REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Summam gratiam datam fuisse animae Christi, quia res est dubia, vult Doctor tribuere Christo quod nobilius est. Probat ex Scriptura et Sanctis. Ita Richardus hic art. i. q. 2. ad 2. Durand. q. i. Mars 3. q. 10. art. i. Cajetanus 3. p. q. 7. art. 9. 10. 12. et 22. q. 24. art. 7. et omnes Scotistae. Solvit argumenta primae et secundae quaestionis per doctrinam selectissimam.
Ad secundam quaestionem dico quod summa gratia creata fuit collata animae Christi. Hoc patet per Magistrum in littera, dicentem quod summam gratiam, quam potest Deus facere, dedit illi animae ; et Joannis 3. Non ad mensuram dedit spiritum. Quod non potest intelligi quod gratia data sit infinita, quia est oppositum in adjecto, quod sit creatura, et non mensurata ; sed non ad mensuram, hoc est, secundum ultimum potentiae naturae divinae dedit, quantum potuit. Idem patet secundum illud Joan. 1. Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti. Idem vult Augustinus 3. de lib. arb. Quandocumque occurrerit tibi melius esse quam non esse, simpliciter hoc ponendum est ibi, etc. Et quamquam hoc posset glossari, tamen quando non potest aliter fieri, universaliter est verum, quia licet totum tribuere creatori, et nihil creaturae, esset eum plus magnificare quoad aliquid, tamen quoad aliud minus esset eum magnificare totum auferre a creatura. Sed misericordia non potest summe declarari, nisi detur in effectu summa gratia sine meritis, quia non arguit summam misericordiam, quod dat gratiam propter merita praecedentia ; igitur maxime manifestat misericprdiam, quod tantam gratiam contulit animae Christi sine meritis.
Ad primum principale primae quaestionis, cum dicitur, quanto habitus est perfectior, tanto actus est perfectior, et e contra, quanto actus intensior, tanto magis intendit habitum, verum est, quamdiu operans non est in termino, quia semper prius est circulus ; sicut in exemplo Aristotelis, si terra est madida, desiccatur, et sursum elevatur humiditas, et iterum descendit humectans terram ; tamen habitu existente in termino, non potest per actum intensum augeri, sed ibi est status ; sic cum quis habet summam gratiam creabilem, non potest illa ulterius augeri.
Ad aliud dico quod intentio Philosophi non est, quod ignis crescat in infinitum, quia statim post dicit, quod omnium natura constantium, etc. Sed intentio sua est, quod calor non est principalis causa augmentandi ad hoc quod crescit in infinitum, quia ad quantitatem indeterminatam ; terminus autem in augmento non praefigitur calore, sed a principali agente, ut ab anima vegetativa regulante.
Sed quae est veritas in se, possetne ignis in se crescere in infinitum, si apponerentur combustibilia? Dico secundum intentionem Philosophi, sive esset dicendum de uno membro in corpore, ut de capite, illud membrum quantum est de se, posset plus convertere in sui naturam, quam quodcumque aliud membrum proportionabiliter, tamen virtus regitiva totius nutriti nunquam hoc permittit, nisi esset monstrum.Sic diceret Philosophus, quod ignis quantum est ex se posset agere, si apponatur combustibile ; virtus tamen regitiva universi hoc non permitteret ; ideo non est condensatio in universo, quin alibi est tanta rarefactio, et ideo ignis non notabiliter in una parte semper crescit, quin notabiliter decrescat in alia parte.
Praeterea, esto quod permitteretur a virtute regitiva universi, adhuc non posset comburere plusquam totum universum, et illud est finitum secundum Philosophum.
Sed quid dicerent Theologi ex quo non invenitur quantum est ex se status ? Dico quod vel ponerent quod Deus potest creare alium mundum, et alium, et sic quod potest facere infinitum mobile, et secundum hoc dicerent quod ignis potest crescere in infinitum. Vel dicerent quod non potest Deus creare quantum infinitum in actu, et tunc dicerent quod non potest crescere in infinitum, quia non potest combustibile apponi in infinitum.
Ad aliud, cum dicitur : Major perfectio requirit majus perfectibile, dico quod propositio est falsa, comparando formam substantialem ad accidentalem, quia perfectibile a forma substantiali est materia, tamen comparando ad invicem, quae sunt ejusdem ordinis, vera est propositio de perfectionibus intrinsecis, tamen de extrinsecis non est vera, ubi illa non determinatur per intrinseca ; nunc autem gratia est perfectio extrinseca, et non determinatur ad gradum per principia intrinseca, sicut passio ex principiis suppositi, ideo maxima gratia potest habere infimum perfectibile in natura.
Ad aliud cum dicitur, superius solum in natura influit in inferius, dico quod hoc est verum in Hierarchia naturae, falsa tamen in Hierarchia gratiae infima. Natura enim beatificabilis in Hierarchia naturae, potest influere in supremam, dum tamen inferior in Hierarchia naturae sit superior in Hierarchia gratiae. Unde Deus exinanivit se, accipiendo infimam naturam beatificabilem, quia noluit quod illa natura haberet de gratia, cui plus competeret de congruo, sed fecit infimam naturam in una Hierarchia, supremam in alia.
Ad rationes pro prima via, cum probatur quod summa gratia creabilis non potest simul esse in effectu, dico quod quodlibet membrum deficit, quia ex ratione formae est terminus certus, cum ibi limitetur ad gradum specificum. Et cum dicitur, illa forma est participatio charitatis divinae, ita dico quod quaelibet forma est participatio Dei, non propter hoc sequitur quod potest intendi in infinitum secundum partes ejusdem quantitatis et rationis intensive, non enim sic est participatio, quod capiat unam partem, et dimittat aliam. Et licet non posset deveniri ad aliam formam, donec veniatur ad charitatem increatam, tamen in aliis devenitur ad aliam formam, ut si intendatur rubor, devenitur ad albedinem. Ista terminatio omnino accidit, quod sit aliud, ad quod terminatur, quia, ut dicit Philosophus, non propter hoc finitur aliquid, vel terminatur, quia ad aliud terminatur, sed quia ex natura sua finitur propriis terminis.
Nec valet secundum membrum, quod agens non potest efficere nisi finitum in actu intensive, nec concludit tertium membrum, quia charitas ampliat suppositum. Illud enim est falsum universaliter, quia posterius ut posterius, nunquam tribuit aliquid priori, ut est causa hac causalitate, qua praecedit, sed capacitas susceptivi est prius natura quam habitus recipitur ; igitur nullam capacitatem habet susceptivum a forma, quia natura sua est sua capacitas.
Praeterea, esto quod posset, adhuc non posset ampliari in infinitum, quia, ut prius dictum est, nulla est capacitas ad formam permanentem, nisi ad certum gradum illius formae, ideo loquendo de capacitate, quae est natura recipientis, nunquam illa augmentatur per habitum receptum, cum sit quid absolutum. Alia est capacitas propinqua, quae est accidentalis, et illa potest ampliari per habitum, et sic meritum disponit dispositione propinqua ad hoc quod gratia augeatur, non tamen sic potest ampliari in infinitum.
Ad aliud cum dicitur, quodcumque productum distat ab idea, dico quod quando distantia non attenditur per media, sed totaliter ex parte unius extremi, ibi nullum potest fieri medium, qualis distantia est inter aliquid et nihil, et inter omnia contradictoria. Talis est ista, ideo non sequitur, suprema gratia creata distat in infinitum ab idea sua ; igitur possunt esse aliqua media.
Ad secundam propositionem, cum dicitur, si perfectius perfectissimo esset productum, adhuc perfectius imitaretur ideam, quia non adhuc attingeret eam. Dico quod verum est, sicut ex possibili sequitur quodlibet, quia impossibile est perfectiorem esse perfectissima gratia creata. Nec valet, non attingeret ideam suam, si talis esset, igitur imitaretur eam, nisi sicut ex impossibili quodlibet, quia idem esset de idea asini, quod de idea Angeli.
Ad tertiam rationem, dico quod etsi ascensus esset in gradibus proportionis, nunquam foret creatura infinita in perfectione, quia adderetur primo medietas perfectionis duplae, et deinde medietas medietatis, et sic in infinitum, nunquam attingeret ad perfectionem duplam ; et si adderetur unus gradus perfectionis supremae gratiae creabili, adhuc non resultaret gratia infinita, et tamen impossibile est quod tanta sit creata. Alia enim est impossibilitas in creatura quam infinitas, ut si adderetur supremae albedini unus gradus ruboris, et si per impossibile, per hoc intenderetur albedo, adhuc non faciet infinitam intensive, et tamen impossibile est tantam albedinem creari.
Ad primum principale secundae quaestionis, cum dicit, beatus habet quidquid potest recte velle, concedo, quidquid potest recte velle de potentia ordinata. Unde non potest quis recte velle majorem beatitudinem, quam correspondet suis meritis, et tamen suae naturae plus congruit, loquendo de potentia obedibili. Ideo quantum potest ex natura et meritis velle, potest recte velle, et licet natura Angeli naturaliter posset velle tantam gratiam et beatitudinem, quantam potest anima Christi, non tamen potest recte velle, quia non ex hoc est recta, quia concordat cum regula sua in volito, sed quia vult quod regula sua vult eam velle ; et Deus non vult Angelum appetere tantam charitatem vel beatitudinem, quantam vult animam Christi.
Ad aliud, dico quod quaelibet natura beatificabilis est nata recipere summam gratiam, nec potest beatificari summe, secundum quod est nata beatificari, si non habet summam gratiam creabilem. Et cum dicitur quod minus grave beatificaretur, etsi non esset in centro, dico quod si esset aequalis gravitas in appetendo cujuslibet gravis, quod esset in centro, nullum quietaretur summe, quod est natum quietari, nisi esset in centro, tamen gravia nunc appetunt esse in approximatione, quae competunt suis naturis. Ideo determinant se ad certum ubi, secundum quod decet, tamen ablato intercepto inter quodcumque grave et centrum, statim petunt centrum.
Ad aliud, dico quod sive esset status in natura creata beatificabili, sive non, adhuc status est in summa gratia creabili, quia, etsi possent in infinitum creaturae beatificabiles creari perfectiores, adhuc finita esset nata recipere tantam beatitudinem, quantum est ex parte sui, quantam posset quaecumque superior. Similiter ad antecedens potest responderi sicut prius de distantia infinita.