Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius possit generare filium alium. Secundum enim potentiam non impeditam est aliquid potens operari.
Sed in filio est aliquo modo potentia generandi, ut dictum est, art. Anteced.. Cum igitur potentia dei non possit impediri, videtur quod filius possit generare alium filium.
Praeterea, filius est imago patris perfecte repraesentans ipsum, secundum perfectam similitudinem.
Sed pater potest generare. Ergo videtur quod etiam filius; alias non perfecte assimilatur sibi.
Praeterea, quaecumque operatio est alicujus naturae communis, si est in uno suorum suppositorum, est et in alio: sicut intelligere et ratiocinari est operatio naturae humanae in socrate et Platone.
Sed generatio est operatio divinae naturae in patre.
Ergo et in filio. Videtur ergo quod filius possit generare filium.
Item, posse generare est aliquid dignitatis patris; alias non esset proprietas personalis. Sed nulla dignitas est in patre quae non sit in filio, cum sint omnino aequales in dignitate. Ergo filius potest generare.
Contra, secundum Augustinum, minimum inconveniens deo est impossibile. Sed si filius generaret filium, sequeretur in deo inconveniens, quia ille filius generaret alium, et sic in infinitum. Ergo videtur quod filius non possit generare.
Praeterea, non esset ibi summa unio et indistantia aequalis, quia filius deus propinquius se haberet ad filium quam ad patrem, et hoc non videtur in divinis competere.
Praeterea, qui non potest esse pater, non potest generare. Sed filius non potest esse pater, quia sequeretur confusio personarum. Ergo etc..