CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertia sententia ait Theologiam non esse practicam, quia praxis est tantum actus voluntatis imperatus vel elici tus quatenus ordinatur ad actum imperatum, et cognitio Theologica non versatur principaliter circa actus imperatos. Probatur triplici et improbatur quadruplici ratione. Ad secundam rationem dicit quod electio recta non est sine habitu virtutis, cujus oppositum habet 1. dist. 17. quaest. 2. ad arg. pro 5. opin. num. 28. et 4. d. 14. quaest. 2. num. 13. Sed non negat hic dari rectam electionem sine habitu, sed quod illa non esset virtuosa proprie in sensu Arist. quia ad agere virtuose requiritur habitus, quo quis facile et expedite agat, in sensu Aristotelis.
Tertia via ponit (a), quod vel volitio non est proprie praxis, sed tantum actus ea posterior ; vel si ipsa est praxis, hoc non est nisi in ordine ad actum aliquem imperatum potentiae inferioris, puta appetitus sensitivi vel potentiae motivae, vel hujusmodi. Pro hac via tertia arguitur, quia omnis praxis sequitur electionem. Quod probatur per Philosophum 6. Ethicor. Actus principium est electio non cujus gratia, sed unde motus, id est, non finale, sed effectivum ; principium autem effectivum naturaliter praecedit effectum, ergo, etc. Praeterea, habitus practicus generatur ex praxibus; sed habitus practicus generatur ex actibus sequentibus electionem, igitur illi sunt praxes. Item, Commentator super 1. Ethic. Praxis est operatio secundum electionem ; ergo praxis sequitur electionem.
Contra istud, scilicet quod non tantum actus sequens electionem sit praxis, probatur. Quia 6. Ethic. dicit Philosophus, quod non est electio recta sine ratione recta et habitu virtutis ; ergo virtus per se requiritur ad electionem rectam. Non requireretur autem, si esset habitus generatus ex actibus posterioribus electione, quia tunc non inclinaret per se nisi ad actus istos posteriores electione.
Praeterea, sub alia forma arguitur idem, quia habitus ex eisdem actibus generatur ad quos inclinat ex secundo Ethic. Sed virtus moralis per se inclinat ad electionem rectam, quia, ut apparet per definitionem ejus, secundo Ethic. Virtus est habitus electivus, etc. igitur ex electionibus per se generatur virtus moralis, et per consequens non tantum actus electionem sequentes sunt praxes.
Praeterea (b), non solum falsum est negare electionem esse praxim, quod arguitur ratione jam facta, sed sicut probatum fuit in primo articulo, actus voluntatis elicitus est primo praxis et imperatus non nisi propter ipsum; ergo si electio sit sola sine ordine ad actum imperatum, puta propter defectum materiae actus exterioris, ipsa sola vere erit praxis. Hoc declaratur sic : non habens pecunias, cui tamen in phantasmate praesentantur pecuniae, antequam alicujus actus electio sit principium effectivum vel ordinetur ad aliquid imperandum, si eligat illas liberaliter distribuere si haberet, quantum ad actum et habitum virtutis non requiritur ulterior prosecutio, quia objecto praesentato in phantasmate circa quod potest esse actus liberalitatis, complete habetur electio ex qua generatur liberalitas vel quae elicitur ex liberalitate, et non requiritur ulterior prosecutio exterius, nec ordo ad exterius si materia actus exterioris deficiat.
Praeterea (c), ordo iste electionis ad actum imperatum non potest esse, nisi ut causae ad causandum effectum; sed quod causa non sit in se talis ex se, (ut prior effectu est) sed tantum quia actualiter ordinatur ad efficiendum videtur inconveniens, cum nihil habeat causa ab effectu nec ex ordine ad ipsum.
Tunc (d) ad auctoritatem, 6. Ethic. dico quod ibidem Philosophus sta tim subdit: Electionis autem appetitus, et ratio quae gratia alicujus, id est practica, sunt, supple principium. Ad hoc enim, ut electio sit recta requiritur virtus in appetitu. Unde sequitur : Neque sine habitu morali est electio, scilicet recta; igitur virtus habet actum elicitum immediatiorem sibi quam sit ille, cujus electio est principium ut imperans ; prius enim actus voluntatis elicitus qui est electio est actio bona, quam actus exterior imperatus ab electione bona sit bonus. Quod probatur per Philosophum, ibi enim statim post illud : Neque sine habitu est electio, subdit, bona actio enim sine more non est. Sed si ista sit major ad probandum quod praedixit de electione, sumetur ista minor sub : Bona electio est bona actio. Concedo igitur auctoritatem affirmativam quod electio est principium actus unde motus, quia actus ab ipsa imperatus est actus moralis, sed ex hoc non sequitur quod solus iste sit actus sive praxis, imo est electio prior praxis, propter quam etiam ista est bona praxis.
Ad secundum, si major est vera, dico quod habitus (e) practicus generatur ex electionibus, sicut praedictum est de eligente frequenter liberaliter dare, etiam sine actu imperato si facultas non adsit, posset in ipso generari liberalitas. Quia tamen quando illi actus imperati sunt impossibiles, voluntas non communiter eligit frequenter recte circa materiam istorum actuum, quia quod non creditur alicui possibile, aut ipsum non vult, aut tenuiter vult secundum Augustinum, ideo communiter non generatur habitus practicus, qui est virtus sine praxibus imperatis sequentibus electionem, non tamen generatur ex illis sequentibus, sed ex electionibus in quibus est formaliter bonitas moralis, in praxibus autem imperatis est tantum materialiter.
Ad tertium (f) de Commentatore, oportet quod ly secundum non sit ibi nota causae efficientis, si descriptio debet esse convertibilis cum descripto, ut probatum est per Aristotelem 6. Ethic. sed debet intelligi ly secundum, effective vel formaliter. Vel electio accipitur ibi pro libertate sive potestate denominativa, vel accipitur electio pro elicitione actus volendi quae non est electio vel volitio aliqua, sed actio de genere Actionis. Secundum istam electionem, quasi secundum principium activum est omnis praxis, sive sit electio sive sequens electionem, quia actio de genere Actionis reducitur ad principium effectivum.