CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De distinctione motus naturalis vel violenti, et qualiter aer juvat ut instrumentum in utroque.
Est autem hic locus considerandi distinctionem motus qui est a violentia, et qui est a natura : incipiamus a distinctione naturae et violentiae. Dico enim ex determinatis ex secundo Physicorum , quod naturam dicimus id in quo est principium motus sui, et quod vis vel violentia quae a quibusdam virtus vel po
tentia vocatur, est quando principium. motus est a re alia ab eo quod movetur, ita quod ipsum motum nihil conferat ad id quod movet movens. Omnis autem motus aut est naturalis, aut violentus, qui etiam accidentalis dicitur. Motus autem naturalis sicut lapidis deorsum: et hoc aliquando est simplex, aliquando compositus. Simplex autem est violentus, quando est a solo primo movente violenter. Compositus autem est, quando aliquis movet lapidem deorsum projiciendo : tunc enim velocius movetur deorsum a violentia auxilio naturae. Motus autem accidentalis localis est omnis a virtute quae dicitur violentia, non auxilio naturae, sicut motus lapidis sursum : et hoc est simpliciter violentus. Virtus autem movens in utroque istorum motuum, naturali scilicet et violento, utitur aere sicut instrumento. Quod qualiter sit in utroque motu sigillatim, in sequentibus ostendetur. Primo ergo ostendetur illud in motu qui simpliciter est violentus : dicimus ergo, quod aer est gravis et levis per naturam , non quidem sicut mixtus ex utroque, cum aer sit corpus simplex , sed sicut habens qualitatem simpliciter quae est per modum mediae qualitatis inter eam quae simpliciter gravitas, et eam quae est simpliciter levitas : non enim esset aer unum de corporibus primis, nisi forma ejus esset simplex, non composita ex aliquibus formis : quia componentia sunt ante compositum. Adhuc autem si aer haberet proprietatem et formam compositam, oporteret quod aer esset de natura ignis : et hoc falsum est, quia tunc nullo modo esset ei naturalis proprietas humiditatis : quia nec ignis, nec terra per naturam sunt humida. Dicendum ergo quod aer est gravis et levis, sicut formam habens quasi mediam levem et gravem : et hoc est quod facile ascendat, et facile descendat quocumque modo, tamen motus localis fiat in ipso. Lapis autem projectus sursum in aere secundum aliquod movetur sursum sicut leve : cum tamen principium illius motus sit a virtute quae est violentia : et hoc scitur per hoc quod docuimus ante finem octavi Physicorum, ubi locuti sumus de his quae feruntur violenter, ubi diximus quod in tali motu sunt motores multi successive moventes lapidem projectum : et primum quidem est simpliciter violenter movens, sicut chorda vel manus projiciens, et secundum movens, et tertium, et sic deinceps est aer suscipiens virtutem et formam primi moventis : et cum motus est sursum, tunc aer in quantum habet formam levis, suscipit eam, et movens est lapidem sursum : et tunc fertur lapis sursum sicut leve, non quidem leve quod sit in ipso lapide, nisi sicut in moto et patiente tantum, sed sicut leve quod est in aere per naturam, qui ut levis suscipit impetum moventis sursum, et per illum movet lapidem : propter quod etiam motus lapidis sursum non secundum totum est naturalis : quia sicut dictum est, naturale est aeri sic moveri et movere : et hoc modo est naturalis instrumento motus iste, licet sit innaturalis ei quod movetur tantum : quando autem lapis movetur deorsum, tunc iste motus est lapidi essentialis, et est aeri etiam essentialis deorsum prout ipsum est instrumentum motus deorsum, sicut nos inferius ostendemus. Isti autem duo motus non sunt in aere alia de causa, sicut diximus, nisi quia aer est inter grave et leve. Dico autem aerem esse inter grave et leve, quia ipse est per suam naturam tangens utramque istarum extremitatum, et suscipit formam et impetum utriusque per modum quem diximus : et ideo incedit in ipso tam illud quod movetur motu naturali qui est violentus, quam etiam id quod movetur motu innaturali : sed qualiter est instrumentum motus innaturalis satis manifestum per ante dicta.
Qualiter autem sit instrumentum mo-
tus naturalis, non est adeo manifestum : et quia est instrumentum motus innaturalis, convenit quod non oportet necessario, quod movens semper consequatur id quod movet in motu accidentali qui est violentus : quia committit formam suam et virtutem aeri successive moventi et moto : quia si non esset corpus inter grave et leve existens, quod defert impetus et virtutes utrorumque , tunc non esset possibile ut nunquam in eo esset violentia aliqua faciens motum violentum : cum enim non sit motus nisi in pleno, sicut in octavo Physicorum demonstrarum est, et oportet locum esse immobilem in quo est motus, oportet quod aer per quem est motus, sit locus congruus et gravi et levi quae moventur per ipsum : et cum ipse recipiat ejus impetum, quod movet primo violenter, et propter illam de necessitate moveatur, oportet iterum quod partes circumstantes aerem motum sint quietae, neque etiam propter naturam loci ex una parte : tamen propter hoc quod suscipit impetum primi moventis violenter ex alia parte, oportet ut motus violentus sit in aere, prout est passivum corpus facile et continens ut locus ea quae sunt in ipso. Sic ergo satis patefactum est qualiter aer necessarius est in esse motus violenti sicut instrumentum. Minus autem est in aqua, eo quod minus sit susceptibilis formarum impetum sibi facientium, eo quod est spissius elementum. Nullo autem modo potest esse talis motus per ignem vel terram, eo quod propter siccum quod est in eis, et propter motum in unam partem tantum, non suscipiunt impetus violenter secundum locum moventium. Amplius autem dicemus eumdem aerem esse instrumentum omni motui naturali qui est cujuslibet corporis naturaliter moti per ipsum : et hoc forte quibusdam videbitur inconveniens, eo quod vident motum naturalem esse a motore conjuncto : quia non separatur ab eo quod movetur :
et quia motor ille non separatur, non est necessarium ut impetum ejus suscipiat aer, et ulterius moveat id quod movetur: propter quod aer in motu naturali videbitur alicui aliter non necessarius.
Et si forte dicatur quod probatum est in IV Physicorum , ubi ostenditur quod motus non est in vacuo : quia motus velocior est qui est per subtilius medium, eo quod facillime dividitur : et ideo dicatur quod aer deservit motui naturali sicut id quod dividitur ab eo quod fertur naturaliter per ipsum : tunc aer non operabitur in motu sicut instrumentum ordinatum ad esse motus, sed potius utile est ad melius et non ad esse simpliciter : quia si facilius dividitur et removet se ne impediat transiens per ipsum quam aqua vel aliud elementum. Adhuc autem si quis forte dicat quod in VIII Physicorum probatum est, quod ea quae moventur ad locum, aut sunt in potentia per se, aut per accidens : et quando sunt in potentia per se, tunc moventur a generante dante formam ei quod movetur : et per quod dat ei formam, dat ei motum et locum consequentia formam : ad hoc nihil operatur aer nec per modum utilis ut melius fiat motus, nec per modum instrumenti per quod fiat motus secundum esse. Si autem in potentia ad locum per accidens, tunc motus est a removente prohibens, et tunc nihil operatur aer : et ita falsum. sit quod aer instrumentaliter operetur ad localem motum naturalem qui est per ipsum. Habebit forte consentientes qui dicunt acrem in illo motu aut nihil operari, aut si operetur, quod hoc est per modum utilitatis ad. melius : quia facilius dividitur, et ideo minus obstat et prohibet : et quia facilius cedit, ideo operari dicunt ipsum secundum aliquem modum ut removens prohibens. Sed in istam opinionem ego nulla ratione consentio : eo quod Aristoteles egregius Philosophus expresse dicit, quod aer deservit ad. motum localem per modum instrumenti. Et ideo dicendum videtur, quod id quod movetur ad locum, et non movetur per se, movetur a generante, aut removente prohibens, sicut dictum est in octavo Physicorum. Sed quando movetur a generante, non movetur aliter ab ipso, nisi quia dat ei suam formam : et quia formam, dat ei consequentia omnia formam illam, sicut saepe diximus : et ideo primum movens est forma data : forma enim in se considerata, licet sit ubique et semper, et ideo in nullo loco sit fieri sicut in potentia ad locum illum : tamen in quantum est in materia, est in potentia ad locum illum qui debetur composito ex materia et forma, et inclinat ad ipsum forma, et movens in eo est forma, et motum est compositum. Et hoc fuit causa quare Plato dixit quod primum movens seipsum movet, licet secundum aliud sit movens, et secundum aliud sit motum. Similiter autem ipsum est in potentia ad locum per accidens, quando scilicet movens est removens impedimentum : tunc remoto impedimento forma ejus quod movetur, movet ipsum ad locum. Et sic utroque istorum modorum forma ejus quod movetur, movet, et erit quoad aliquid idem movens et motum, non tamen eodem modo. Et ideo deceptus fuit Plato, qui credebat quod eodem modo esset idem movens et motum. Quod autem non sit eodem modo, manifestum est ex demonstratione quae posita fuit in septimo Physicorum, ''ubi declaratum fuit, quod omne motum habet motorem a se distinctum per locum et diffinitionem, vel diffinitionem solum, si per se movetur. Lapis autem non distinguitur in motorem et in id quod movetur, ita quod utrumque ipsorum sit in actu : quando enim movetur lapis deorsum, tunc movetur a principio quod est in eo actuale : cum non habeat esse nisi per principium tale motus in ipso : movetur enim secundum quod est gravis, et movet secundum quod est gravis : et
ideo si moveretur essentialiter et moveret, tunc secundum id movet, et eodem modo movetur : et hoc est impossibile. Oportet igitur quod dicatur, quod movetur per se, et movetur per accidens. In eo quod ipsum movet, oportet quod moveat aliquid per se, sicut videmus in nauta qui movetur per accidens : in eo quod movet, oportet quod navem moveat per se : nauta enim in eo quod nauta per se movet navem. Sic est de movente motu naturali quando est extra locum suum : id enim movet locum in quo est, sicut in vase, hoc est, aerem : et in illo movetur ipsum per accidens, donec veniat ad locum qui est sibi non vas tantum, sed locus ut locus : et sic aer instrumentaliter deservit in motu locali naturali. Et quia hoc ignoraverunt et adhuc ignorant diversi , ideo negant dictum Aristotelis ut dicit quod aer deservit ut instrumentum in motu locali naturali : minus autem in hoc deservit aqua, et nullo modo ignis et terra : eo quod instrumenti actum habere non possunt. Sic ergo iterum ostensum est ex eis quae dicta sunt, quod omne corpus simpliciter rectum, leve est vel grave : et ostensum est modo motus naturalis qui quidem non est nisi invitus, et declarati sunt modi motuum accidentalium violentorum, qui. sunt extra naturam, qui sunt plures, ad quos etiam aer pluribus modis deservit : quia deservit ut vehens, et ut movens, et ut locus : ad motum autem naturalem non deservit nisi uno modo, ut scilicet vehens illud quod movetur per naturam secundum inclinationem aer movetur ab eo quod naturaliter, tendit ad locum.