TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diuersorum sensuum .
Sed nunc volentes redire ad inquirendum subtiliter de sensu communi, praemittimus ea quae determinanda sunt, quod unusquisque sensus proprius est sibi subjecti sensibilis, qui sensus sicut in organo est in eo quo organice sentiunt animalia secundum quod sentiunt secundum actum : et ille sensus discernit sibi subjecti sensibilis differentias, sicut dicimus album quidem et nigrum esse visus, dulce vero et amarum dicimus esse gustus : similiter autem se hoc habet in aliis.
Quoniam autem non solum sic sentimus sensibilia, sed etiam sentimus, quia differunt vel conveniunt album et dulce, sic de unoquoque sensibilium : in omnibus enim ponimus convenientias et differentias comparando et componendo et dividendo sensata diversorum sensuum, necesse est ut unoquoque sensu hoc faciamus. Non enim alia virtute superiori quae non sit sensus, hoc facere possumus. Quia omne judicium quod est circa sensibilia, re sensibili potestate est judicium sensus. Judicium autem quo dicimus album esse dulce, vel non esse album dulce, est circa sensibilia et sensibiliter : et ideo virtus cujus est hoc judicium, necessario est sensus. Hoc autem judicium non possumus facere aliquo sensibilium propriorum. Si enim aliquo fieri posset, tunc videretur hoc debere fieri per tactum, quia tactus plures est, sicut superius diximus.
Sive autem caro sive aliud dicatur esse instrumentum tactus, manifestum est quod illud instrumentum tactus non est ultimum ad quod referuntur sensibilia diversorum sensuum : si enim sic esset, tunc oporteret quod quando discernens discernit album esse vel non esse dulce, tangeret substantia album et dulce : quia supra ostendimus quod tactus non discernit aliquod sensibile, nisi tactu substantiali tangibilis : hoc autem videmus fore falsum, quia album esse vel non esse dulce discernimus non tangentes ipsum. Nec potest dici quod duobus sensibus fiat judicium illud, quia in separatis per organa et per formas virtutibus non contingit discernere album esse vel non esse dulce : sed oportet una quadam virtute utramque manifestam esse, quae dicit album esse vel non esse dulce, et alterum esse dulce ab albo. Si enim duo sensus hoc dicerent, hoc esset simile ei quod ego sentirem album et tu dulce : per hoc autem neuter nostrum sciret dare convenientiam vel differentiam inter album et dulce. Duo enim sensus particulares forma et subjecto differunt : quia subjecta eorum sunt duo organa : et formae sunt sicut visus et auditus : sicut duo homines differunt suis formis et suis subjectis, et non est quod uniendo vel dividendo comparet unum alteri : quod tamen necessarium est, quando dicitur album alterum vel idem esse dulci. Oportet igitur quod alicui uni manifestum sit, quoniam altera vel eadem ad invicem sunt album et dulce : oportet igitur quod unum numero sit quod ponit alteritatem vel identitatem inter ea : et dicat quoniam altera vel eadem sunt, et quodammodo altera vel eadem : quoniam eadem sunt aliquando subjecto, et altera formis sensibilibus, Id ergo quod dicit sic judicando de albo et dulci, est idem : et sicut dicit unum solum judicium quod est alteritas vel identitas duorum sensibilium, ita oportet quod sit in intellectu non componente vel dividente duo sensata, qui ha-
beat aliquo modo utramque. Patet igitur ex dictis quod non est possibile judicare separata sensibilia separatis sensibus particularibus, sed oportet quod unico communi sensu fiat. Ex isto autem sequitur et quod adhibitum est ei quod non sit judicium illud in separato tempore : sicut enim idem est quod dicit alterum esse bonum vel malum vel album et dulce, ita etiam idem momentum est quando dicit sic judicando. Quaecumque enim componuntur vel dividuntur vel comparantur, et hoc patet, quia in eodem momento sunt composita vel divisa secundum rem. Judicium autem est secundum quod res est. Oportet igitur quod judicium sit in eodem momento, et non ita quod prius sentiat unum et judicet de illo, et postea alterum et tunc de illo ponat judicium. Est igitur idem et in eodem momento judicans, quoniam alterum et alterum bonum et malum, vel album et dulce, quando ipsa secundum rem altera sunt. Nec volo dicere quod idem sit momentum secundum accidens, scilicet quod est idem continuum tempus quod habet partes priores et posteriores : hoc enim non est idem nisi per accidens, scilicet quia adjicimus uni motui continuo : sed. volo dicere, quod in uno indivisibili momento ponitur alteritas inter duo quando altera sunt, vel identitas quando eadem sunt. Est enim alteritas et identitas relatio quae est simul in indivisibili momento duorum secundum rem. Et judicium anima) ad rem refertur. Intendit ergo in uno momento facere judicium. Dico igitur alterum esse bonum a malo, vel album a dulci ut nunc : dico enim, quoniam unum alterum est ab alio : et non dico quod alterum sit nunc in quo est alteritas unius ad alterum, et alterum in quo est alteritas reliqui ad istud. Sed potius anima dicit sic altera et in eodem nunc dicit ea altera esse : igitur utriusque ad alterum simul est. Oportet igitur quod dicens illud sit unica et indivisibilis virtus, et dicat judicium in uno et indivisibili tem- pore. Istud autem quod dictum est, verum est de Intellectu et phantasia et sensu communi et de omni potentia animae componente et dividente et comparante divers a.