REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Summa gratia potest recipi in anima Christi. Pro explicatione hujus rejicit primo auctoritate et ratione, asserentes animam esse aeque nobilem vel nobiliorem Angelo, et sic receptivam aequalis cum eo gratiae. Item, asserentes capacitatem animae augeri per unionem ad Verbum, vel per habitum, quia ista non solvunt intentum, quin si ponantur in Angelo, fiat majoris capacitatis ad gratiam. Explicat nihil hic intervenire, quo impediri possit anima Christi a summa gratia, facit quod natura beatificabilis et gratia sunt prima extrema proportionis inter perfectionem et perfectibile supernaturalia ; ergo alterum respicit alterum in quocumque gradu
Secundo dico quod ista gratia potest recipi in anima Christi, tamen per quem modum ? difficultas est. Dicunt aliqui quod anima est aeque nobilis cum Angelo quantum ad naturam, saltem de anima Christi, quidquid sit de aliis animabus, et per consequens potest recipere summam gratiam creatam. Alii dicunt quod anima Christi est nobilior quam natura Angeli.
Sed istae opiniones manifeste sunt contra Philosophiam, et contra auctoritates Sanctorum, et contra rationem. Philosophia enim ponit quod species per se ordinatae non sunt ejusdem perfectionis ; igitur impossibile est animam Christi esse aeque nobilem, vel nobiliorem in natura cum Angelo, quia anima facit per se unum cum natura corporali, Angelus non ; et ista conditio nobilior est simpliciter, quia competit Deo esse spirituale. Similiter Augustinus 12. Confession. Duo fecisti Domine, unum prope te, ut Angelum, et aliud prope nihil, ubi expresse vult quod Angelus est nobilissima creatura. Similiter Augustinus 3. de Trinit. 4. ponit totam naturam creatam subjectam naturae Angelicae, et 12. de Civ. Dei 15. Angelus omnium creaturarum suprema: et Gregorius Moral. 15. idem vult expresse, et super illud Ezechielis 28. loquens de Lucifero : Tu signaculum, etc.
Ad hoc est ratio, si anima Christi esset nobilior in natura Angelo, quodlibet individuum unius speciei esset perfectius quolibet individuo alterius, illud est manifeste falsum.
Item, Christus minor est Angelis secundum humanitatem ; non igitur est anima sibi aequalis.
Dicitur aliter, quod Angelus est nobilior in natura, sed ampliatur capacitas animae per unionem ad Verbum. Vel dicitur quod datur sibi habitus unus, quo potest recipere majorem gratiam quam Angelus.
Contra . primum, ex unione ad Verbum, nihil absolutum inest naturae, quod non inesset, si esset per se, ut prius probatum est ; igitur cum capacitas animae sit quid absolutum, tantae gratiae est capax per se.
Item, si per unionem amplietur capacitas animae, igitur esto quod Angelus assumatur, majoris gratiae esset capax quam anima Christi ; et tunc gratia, quae fuit collata animae Christi, non fuit summa creabilis.
Item, quod dicitur de habitu, nihil valet, quia licet major gratia posset recipi mediante majori habitu, eadem difficultas est, qualiter est quod major habitus recipitur in natura inferiori, quia iste habitus est immediate receptibilis in natura, cum non sit processus in infinitum.
Item, si Angelus reciperet talem habitum, posset recipere majorem gratiam, et ex quo est nobilior in natura, non repugnat sibi recipere nobilissimum habitum disponentem ad gratiam summam.
Dico igitur quod anima Christi est simpliciter minoris nobilitatis in natura quam Angelus, et tamen recipere potest summam gratiam creabilem. Illud probo, quia quando aliquod susceptivum potest recipere formam, non impeditur quin possit recipere gradum supremum, nisi quadruplici de causa, verbi gratia : Primo, aer potest recipere calorem usque ad certum gradum, et non ultra. Secundo, quia calor, qui secundum certum gradum consequitur principia aeris, aliquando impeditur, quia illud receptum est accidens per accidens, disconveniens tamen naturae recipientis, ut caliditas in aqua inducta violenter. Tertio, cum agens agit per alterationem, et tunc longius est, antequam posset inducere terminum. Quarto, cum agens est impedibile ab actione. Sed gratia non sic secundum certum gradum consequitur animam, quod ipsam consequeretur ex principiis naturae suae, cum possit manere sine gratia, manente tota natura sua ; neque est gratia disconveniens animae, sed multum conveniens ; neque agens inducens gratiam agit per alterationem praeviam,. neque est impedibile ab actione sua. Igitur anima est receptiva gratiae secundum quantumcumque gradum, et universaliter concedo quod quaelibet natura beatificabilis potest quemcumque gradum beatitudinis creatae recipere, quantum est ex parte sui, ita quod infima natura summam gratiam, et suprema natura infimam gratiam potest recipere.
Item, ubi sunt extrema communia, quae sunt prima extrema ejusdem communitatis alicujus proportionis, ibi unum extremum in quocumque gradu habet proportionem ad aliud extremum in quocumque gradu, ut patet de activo et passivo. Sed prima extrema hujus proportionis, quae est inter gratiam et naturam beatificabilem, sunt ista, natura beatificabilis et gratia. Igitur ubicumque reperitur natura beatificabilis, ipsa est perfectibilis a gratia secundum quemcumque gradum, et similiter gratia secundum quemcumque gradum potest perficere quamcumque naturam beatificabilem. Patent igitur duo principalia, quod summa gratia creabilis potest esse simul in effectu, et quod quaelibet natura beatificabilis potest eam recipere.