LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De operationibus calidi complexionatis.
Sic igitur accipiendo virtutes plantarum, peritiores medicorum calidis plantis attribuunt operationes novem praecipuas praeter alias innumeras quas operantur. Operationes autem illae sunt calefacere, desiccare, exprimere, contrahere, oppilare, glutinare, consolidare, incarnare, sigillare. Et prima quidem contingit calido per seipsum. Secunda autem per humidi evaporationem, quod subjectum ejus est in corporibus mixtis. Quartum autem est effectus ejus proprius in sicco humefacto : hoc autem contrahi- tur per humidi epotationem. Tertia vero operatio fit per calidum agens in siccum : cum enim hoc contrahitur, exprimitur
humidum quod est in ipso. Quinta vero operatio est per operationem calidi in humidum aereum, quod est vaporativum et evaporatione oppilativum. Conglutinare autem, consolidare et incarnare conveniunt calido per motum quem facit in mixto : hic enim motus est a fundo sive centro rei ad superficiem : per hunc enim motum primo glutinat divisa et distantia, et postea facit ebullire carnem, et laxat et multiplicat : per eamdem autem virtutem facit unum moveri ab alio ab interiori ad exteriora : virtus exteriorum conformatur et consolidatur, et sic inducit consolidationem : acumine autem suo cum virtute caelesti et sigillat et inducit formas. Istae igitur sunt operationes calidorum.
Sed fortasse dubitabit aliquis, si istae sunt operationes calidi, tunc videbuntur ejusdem forma et natura esse operationes multae : quod inconveniens videtur esse, eo quod ad unum forma et nomen non operatur nisi unum. Amplius autem videbuntur contrariae esse operationes ejusdem forma et natura, quod desiccare et incarnare. Similiter autem contrahere et glutinare aut sub contrariae, aut modos habent contrarios. Haec autem et hujusmodi citius solvuntur per ea quae in habito capitulo dicta sunt : quoniam istae non sunt operationes calidi simplicis, sed calidi quod est in mixto, quod multarum est virtutum. Aliquae autem conveniunt ei secundum quod est excellens complexionem, sicut desiccare et contrahere : quaedam autem secundum quod complexionale, sicut glutinare et consolidare, etc. Et per hoc dicunt quaedam operationum istarum modos contrarios. Ipsum autem calidum hoc modo sumptum, non est unum forma et virtute, sed multiplex : et ideo nihil prohibet ipsum habere multas operationes, quarum quaelibet est sibi naturalis in aliqua plantarum.
Et est etiam notandum, quod quaelibet istarum habens modos contrarios operationum est valde multiplex, et fortior, et debilior : et haec diversitas ex diversitate mixturae causatur, cujus tamen est unus actus in genere : quo enim fuerit calidior, tanto magis erit calefactiva et desiccativa : et similiter est de diversa proportione aliarum virtutum operationum : omnes autem istae operationes diriguntur a virtute caelesti in omnibus complexionatis. Cum enim sciamus quod virtus caelestis quamlibet plantarum deducit ad speciem et figuram, ad quae nullo modo deveniret per calidum ignis, sed potius incineraretur, si non ageret nisi secundum ignis virtutem. Quia autem diversa agit proportione, ideo gradus distinguuntur in actione qualitatum elementalium quas habent in mixtis, et maxime in plantis, secundum quod agit ad permanentiam substantiae, aut substantiae destructionem.