen quoad substantiam in se, est ita similis patri. Et ultra, licet arguatur quod quando effectus est similis alicui, cui attribuitur talis effectus, sit causa illius, non tamen sequitur quod si est magis similis, quod sit magis causa, quia certum est quod filius est magis similis patri quam Deo, et tamen Deus est magis causa, nisi dicatur quod est magis similis Deo virtualiter, quod est verum, ut patet in 1. dist. 3. quaest. 8. et in 1. distinct. 1. Et ad illud, quod dicit Doctor infra, quod vegetativa matris, etc. dico quod hoc est magis difficile. Si enim fiat comparatio inter patrem et matrem quantum ad ultimam formam substantialem corporis organici inducendam, sustinendo quod ratio seminalis non est causa activa illius formae, sed tantum dispositiva et alterativa, ut patet in 2. distinct. 18. oportet dicere quod sola vegetativa matris, praesupposita alteratione seminis patris, et similiter seminis matris, est causa totalis, concurrentibus causis superioribus, et quantum ad hoc non esset comparatio inter patrem et matrem, sicut inter causam principalem etminusprincipalem, cum pater nullam activitatem dicat. Si vero fiat comparatio quantum ad alterationem praeviam, dico quod pater est causa magis principalis,quia semen patris est magis alterativum ad inductionem formae organicae quam semen matris.
(e) Ad hoc dicitur. Hic recitat primo aliquas opiniones. Prima est Sancti Bonaventurae.
(f) Contra, si ignis. Contra hanc opinionem stat, primo, posito quod ignis dicatur pater caloris producti in ligno,
si non produceret ipsum in ligno, nunquam diceretur pater illius, quia nec causa activa, sic in proposito. Et hoc patet in exemplo illorum, quia virga, nisi produceret, non dicitur causa effectiva, nec per consequens pater ; pater enim dicitur, sive mater, quia active producit prolem, ut patebit magis infra dist. 8. Hoc etiam probatur, quia aliquis homo habuit virtutem activam producendi illud corpus successive, et tamen ex hoc quod praeventus est a Spiritu sancto, non dicitur pater illius filii.