In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Post haec vidi : et ecce ostium apertum in caelo, etc. "
Supra posuit visionem primam quae est de correctione Ecclesiarum, hic ponit secundam quae. est de revelatione mysteriorum. Et patet ordo, quia prius necesse est esse correctos, quam eis fiat revelatio. Unde Glossa : " Correctos enim competenter sequitur secretorum revelatio. "
Haec autem pars dividitur in quatuor partes. In prima, agitur de sedente in throno, et coronatu ejus. In secunda, agitur de libro signato, quem revelat sedens in throno in dextera ipsius, infra, v, 1 : " Et vidi in dextera. " In tertia, de Agno librum accipiente, infra, v, 6, circa medium : " Et vidi, et ecce in medio, etc. " In quarta, de consequentibus apertionem libri, ut scribitur, infra, VI, 1 : " Et vidi quod aperuisset, etc. "
In prima tanguntur duo : primo, visionem antecedentia : secundo, visio ipsa, ibi, i. 2 : " Et ecce sedes. "
In prima tanguntur tria : primo, quod ostium apertum vidit : secundo, quod vocem audivit, ibi, " Et vox prima. " Tertio, quod fuit in spiritu ad imperium vocis, ibi, " Ascende huc. "