In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Varronis vim supernaturalem collatam fuisse Virgini, qua cooperata est Spiritui sancto, impugnatur. Primo, quia Virgo non esset per se mater sicut aliae matres. Secundo, vis supernaturalis non est subjectabilis in potentia generativa. Tertio, non magis potest illa vis agere in instanti quam potentia ipsa. Quarto, esset accidens, ergo non produceret substantiam.
Aliter dicitur (g) quod collata sibi fuit vis supernaturalis, secundum quam potuit cooperari Spiritui sancto in instanti.
Contra, ista vis supernaturalis esset accidens, etiam per accidens hujus naturae ; ergo si mater Christi solo illo accidente egit ad formationem corporis Christi, sequitur quod non ita per se et vere egit ad formationem hujus corporis, sicut aliae matres, quae ex natura sua agunt ad formationem corporis suae prolis. Non enim ita vere convenit lapidi disgregare, quod convenit ei per albedinem, quae est ei accidens per accidens, sicut convenit ei descendere deorsum, quod convenit ei per naturam suam, vel convenit ei per accidens naturale.
Similiter in quo subjecto erit istud accidens supernaturale ? Si in intellectu vel voluntate, non videtur esse ratio agendi ad generationem filii, quae actio principaliter convenit virtuti vegetativae ; si autem ponatur in virtute vegetativa, mirum videtur quomodo illa vis sit capax accidentis supernaturalis.
Praeterea tertio, quomodo poterit illa vis, ex quo est creata cooperari vel esse ratio cooperandi in instanti Spiritui sancto ? si tamen hoc non potest aliquid, quod est in natura matris.
Praeterea, quomodo accidens erit ratio formalis producendi substantiam, quae sit terminus generationis ? Quod si dicatur virtutem istam supernaturalem esse tanquam perfectionem intrinsecam collatam virtuti vegetativae matris ; hoc videtur mirabile, quomodo ista vis facta fuerit intensior, quam si naturaliter genuisset, quia tunc esset plus (h), quam mater.
Similiter quomodo illa intensa (i) poterit agere in instanti, et tamen illa remissa non potest tunc agere ; formae enim ejusdem rationis, licet una sit perfectior alia, videntur similiter se habere ad agere in instanti vel in tempore, licet una aliquid perfectius producat quam alia, sicut patet de luce perfectiore et imperfectiora, quarum utraque aeque instantanee illuminat, licet una illuminet perfectius quam alia.