Qualiter scientia logices est inventa.
Oportet autem nos non latere quod accidit circam sophisticum et totum logicum negotium , quantum ad modum inveniendi ipsum et ordinandi ipsum in artem perfectam et scientiam. Nam eorum quae inveniuntur in omnibus aliis scientiis , sive inventa sunt , quae quidem sumpta sunt ab aliis, a quibus prius elaborata sunt, a posteris particulariter augentur , qui sua prioribus inventis adjungentes sic particulariter auxerunt, et sic prima inventa ab eis successoribus priorum, qui scilicet successores postea post primos accipiunt a prioribus inventa, et addunt sua ad artis et scientiae incrementum. Quae autem in primis ex principio dictionis inveniuntur, parum valde in primis inventoribus augmentum sumere solent : quia non sunt nisi quaedam communissima, in quibus scitis parum scitur de arte. Utilius autem est plurimo illo invento quod scitur postea additum et inventum a posteris : quia hoc coarctatum est et appropriatum conclusionibus artis : et ex his fit artis et scientiae augmentum usque ad perfectionem scientiae et arti debitam. Maximum enim omnium fortasse principium est. Et dico fortasse, non quia dubium sit, sed quia non est maximum quantitate, cum sit unum ex duobus simplicissimis principiis et complexis, subjecto scilicet et praedicato : et ideo quantitate substantiae minimum est, maximum autem est potestate, quia super omnes conclusiones influunt principia : et hoc quidem dicitur ab omnibus Philosophis.
Propter quod et principium maxime primum ad inveniendum non ad cognoscendum est difficillimum, et praecipue quod in ratione principii, et non tantum in ratione veri cujusdam inveniatur : quanto enim optimum sive potissimum est potestate influendi super plures con- clusiones, tanto parvissimum est magnitudine substantiae : quia ex duobus minimis est et simplicissimis praedicato et subjecto : et propter hoc difficillimum est videri quoad inventionem secundum quod influentiam habet super omnes conclusiones scientiae. Hoc principio invento facile est addere sequentia, quae jam potestate sunt in ipso principio : et ideo notitia principii influit et illuminat ad sequentium inventionem et additionem. Unde facile est sic invento principio augere reliqua ad scientiam et artem pertinentia. Et hoc probatur per hoc quod talis inventio et talis additio etiam circa rhetoricas accidit orationes. Et pene circa omnes etiam accidit iste modus augendi circa omnes alias artes et scientias : nam primi qui principia scientiarum invenerunt , omnino universaliter ad parvum quid ipsam scientiam perduxerunt. Quoniam autem successores illorum nunc sunt famosiores in scientiis quam primi, assumentes prius inventa a multis prioribus velut ex successione particulariter (hoc est, per partem et partem facta) colligentes omnium praedecessorum inventa sic auxerunt, et ad perfectam et debitam quantitatem scientias et artes deduxerunt. Sic rhetoricam auxit quidam Tisias post collatum et alios antiquissimos rhetores . quorum dicta collegit quasi avis quaedam grana. Et sic Tisias quidem auxit post priores. Thrasymachus vere auxit post Tisiam. Theodorus autem auxit ultimus post Thrasymachum. Et sic multi rhetores multas successive coordinaverunt partes. Propter quod nihil mirum si habet multum in voluminibus et quantitate haec ars, quae sic a multis adaucta est.
Sic autem a nobis non est inventa haec scientia sophistica et universaliter logica: ante nos enim hujus negotium non hoc (hoc est, pars quaedam) erat: illud autem (hoc est, alia pars) non erat perscrutatum, sive perscrutata ante nos : sed nihil omnino erat inventum a prioribus ante nos de hoc negotio. Nam quamvis eorum
principiorum quae circa litigiosas sive sophisticas erant orationes, quaedam doctrina fuit in libro Platonis, qui dicitur Gorgias, eo quod ad discipulum suum Gorgiam est scriptus, tamen erat similis mercenarii, hoc est, mechanicis quibus in commutationibus utuntur mercenarii. Quidam enim docebant ediscere, hoc est, proponere orationes rhetoricas. Alii autem docebant dicere seu proponere orationes disputativas sive interrogativas et syllogisticas, non ex arte, sed in quas saepius cadere solebant utrinque et in rhetoricis et interrogativis, alternorum docentes orationes et non in communi artem tradentes . Propter quod velox quidem fuit (quia sensibilis et exemplaris) sine arte autem erat discentibus ab eis tales orationes : non enim artem dantes sive tradentes, sed potius quaedam exemplaria et particularia quae ab arte sunt erudire arbitrati sunt discentes ab eis, licet non erudierunt vere : velut si quis mechanicorum disciplinam dicat se tradere ut homines ambulantes per calceos non doleant pedes, quod facit ars sutoria. Deinde sutoriam quidem non doceat per praecepta universalia ad unum finem tendentia, neque etiam tradat artem unde (hoc est, per quam) possint inveniri talia quae ad non dolere pedes, et in ambulando non atterere pedes, sunt facientia : det autem plura omnium modorum calceamentorum extra particularia : hic enim taliter extra proferens, protulit aliquid ad utilitatem non dolendi sive non atterere pedes, artem autem secundum principia artis non tradidit.
Sic enim de rhetoricis (ut dictum est de rhetoricis) erant quidem multa et antiqua dicta et bona : de syllogismis autem per artem traditam nihil habuimus prius ante nos. Unde nec de tota logica : quia tota logica de syllogismo est secundum quod logica rationalis scientia est : et de logica quidem tali nihil traditum habuimus prius ab Antiquis . nisi exempla quaedam particularia, ex quibus in attritione exercitii et adaptationis quaerentes similia ex similibus, multum tempus laboraremus sine arte quaerentes ea quae sunt artis, quod per artis compendium cito potest fieri. Si autem videtur considerantibus ea quae hic tradita sunt, quod sufficienter haec ars habeat ea omnia quae a principio erant proposita dicere de arte syllogistica, et habere super alia negotia in Gorgia et Zenone exemplariter tradita, et supra ea negotia quae ex dictione An-
tiquorum et posteris adaucta sunt, reliquum ex dictis relictum erit omnium vestrum qui haec quae tradita sunt legeritis, et eorum qui audierint hoc opus exponi ab aliis, de omissis quidem artis a nobis qui adjutorium nullum habuimus, tradere induitionem sive indulgentiam, inventis autem sive de inventis multas habere sive agere nobis grates.
B. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
OPERA OMNIA
EX EDITIONE LUGDUNENSI RELIGIOSE CASTIGATA, ET PRO AUCTORITATIBUS
AD FIDEM VULGATAE VERSIONIS ACOURATIORUMQUE
?ATROLOGIAE TEXTUUM REVOCATA, AUCTAQUE B. ALBERTI VITA AC BIBLIOGRAPHIA OPERUM
A PP. QUETIF ET ECHARD EXARATIS, ETIAM REVISA ET LOCUPLETATA
CURA AC LABORE
AUGUSTI BORGNET, Sacerdotis dioecesis Remensis.
VOLUMEN TERTIUM Physicorum libr. VIII.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
. 13, VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
MDCCCXC
MDCCCXC
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRAEDICATORUM