In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Post haec. " Haymo : " Non ad vicissitudinem temporum referendum est, sed ad ordinem .visionum. " Unde Glossa : " Post haec, " non tempore, sed ordine : siquidem vidit omnes has visiones in una die Dominica, " vidi " oculis mentis, non corporis. Vel, " Vidi, " id est, revelationem et visionem habui, " ostium " id est, Christum qui dicit, Joan. x, 9 : Ego sum ostium.
" Apertum, " in sua passione. Joan. XIX, 34 : Unus militum lancea latus ejus aperuit. Vel, " Apertum, " id est, paratum recipere omnes venientes ad se. Joan. VI, 37 : Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras.
" In caelo, " id est, in Ecclesia, quae per caelum multis rationibus intelligitur. Primo : quia per caelestem conversationem est a terrenis elevata. Ad Philip. III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Secundo : quia constans per fidem et solidata. Job, xxxvii, 18 : Caeli solidissimi quasi aere fusi sunt. Tertio : quia amicorum et inimicorum dilectione circumquaque distensa. Psal. CIII, 2 : Extendens caelum sicut pellem. Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros. Quarto : quia sole justitiae illustrata. Malach.IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomem meum Sol justitiae, id est, Christus qui illuminavit Ecclesiam sua praesentia. Quinto : quia lunam habet, id est, intelligentiam sacrae Scripturae, in qua quasi praenuntiantur futura mysteria Ecclesiae. Eccli. xliii, 6 et 7 : Luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi. A luna signum diei festi. Sexto : quia habet stellas, id est. Sanctorum diversorum ordinem et pulchritudinem. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, etc, fulgebunt quasi stellae, etc. Septimo : quia caelum semper est in motu, sic Ecclesia semper movetur de virtute in virtutem proficiendo. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem.
In hoc caelo, id est, Ecclesia, " apertum est ostium, " id est, Christus per revelationem mysteriorum, quae aperuit Sanctis. Joan. xv, 15 : Quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Vel sic : " Caelum " dicitur Sacra Scriptura, quia in ea celantur multiplices intelligentiae : " ostium, " figurarum obscuritas. Hoc apertum est per Christum : nam Christo adveniente patuit veritas et recessit obscuritas. Proverb. XXVII, 23 : Aperta sunt prata. Item, humilibus est apertum. Supra,
III, 8 : Ecce dedi coram te ostium apertum..., quia, modicam habes virtutem, id est, humilitatem. Luc. XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
" Et vox prima quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri cito post haec.
Et statim fui in spiritu. "
Hic quaeritur, Cum supra primo audierit vocem tamquam tubae, non videtur haec prima fuisse. Responsio. Non fuit haec vox prima simpliciter, sed prima quantum ad ea quae in hac visione continentur. Unde Glossa : " Prima quantum ad ea quae in hac visione vidit. " Vel, dicitur haec vox prima ad signandum quod eadem fuit haec et illa. Unde, Haymo : " Vox prima quam audivit Joannes Vetus Testamentum intelligitur, ubi mysteria Christi, et Ecclesiae sunt praedicta. "
Ad signandum ergo quod eadem fuit vox haec et illa, dicit: " Et vox prima, " id est, doctrina prophetica, " quam audivi, " id est, intellexi, " tamquam tubae, " scilicet excitantis ad pugnum contra diabolum, carnem, et mundum. Vel, dicitur tuba doctrina. Quia sicut tuba sonum recipit in silentio, et deinde emittit cum strepitu magno : sic Prophetae audiebant per secretam inspirationem, quod postea cum magno clamore emittebant. Isa. lviii, 1 : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.
Nota : illa dicitur prima ordine temporis, non dignitatis. Apostolica vero doctrina dicitur prima ordine dignitatis, sed secunda ordine temporis.
Aliter : " Vox prima " dicitur inspiratio divina, quae prima dicitur tempore, causalitate, et dignitate respectu vocis corporeae : sed " tamquam tubae, " quia invitat ad grandia, et ardua : sed " loquentis mecum, " quia intus inspirat. Psal. lxxxiv, 9 :. Audiam quid loquatur, etc. Caetera expone sicut prius.
" Loquentis mecum. " Glossa : " Non dissentientis a rationabilitate meai "
" Dicens : Ascende, " non corporis motu, sed ascende per spiritualem intelligentiam, dimittendo sensum litteralem : " huc, " id est, ad ostium quod est Christus. Prophetae docuerunt ascendere ad Christum.
" Et ostendam tibi quae oportet fieri cito, " id est, in tempore praesenti quod est brevissimum momentum respectu aeternitatis. Vel, " Quae oportet fieri, " id est, tribulationes et persecutiones, et postea consolationes, et remunerationes : " cito, " id est, ante diem judicii quae cito veniet. Joel. I, 15 : A, a, a, diei! quia prope est." Post haec, " in statu praesentis Ecclesiae. Vel, " Post haec. " Glossa, id est, in ultimis fidelibus.
" Et statim fui in spiritu. "
" Statim, " hoc audito, " fui in spiritu, " supple plus quam prius, id est, in visione magis spirituali. Et per hoc qund dicit : " Statim, " notatur ejus obedientia contra pigros. Per hoc quod dicit : " In spiritu, " visionis bonitas : quia terrenis non vacabat contra cupidos. Bernardus : " Verus obediens mandatum non procrastinat, sed parat aures auditui, linguam voci, pedes itineri, et manus operi : et se totum in se colligit, ut mandatum peragat imperantis. "
" Et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. "
Supra determinavit antecedentia ad visionem, hic ponit eam.
Et dividitur haec pars in tres. Primo, dicit se videre sedem, et sedentem. Secundo, describit sedentem, v. 3 : " Etqui sedebat. " Tertio, sedis descriptionem, ibidem, " Et iris erat. "