IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic primo videndum est, etc. Florentinum definit Sacramenta novae legis, perfici in tribus, rebus, tanquam materia, verbis, tanquam forma, et persona ministri, habente intentionem faciendi, quod facit Ecclesia. Hoc ipsum docent Scholastici, et Tridentinum supponit ubique agens de Sacramentis in specie ; peculiare est in Sacramentis novae legis, quia circumcisio non constabat verbis. Durandus negat id universaliter verum esse in Sacramento matrimonii, quod celebrari potest nutibus, absque verbis. Favet ipsum Florentinum dicens : Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus, per verba de praesenti expressus, etc. particula regulariter, insinuat casum, quo per nutus absque verbis celebrari matrimonium contingit. Sed alii respondent nutus aequivalere verbis, et non intelligi verba in rigore, sed vel sic, vel secundum aequivalentiam ; in caeteris autem Sacramentis maxima illa locum habet, sed non ita, quin aliquando verba etiam habeant rationem materiae, ut in Poenitentia confessio verbalis exigitur regulariter et extra casum.
In Sacramento autem materia et forma dupliciter sumi potest. Primo, ut servatur proportio ad compositionem, et constitutionem, et sic materia est quodcumque institutum ad causandam gratiam sive sint verba, sive res. Forma vero est, ipsa ratio formalis significationis practicae conveniens ex institutione divina, per quam illis competit continere et causare effectum gratiae, vel quicumque sit Sacramenti: et hoc modo non loquitur Concilium de materia, et forma.
Alio modo sumitur materia per modum determinabilis, et forma per modum determinantis, vel secundum aliam proportionem et hic est sensus Concilii. Male autem quidam volunt servari hic compositionis rigorem aut proportionem, quia, sive loquamur de ipsis, ut praescindunt ab institutione divina, sunt condistincta, neque unum dicit ordinem ad aliud per modum partium, verbi gratia, ablutio et forma verbalis, Ego te baptizo, etc. sed alterum potius est signatum ut ablutio: verba autem sunt signum actionis, quae habet rationem signati ; unde non sic ordinantur per modum compartium ejusdem signi.
Si autem loquamur de iisdem, ut sunt instituta a Deo, faciunt unum signum totale, quando utrumque spectat ad fundamentum significationis practicae, neque unum significat ratione alterius, sed utrumque per modum unius totalis fundamenti, et aeque primo. Quod si alterum horum habeat rationem solius circumstantiae, prout in praecedenti quaestione verba se habere ad ablutionem, sustinendo definitionem traditam a magistro exponit Doctor, sic minus potest habere, id est, rationem partis componentis, cum non fundet significationem sacramentalem.
Secundo, debemus interpretari hanc notionem materiae et formae, juxta naturam earum rerum, in quibus consistunt, sed in aliquibus, res, quae dicitur materia, vel cui accommodatur hoc nomen, nequit esse materia compositionis, verbi gratia, in Eucharistia panis et vinum sunt materia, quae non sunt materia significationis sacramentalis per modum componentis, cum destruantur per formam consecrationis, neque ergo in fieri, neque in facto esse ; in fieri enim forma habet rationem causae effectivae, non actus informantis aut quasi informantis, et ex vi verborum desitio panis et vini fit, sicut et Corpus Christi praesens. In poenitentia, tanquam materia sunt actus poenitentis, nequit esse compositionis, quia significatio sacramentalis fundatur in forma seu absolutione, quae est sententia judicialis, et exercitium clavium, ut suo loco dicetur.
Materia itaque et forma dicuntur secundum quamdam proportionem, qua sumitur haec metaphora; quae proportio recte declaratur a Doctore, in eo quod res quae dicitur materia in Sacramento, est prior et supponitur formae, quia sacramentalis actio incipit plerumque a re, vel eam supponit, vel quia habet rationem determinabilis respectu verborum in significando, estque indifferens, donec per verba ( quae principalius et expressius significant, ex Augustino 2. de doctrina
Christiana, cap. 1.) adjuncta determinatur ad supponendum pro effectu, quem forma exprimit, et connotando materiam ad effectum ipsum refert, sicut forma Baptismatis ablutionem fieri ad effectum per invocationem Trinitatis designatum, et in hoc sensu illud vulgare Augustini : Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, etc. verificatur. Alio modo dicitur materiale, per oppositionem ad spirituale, sic res opponitur intentioni et verbis tanquam magis abstrahentibus ab esse, et materia sensibili, qua sunt signa ex instituto.
Advertendum praeterea, non eadem proportione materiam per oppositionem ad formam, vel e contra, dici in singulis Sacramentis, nam in quibusdam Sacramentis materia, circa quam operatur forma per modum effectivi tantum, invenitur, ut in Eucharistia, panis et vinum, in Poenitentia, peccata et actus poenitentis diverso modo, ut contritio per modum dispositionis, confessio per modum informationis et accusationis, de quibus confessarius cognoscit, et satisfactio per modum ordinationis judicialis invenitur; in his enim duobus Sacramentis, loquendo de Eucharistia in fieri, exercetur potestas, et hoc per formam. Si loquamur de Eucharistia in facto esse, non invenitur forma verborum, quia haec consistit in fluxu, ac proinde nequit esse de ratione permanentis ; species autem sunt Sacramentum, quae sunt res sensibilis, et non verba. Unde recte Concilium Florentinum dicit, perfici Sacramenta rebus et verbis, etc. abstinendo ab eo quod est de constitutione Intrinseca Sacramenti, ad quod aliquando spectat sola forma, aliquando sola materia, aliquando utraque, juxta varia placita Theologorum.
In Sacramentis ergo, in quibus exercetur potestas, seu quae in exercitio potestatis consistunt, probabile totam significationem practicam consistere in sola forma, ut in Poenitentia, Eucharistiae consecratione, Ordine ; in his enim materia circa quam invenitur, ut declaratum est in duobus primis. In Ordine confertur potestas exercenda circa corpus Christi verum et mysticum. In aliis Sacramentis . invenitur materia, in qua exercetur actio ipsa sacramentalis, et probabilius est utrumque spectare ad essentiam Sacramenti, licet in Baptismo sustinendo definitionem Magistri, probabile sit sacramentalem significationem fundari in sola materia.
Quod si urgeas, Confirmationem esse exercitium potestatis et Ordinis, responderi potest, in ea adhiberi materiam in qua exercetur actio sacramentalis, quae denotatur per formam, per illa verba : Confirmo te Chrismate salutis, etc. neque ministerium hujus Sacramenti ita connexum esse characteri Episcopali, quin delegari possit etiam non Episcopo, ut suo loco dicetur; forma ergo ipsa exprimit
Ordinem ad materiam, non ita in ordine, de quibus in specie agendum erit. Sic etiam in Extrema Unctione : Per hanc sacram Unctionem, etc. magis exprimitur efficacia materiae quam formae, quae est deprecativa ; in matrimonio consensus mutuus, vel quidquid ponatur, sicut per se exigitur ad contractum legitimum, ita quomodocumque explicatur, sive in ratione formae sive materiae, perinde fundat relationem sacramentalem. Occurrit controversia cum haereticis cirea formam et materiam hujus Sacramenti et reliquorum, utrum sint definita et determinata ? Veritatem affirmativam supponit Doctor hic, et in quaestione sequenti, et in prima quaestione hujus, per illam particulam ex divina institutione significans, et in explicatione definitionis traditae a Magistro, et dist. 1. quaest. 2. per totum ; estque veritas fidei definita in Tridentino, ubicumque agit de Sacramentis in specie, et sess. 7. can. 13. de Sacramentis in genere, et in Florentino supra, et cap. Ad abolendam, de haereticis.
Patet quoad praesens, Joannis 3. ubi designatur materia Baptismi, aqua ; Matthaei ultimo ejus forma, sicut et Matthaei 26. forma et materia Eucharistiae ; Dionysius de Ecclesiastica hierarchia cap. 1. Primi sacerdotalis muneris duces visibilibus signis coelestia Sacramenta texuerunt, et partim scriptis, partim non scriptis institutionibus nobis tradiderunt, etc. Augustinus de unico Baptismo, c. 8. dicit Sacramenta Christi debere ritu Evangelico celebrari, et lib. 3. de Baptismo cap. 15. debere celebrari verbis Evangelicis, et alias saepe hanc veritatem docet. Terlullianus de Baptismo cap. 13. Lex Ungendi imposita est, et forma praescripta. Cyprianus serm. de Baptismo Christi : Verborum solemnitas, et sacri invocatio nominis, et signa Apostolicis institutionibus, et Sacerdotum ministeriis attributa, visibile efficiunt Sacramentum, etc. Vide Augustinum epistola 118. et lib. 19. contra Faustum, cap. 16. et lib. 3. de Baptismo cap. 10. epist. 23. lib. 7. de Baptismo cap. 47. et 53. lib. de unitate Ecclesiae cap. 19.
Contrariam haeresim docuerunt Paulitiani, ut refert Euthymius in 2. parte Panopliae art. 21. qui non requirebant aliquam materiam, sed verba. Item haeretici hujus temporis, qui negant requiri aliud verbum, nisi concionatorium et doctrinae, quia hoc solum necessarium est ad excitandam fidem. Objicit autem Calvinus, nulla conventio Christi ad Belial: sed magi utuntur certis carminibus et rebus ad maleficia, ergo haec non debuerunt admitti in Sacramentis.
Respondetur, si argumentum quidpiam valeret, inferret neque in lege veteri Deum instituisse caeremonias certas, quibus coleretur, neque usum fuisse sacrificiorum in lege naturae approbatum.
Secundo objicit illud Augustini tract. 80. in Joannem: Unde ista virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur ? nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens, hoc est verbum fidei quod praedicamus.
Respondetur Augustinum interpretari illud Joan. 10. Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, etc. unde loquitur tam de rituali seu sacramentali, quam de doctrinali; ita quidam cum Bellarmino, quem sequitur Vasquez. Sed melius refertur auctoritas ad solum rituale ex contextu Augustini, et dicitur verbum fidei, quatenus creditur ab Ecclesia ejus virtus ad mundandum, et quia est invocatio sanctissimae Trinitatis, id est, verbum, quod est objectum creditum, non a suscipiente, quando est infans vel infidelis, quamvis habeat consensum recipiendi Sacramenti quod Ecclesia ministrat, sed ab Ecclesia.
Unde in fine sic subdit: Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, aut ore confiteri ad salutem, etc. Unde Baptismus est Sacramentum fidei, et in ejus forma exprimitur articulus primarius, et objectum formale fidei, inde forma ipsa recte dicitur verbum fidei, ab. Augustino. Ultima autem verba citata destruunt conclusionem Calvini, qua vult celebrari Baptismum ex hac auctoritate Augustini, in verbo concionatorio, extante fidem, cum in infante nulla possit esse fides ; virtutem mundandi a peccato originali tribuit Augustinus ipsi verbo, quod nequit esse concionatorium, quia saltem nihil in infante valet.
Unde, ut notat bene Anselmus in 1. ad Corinthios 1. multos esse ministros Sacramenti, qui non sunt idonei ad concionandum, quod maxime apparet in casu necessitatis, ubi baptizatur infans ab obstetricibus. Ambrosius advertit etiam Sacramentum perfici verbis solemnibus, et Petrum prius docuisse Cornelium, praecepisse mox, ut a ministris baptizaretur. Paulus docuit Corinthios, sed neminem baptizavit, quia evangelizare missus est, et non baptizare.