21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
R. O Wilhelme, pastor bone,
Pie pater et patrone,
Constans, verax In sermone.
Sub tua protectione
Confugimus,
Per te salvari petimus
Sancta Intercessione.
V. Nos ergo, qui confidimus
In tua virtute,
Humiliter deposcimus,
Intercedas pro omnium
Errantium salute.
Prosa.
Protectorem sentiamus
Te gregis dominici,
Nos qui tuam Imploramus
Opem corde simplici;
Fac, ut apud Dominum,
Qui vult vitam hominum,
Excuset oratio,
Quod accusat actio;
Servos serva supplicantes,
Ut In fide sint constantes
Sancta Intercessione.
Ad Magnificat.
A. Magnum et mirabilem.
Parvum Ineffabilem,
Excelsum et humilem
Magnificare decuit
Christum, qui formam Induit
Factus homo servilem.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoretur et laudetur
Verbum patris factum caro,
Militique suo caro
Triumphanti laus debetur.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Vir beatus Irrigatus
Aquis sapientiae
Ab Impiis consiliis
Abstinuit
Nec sedere voluit
In sede pestilentiae.
2. Constitutus praedicator
Praeceptorum Domini,
Verbi Dei seminator
Offert totum se devotum
Sancto Christi nomini.
3. Tu susceptor exsultantis,
Gloria tu militis,
Jesu Christe, sanctus Iste
Meretur se exaltantis
Membrum esse capitis.
Responsoria.
1. Exsultemus celebrantes,
Celebremus exsultantes
Sancti natalitia
Sacerdotis,
Postulemus supplicantes,
Ut quiete temporum
Et salute corporum
Concessis,
Ejus prece praevia
Praestet pater luminum
Veniam peccaminum
Gravi moli criminum
Oppressis.
V. Dies Ista celebris,
Dies digna gaudio,
Qua purgemur tenebris
Et ab omni vitio.
2. Felix ortu Gallia
Gaude tanti praesulis,
Qui exortus claruit
Illustri prosapia,
Cujus famae gloria
Claris longe titulis
Enituit,
Quod satis Innotuit
Ipsum declarantibus
Sequentibus
Signis et miraculis.
V. Gloriosi militis
Precibus et meritis,
Precamur, nos adjuvari,
Culpas graves relaxari.
3. Dum adhuc puerulus
Esset Christi miles,
Non egit ut parvulus
Actus pueriles,
Corde senex sed puer corpore
Sacra sacro condebat pectore
Dominica praecepta,
Mente sedula,
Aure bibula
Attentius percepta.
V. Sacris litteris Imbutus,
Novum hominem Indutus
Mundum despexit Impollutus.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Innocens vir Iste Christum
Orat flexis genibus,
Exaudivit Christus Istum
Suis favens precibus.
2. Verba sancti percipit
Clamorem Intelligens,
Quem rex regum diligens
Regno suo recipit.
3. Sanctum Christus coronavit
Honore cum gloria
Et eundem collocavit
In coelesti patria.
Eesponsoria.
1. Praeclarus genere,
Clarior moribus,
Relictis omnibus
Pro Christo paupere,
Nolens succedere
Paternis opibus,
Amplis honoribus
Et dignitatibus
Mundanis, cedere
Non fuit veritus,
Quamvis non territus
Honorum onere.
V. Caducis non figitur
Rebus mentis oculus,
Nudus nudum sequitur
Magistrum discipulus.
2. Se non tantum auditorem
Verbi Dei sed factorem
Wilhelmus exhibuit,
Transgredi qui potuit
Se nunquam constituit
Sanctae legis transgressorem,
Eremum dum coluit,
Imitari studuit
Sanctum Christi praecursorem.
V. Elongavit fugiens
Ut In solitudine
Maneret
Serviens
Et monachali
Districto sub ordine
Lateret.
3. Abjecto fastu saeculi
Insudat ejus operi,
Quem mundi solum oculi
Merentur Intueri;
Deum placat atque vacat
Jugis ejus oratio,
Preces fundens se recondit,
Se recondens fletus fundit,
Sic orationem condit
Fletibus devotio.
V. Rigat ora lacrimis
Uberrimis
Orans In cubiculo.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Habitabit In tabernaculo
Sancto Dei migrans a saeculo
Vir egressus carnis ergastulo.
2. Voluntate labiorum
Non fraudasti, quem creasti
Tuum, Christe, militem,
Qui tuorum mandatorum
Non excessit limitem.
3. Replet pacis filium
Dei benedictio
Assecutum bravium
Currens In stadio,
Nam Deum quaerentium
Haec est generatio.
Responsoria.
1. Vir Invictus et afflictus
Jejuniis, vigiliis
Aliisque variis
Et jugibus
Carnis cruciatibus
Jam roborato spiritu,
Nullo vacillans ambitu,
Deo dante vocatas
Invitus
Rapitur et trahitur
Ad culmen praesulatus,
V. Neve lucerna lateat
Absconsa sub modio,
Sed In domus medio
Lumen Intranti pateat.
2. Non Immutat mentis statum
Pastoralis dignitas,
Quia regens cor beatum
Servatur humilitas;
Haec est enim Inclita,
Hostibus Indomita,
Illa sancta civitas
Supra montem posita.
V. Docens legem pastor gregem
Pascit vitae pabulo,
Contemplatur regum regem
Mundo cordis oculo.
3. Sepulto venerabili
Patre die dominica,
Tempore, quo cum humili
Devotione mystica
Reges Tharsis obtulerunt
Regi nato munera,
Ad sepulchrum convenerunt
Sancti plebs Innumera,
Tamquam nova processisset
Et novum quid ostendisset
Stella fulgens altera.
V. Ad orientem prima
Stella magos perduxit,
Et ad occasum alia
Stella nobis Illusit.
Prosa.
Catervatim Irruerunt
Ad sepulchrum populi
Et recepta redierunt
Sospitate singuli.
Aegros sanat et languentes,
Expellit daemonia,
Sanos reddit, quorum mentes
Evertit Insania.
Ad extremas partes mundi
Lucent ejus opera,
Eaec est Igitur, quam misit
Nobis Deus, nec permisit
Lucis radios abscondi,
Stella fulgens altera.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Regnat Deus deorum
Quem fortem et decoram
Et sequitur et fruitur
Lucerna confessorum.
2. Portas ejus Introivit
In confessione
Sanctus, quem quaesivit
Pura cordis Intentione.
3. Justi replevit animam
Caritatis pinguedine,
Perfusa luce maxima
Deum videt In lumine.
4. Hymnum Deo dicat
Coetus sacerdotum,
Regi regum reddat
Debitum et votum.
5. Coeli, terrae conditorem
Laudent ejus opera,
Sedis ejus qui pastorem
Provexit ad sidera.
Ad Benedictus.
A. Benedictus rex Invictus,
Deus Israelis,
Verbum misit, quod promisit
Descendens de caelis,
Incarnatum, nuntiatum
Per os Gabrielis;
Per quem sursum sublimatur
Et hac die coronatur
Sacerdos fidelis.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Magnificetur Dominus,
Qui quando venit terminus
Nostrae redemptionis
Servilem formam Induit,
Exsolvit, quae non rapuit,
Servos suos eripuit
De manu Pharaonis;
Qui tantum praesulem,
Nobiscum exsulem,
Sanctis adjungi voluit
Patribus et patronis.