Quod vero nonagesimo quinto ponitur, creatio passio in creatura est, et est accidens eius, et posterius ea naturaliter secundum rem, verum est, quod creatio secundum rem nihil ponit in creato nisi relationem tantum, a quo habet esse, quae est quoddam accidens: et haec quidem relatio quantum ad aliud esse quod habet in subiecto, accidens quoddam est et posterius subiecto; sed inquantum est terminus actionis divinae creantis habet quandam rationem prioritatis.