PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur:
" Benefacite, "
Hoc est, in opere charitatis et beneficentiae dilectionem ostendite. Probatio enim dilectionis, exhibitio est operis. Ad Hebr. XIII, 16 : Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci. Hoc est enim opus cujus in necessitate non obliviscitur Deus. Ad Hebr. VI, 10 : Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius. In benefactis igitur accipite exemplum beatum Job, Job, XXXI, 31 et 32, qui sitientes carnes suas, recepit tabernaculo : David, qui Saul in spelunca , et in castris, nocte descendens ad eum . Sumat exemplum Eliseum, qui eos qui egressi fuerant ad nocendum ei et capiendum eum, pasci fecit lautis ciborum praeparationibus, et conduci ad locum securum . Sumat exemplum Jeremiam, qui pro his qui quaerebant vitam ejus, oravit apud Deum . Sumat exemplum Christum, qui in cruce dixit: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt .
Speciale autem beneficium ponit in exemplo, in quo frequentius peccatur, et quod in minori est damno : et hoc est:
" Et mutuum datc. "
Si non habetis quod liberaliter impen,- datis, saltem " mutuum date, " in quo vestrum salvum est vobis, et ex usu alius potest adjuvari, quando ad lucra licita id quod mutuatis convertit.
Dicitur autem mutuum, quasi de meo factum tuum. Unde nihil mutuari potest, nisi quod de meo potest fieri tuum : sicut pecunia, vel frumentum, vel vinum, et quod in eodem valore potest restitui, et ad lucrum licitum per negotiationem vel alium modum converti. Unde domus, vel ager, vel vinea, mutuari non potest: nec etiam vestimentum, nec ligna, nec aliquid hujusmodi : quod usu vilescit, et ad lucrum converti non potest, nec transmutari. Nisi enim de meo fieret tuum, tu tuam voluntatem et utilitatem de mutuo facere non posses. Si autem transmutari et commutari non posset, sed vel esset immobile, vel vilesceret usu, iterum non esset mutuum, sed vel venditio, vel locatio. Restituilur autem in mutuo, aequivalens in pretio ejusdem speciei vel alterius, prout accommodans et mutuans inter se convenerunt. In hoc ergo mutuo, si aliquid beneficii impenditur proximo, oportet quod utilitas ex mutuo proveniens proximo dimittatur, et sors restituatur. Si autem certa sorte manente, propter usum quem habet proximus inde, aliquid certum spero recipere, jam non charitatis est beneficium, sed usura: sicut dicit Beda, quod " usura est spes lucri " certi praeter sortem, quae data est in " mutuo. "
Et ideo duplex est usura : una quidem cum in pactum deducitur quid ultra sortem, et mutuum danti porrigitur propter mutuum. Secunda autem, cum in pactum non deducitur, sed tantum spes munerum habetur praeter sortem exhibendorum. De utraque istarum dicitur, Ezechiel. XVIII, 8 : Ad usuram non commodaverit. Ecce prima species usurae. Et subjungit dicens : Et amplius non acceperit. Ecce secunda. De utraque etiam dicitur in Psalmo XVI, 5: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Ecce prima. Et munera super innocentem non acce-pit. Ecce secunda. Innocens enim est ipse qui mutuum accipit quando sortem restituit. Haec autem usura utraque peccatum est avaritiae, contra charitatem proximi: cujus labores in lucro subtrahit certa quantitate, cum ille in usu mutui nullam habeat de lucro certitudinem. Sapient. v, 1 : Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Ille enim ex necessitate mutuum accipit, et in angustia in lucrum unde vivat convertit, et in labore forte aliquid in lucro acquisivit unde vivere posset: et hoc usurarius nihil angustiae passus, nihil laboris impendens, nihil fortunae de diminutione sortis timens, tollit, et de angustia et labore et multa diversitate fortunae proximi, sibi divitias congerit et acquirit. Unde Chrysostomus super Matthaeum dicit, quod " sors quam mutuat " usurarius, ingressa in domum ejus qui " mutuum accipit, est sicut hamus latro-" nis projectus in cameram ejus, in qua " fur furari intendit. " Hamus enim ille patrefamilias dormiente et ignorante, semper volvitur, et modo illi, modo illi inligitur, donec totum quod erat in camera extrahatur. Et ita sors usurarii volvitur in facultatibus et laboribus ejus qui accepit mutuum, donec quidquid habere poterit, illi sorti adjungatur : et ipse cum filiis si habet eos, in servum possideatur. IV Reg. IV, 1 : Creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
Et ideo est abominabile peccatum usura, contra charitatem proximi, contra praeceptum Domini : non ponens modum lucri omni tempore, et omne tempus in lucrum vertens : quod est valde crudele. Ipso enim facto numquam in bonum recordatur proximi. Nec aliud aliquod peccatum semper nocens nisi illud. Latro enim aliquando nocet, et fur : usurarius autem semper et omni hora. Latro eliam et fur tantum accipiunt, et non plus: usurarius autem est in accipiendo totum. Et ideo competit ei quod dicitur, Habacuc, I, 15 : Totum in hamo sub levavit, traxitillud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Item, vv. 15 et 16 : Super hoc laetabitur et exsultabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit retisuo: quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
Quaerunt tamen quidam, utrum in usura transeat dominium, vel non ? Et qui dicunt, quod non : probant opinionem suam ex hoc quod danti usuras competit actio et repetitio. Et quia Dominus praecipit quod nihil speretur de mutuo, dicens hic: " Mutuum date, nihil inde sperantes, " quod non fieret, si transiret id quod ultra sortem datur in dominium usurarii. Qui autem dicunt quod transit in dominium usurarii, probant assertionem suam ex hoc quod mixtae voluntates (sicut projectio mercium in mare in tempore periculi) magis sunt voluntariae quam involuntariae : quia principium earum est intra, consciente singularia, in quibus est actus, ut dicit Aristoteles. Ergo conditionatae voluntates multo magis sunt voluntariae. Si ergo datur usurario aliquid ex pacto, pro certo illud accipiens mutuum voluntarie dedit, et fit usurarii, et in dominium suum transit : et hoc puto ego verum esse. Quod autem alii competit actio ad repetendum, ex statuto principis est, et non de natura contractus, qui est inter usurarium, et eum qui accipit mutuum : et hujus signum est, quod antiquae leges usuras permiserunt, sed eas ordinaverunt. Lucrum tamen est illicitum : quia et prohibitum, et nimis damnosum, sicut dictum est.
Ideo ergo dicit: " Mutuum date, nihil inde sperantes. "
" Et erit merces vestra multa. "
Invitat hic ad beneficentiam inimicorum ex consideratione mercedis.
Dicitur autem : " Merces, " respondens merito : " multa " autem quia de mollis. Si enim inimico non plus rependatur quam intulit, et fiat per modum justitiae, erit merces justitiae. Deuter. xxv,
2 : Pro mensura peccati erit et. plagarum modus. Si autem minus rependatur inimico quam intulit, erit merces misericordiae relaxantis. Jacob. II, 13 : Superaxaltat autem misericordia judicium. Si autem nihil inferatur pro malo quod intulit, erit merces patientiae, aequanimiter sustinentis illata propter Deum. Jacob. I, 4 : Patientia opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Si autem pro malo bonum reddatur, erit merces charitatis. Psal. XXXIV, 12, et Psal. CVIII, 5 : Retribuebant mihi mala pro bonis, etc. Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et si erit merces justitiae, misericordiae, et charitatis : ergo "multa. " Psal. xviii, 12 : In custodiendis illis retributio multa. Eccli. XII, 2 : Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino.
" Et erilis filii, etc. "
Hic invitat ad idem consideratione exempli divini, quod perversum esse non potest.
Dicit ergo : " Erilis, " per imitationem, " filii Altissimi. " Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ad Ephes. v, 1 : Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. 1 Joan. iii, 2 : Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum seculi est.
In quo autem imitari debeamus dicit:
" Quia ipse benignus est: "
Visceribus bonitatis et charitatis affluens, et omnes ad conversionem et paenitentiam trahens. Ad Roman. II, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? Ignoras, quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit ?
" Super ingratos et malos. " Ingrati dupliciter mali sunt. Faciunt enim ma- lum, et in hoc sunt mali: faciunt autem contra beneficium, et in hoc sunt ingrati. Mali autem sunt simpliciter mali : ut, Matth. v, 45, dicitur, quod solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
" Benignus ergo est, " hoc est, bono igne ignitus, qui sic liquescit in bonum, ut det malis suis inimicis, ut det omnibus, ut provocet ad petendum, ut det plus quam petatur, ut det gratis, et ut det bonum pro malo inimicis et malis. Matth. xviii, 32 : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me. Dat omnibus, Jacob. I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Provocat ad petendum, Matth. VII, 7 : Petite, et dabitur vobis. Plus quam petatur dat, III Reg. III, 12 et 13, Salomoni petenti sapientiam, addidit Deus divitias et victoriam. Dat gratis, Isa. lv, 1 : Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Bonum autem pro malo dat. Jerem. XVIII, 20 : Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae ?
Sic ergo " benignus est super ingratos et malos. "
" Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. "
Conclusio est ex omnibus praehabitis.
Talis enim dilectio inimici non potest esse sine misericordia. Et ideo in illa concludit. Illam enim maxime diligit: et in illa summam perfectionis ponit. Matth. IX, 13 : Euntes discite quid est : Misericordiam volo et non sacrificium.
Duo ergo facit: misericordiam indicit, et formam quam imitemur ponit.
Misericordiam indicit cum dicit : " Estote misericordes. " Primum in miseros corporaliter vel spiritualiter viscera compassionis effundendo. Secundo autem, miseris de vestro donando. Tertio, si quid debet miser, condonando.
Quarto, miseriam ejus quantum potestis portando. Quinto, miserum a miseria revocando. Sexto, si etiam redire non vult, sed miserias multiplicat, eum exspectando. Septimo, revertentem sine improperio benigne suscipiendo. Octavo, quantum in nobis est, multa quibus miseria sua regatur largiendo. Nono, etiam paenam suam secum portando. Decimo, etiamsi aliud esse non potest, satisfactionem pro miseris suscipiendo.
De primo horum, lsa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.
De secundo, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Eleemosyna autem dicitur ab AdminBookmark , quod est misericordia.
De tertio, Luc. XI, 4 : Dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Matth. xviii, 32 et 33 : Omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
De quarto, ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
De quinto, Cantic. VI, 12 : Revertere, revertere, Sulamitis, hoc est, captiva : revertere, revertere, ut intueamur te. Jacob. v, 19 et 20 : Si quis autem ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
De sexto, lsa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum.
De septimo, Luc. xv, 20 : Cum adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
De octavo, Luc. xv, 22 et 23, dicitur :
Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur. Ecce, nudum texit, ne appareret ignominia miseriae : discalceatam calceavit, ne affectus videretur turpitudo, et pes vili luto pollutus : indecorum et turpem annuli fulgore redimitum fecit, ne miseriae videretur indecentia : esurientem bonis pinguibus replevit, ut porcorum oblivisceretur siliquas : symphoniam cantare fecit, ne in memoriam veniret tristis planctus ignominiosae paupertatis : amicos in gaudium convocavit, ut contubernio tristi meretricum penitus oblivisceretur, et in talium societate delectaretur Sanctorum et Angelorum.
De nono dicit Apostolus, II ad Corinth. XIII, 15 : Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris.
De decimo, Genes. XXXI, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Genes. xxvii, 13 : In me sit, ait, ista maledictio. Hoc est exemplum ejus qui dixit, Joan. xvii, 19 : Pro eis sanctifico meipsum.
Sic ergo " estote misericordes : " quia misericordia est sola sacrificium acceptura, misericordia peccata relaxat, misericordia judicium durum temperat, misericordia comes est defunctorum.
De primo, Osee, VI, 6 : Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
De secundo, Proverb. XVI, 6 : Misericordia et veritate redimitur iniquitas.
De tertio, Jacob. II, 13 : Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium. Psal. CXI, 5 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio : quia in aeternum non commovebitur.
De quarto dicit Ambrosius : " Non " sunt hominis quae secum ferre non pot" est. Sola misericordia comes est defun-
" ctorum. " Isa. liv, 7 : In miserationibus magis congregabo te.
" Estote ergo misericordes " istis modis, et istis de causis,
" Sicut et Pater vester, "
Qui nulli subjacet miseriae, qui est in caelis. Tamen pro solo pietatis affectu " misericors est, " seipsum in nostris miseriis miserabiliter conturbando, miserias nostras suscipiendo, multa pro nostris miseriis a miseris sustinendo, sua nobis et se communicando, omnem nostram miseriam si permittimus abstergendo.
De primo horum, Jerem. XXXI, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus.
De secundo, Jonae, i, 12 : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis, hoc est, in profundum miseriae et passionis.
De tertio, Psal. lxviii, 21 et 22 : Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
De quarto, ad Roman. viii, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
De ultimo, Apocal. XXI, 4 : Absterget Deus omnem lacrgmam ab oculis eorum.
Est autem Pater misericors in affectu, miserator in effectu, benignus in profectu, patiens in nostro defectu, praestabilis in modico quem aliquando exhibemus paenitentiae effectu. Joel, II, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Psal. CXI, 4 : Misericors et miserator et justus, scilicet Dominus. Jonae, IV, 2 : Scio quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. Sic ergo Pater noster Deus Trinitas misericors est, quem in potentia imitari non possumus : in sapientia autem admirari possumus, non attingere : in bonitate ergo et misericordia imitemur, ut probemus nos filios esse ipsius. Et sicut in duritia portavimus imaginem terreni patris, sic in misericordia portemus imaginem Patris caelestis, ut sui simus filii. Dicit autem :
" Sicut et Pater vester, "
Ut notetur similitudo : quia Pater caelestis nihil miseriae habet in seipso. Et sic a se incipiens, miseretur nostri, non quod sui misereatur, sed quia non patitur se esse miserum. Et sic est nobis faciendum : quia a nobis incipiendum ut alteri misericordiam faciamus. Eccli. XIV, 5 : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? Eccli. xxx, 24 : Miserere animae tuae placens Deo. Proverb. XI, 17 : Benefacit animae suae vir misericors. I ad Timoth. v, 8 : Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
" Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. "
Posuit praecepta ordinis ad inimicum, quod erat difficillimum, et per consequens ordinem ad proximum secundum charitatis et misericordiae debitum : ideo ponit ordinem secundum judicium et condemnationem. Judicium enim durum saepe impedit dilectionem ad inimicum, et praecipue condemnatio, et quia non dimittitur ei delictum : et ideo hic haec removet impedimenta dilectionis, et facit hic duo : unum quidem, quod dicta removet impedimenta : secundum autem, quod ostendit inimicum non posse esse judicem proximi.
De primo autem dicit duo : in quorum primo quatuor ponit praecepta de removendis impedimentis verae dilectionis. In secundo autem ostendit, quod secundum modum judicii nostri et quantitatem judicabitur de nobis.
Quatuor autem praecepta per ordinem patent in littera.
Primum quidem est : " Nolite, " hoc est, Dixi : Diligite inimicos. Et, " Nolite judicare " eos : quia hoc impedit affectum dilectionis. Diximus autem in notulis nostris super Matthaeum , quod est judicium rationis, et judicium jurisdictionis.
Judicium quidem rationis est quo facta nostra vel aliena apud nos discutimus. Et hoc quidem judicium, aut est de factis propriis, aut de alienis. Si est de factis propriis, in his habet conscientiam testem de facto, et de causa facti, et de intentione facti. Et ideo in illo judicio optime proceditur. Et suadet tali judicio conscientiam discutere Apostolus, I ad Corinth. XI, 31 : Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique judicaremur. Si autem facta alienae conscientiae curiosius investigo, non debeo ante tempus judicare. I ad Corinth. IV, 5 : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et ante hoc parum dicitur, v. 3 : Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Dies autem humanus est humanae cognitionis illustratio, quae saepe nebulosa et fallax est. Dies autem Domini, est divinae cognitionis illustratio et manifestatio, quae aliquando in quibusdam facta est a jure, et aliquando a judicio, aliquando autem a judice.
Quae ut intelligantur oportet scire, quod judicium rationis nostrae aliquando est de operibus proximi, aliquando autem de ipso operante. De operibus ergo quando judicatur, consi- derandum, est utrum ipsa opera sint adeo mala quod nullo modo possint bene fieri, sicut furium, adulterium, fornicatio, et hujusmodi : et si haec iudicantur esse mortalia peccata, non est peccatum : quia dies Domini per Scripturam suam haec illustravit. Qui enim talia mortalia esse non dicit et credit infidelis est, et jam judicatus est, sicut dicitur, Joan. III, 18. Similiter autem est de ipso operante, dum est in talibus operibus. Sed in ipso operante cavendum est ne judicetur de permanentia in peccato : ut dicamus, quod numquam erit bonus : quia qui hodie est malus, forte cras erit bonus : et de nullo desperandum est dum est in via. Eccli. XI, 23 : Facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Eccli. XVIII, 26 : A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. Tale enim judicium dies Domini per Scripturam jam non declaravit. Et ideo de finali impoenitentia nullum debeo judicare. Si autem sunt actus qui possunt bene et male fieri, sicut acquisitio temporalium, vel locutio cum muliere, vel aliquid hujusmodi: aut judicatur de opere, aut de operante. Si de opere, non debet fieri judicium humanae diei : quia de opere non judico nisi de causa, vel intentione operis : sicut si dicam quod temporalia ex avaritia congregat et tenet, ut in deliciis vivat, et turpiter expendat. Hoc est judicium temerarium et humanae diei: quia opus non ostendit malum : et de quolibet praesumendum est bonum, nisi probetur contrarium. Similiter autem si hoc modo judico.de operante. Si autem in circumstantiis aliquid boni vel mali manifestetur, haec manifestatio est dies Domini, qui illuminat occulta : sicut si juvenis lascivus, comptus, scurrilia diligens, in loco suspecto cum juvencula garrula loquatur : rhetorice possum arguere, quoniam adulter vel fornicator est. Si autem sacerdos maturus, honestus, cum matrona honesta in loco familiari loqua-
tur, dies Domini ex circumstantia talium personarum, nihil inhonestum permittit judicare : sed potius quod de consilio animae sit locutus. Si autem est de occultis omnino, et non manifestis nisi per quaedam signa debilia, dies Domini haec non declarat, nisi vel in judicio per testes, vel propriam confessionem declaretur : vel a judice sententia condemnationis feratur. Et si aliter judicatur, temeritas est, et peccatum.
In judicio autem jurisdictionis est eliam aliquando temerarium judicium dupliciter, scilicet, in praesumpta potestate judiciaria, vel in exsecutione judicii. In praesumpta autem potestate judiciaria est, cum aut sedes violenter vel contra justitiam occupatur, Exod.II14 : Quis te constituit principem et judicem super nos? Isa. xxii, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Aut aliquando per simoniam emitur, Zachar. XI, 17 : 0 pastor, et idolum ! Non enim pastor vel judex est simoniacus, sed idolum pastoris et judicis. In exsecutione autem judicii, si non sequitur allegata a jure, tunc temerarie judicat : et talis debet esse judex qui sciat et velit et possit diligenter inquirere veritatem et juris ordinem. Job, XXIX, 16 : Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Eccli. VII, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Haec autem virtus est ex juris notitia, et diligenti inquisilione de causa praehabita ante sententiam diffinitivam. Ex parte autem agentis vel rei est judicium omnino peccatum, si judicium provocat ad disparis cultus judicem, vel ad judicem coram quo praevalet iniquitas. I ad Corinth. VI, 1 : Audet aliquis vestrum habens negotium adversum alterum, judicari apud iniquos, et non apud Sanctos? Quasi dicat : Haec audacia est contra fidei honestatem. Et ideo, ibidem dicitur, v. 6 : Frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Et iterum, v. 7 : Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetisinter vos. In hoc enim casu magis est injuria sustinenda, sicut diximus in antehabitis. Unde ibidem, Apostolus, 1 ad Corinth. VI, 7 : Quare non magis injuriam accipitis ? Quare non magis fraudem patimini ? Haec autem omnia dicta sunt propter diversarum Glossarum intellectum.
Litteralis enim sensus est quem diximus, quod videlicet vult removere impedimenta dilectionis quae praecipue sunt, quando judicatur et ponderatur ab inimico illata injuria, quando condemnatione et non dilectione dignus reputatur, quando non dono beneficii sed paena aestimatur idoneus. Et ideo dicit Chrysostomus, quod " optimus est, qui nihil " cogitans de injuria, propter Deum sta-" tim diligit. " Est autem et ille bonus qui postquam judicavit inimicum non dilectione dignum, tamen propter Deum dilexit, renuntians judicio. Rursus autem et ille est in statu salutis qui et injuriam ponderans judicavit : et paenam quam meruit, taxari fecit per condemnationem : sed reversus ad Deum, hanc ipsam paenam infligi inimico noluit, sed ex tunc dilexit et remisit. Beatissimus autem omnium qui ei qui injuriam intulit et condemnari meruit, et non remissionem, sed paenae inflictionem exspectavit, omnia haec dimisit, et multa bona e contra donando cumulavit. Et sic litteraliter hic quatuor exponuntur.
Dicit ergo :
" Nolite, " hoc est, velitis non " judicare, " quia judicium impedit dilectionem. Joan. XVIII, 31 : Nobis non licet judicare quemquam. Et hoc quidem adhuc magis est difficile quam inimicorum dilectio, quod scilicet nihil judicem de injuria mihi illata. Unde, Joan. III, 17 : Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et ita faciunt et alii filii Dei qui sunt per adoptionem filii.
" Et non judicabimini " a Deo. Sine
judicio enim ponderationis suae culpae dimittitur ei debitum, qui praeveniens judicium inimico debitum relaxavit. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et praemisit, v. 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque : non trahens eos ad judicium. Et ideo Maria tantum dilectionis creditur habuisse, quod omnibus dimisit, nullum judicium expetens, etiamsi in multis offensa fuisset.
Si autem objiciatur illud quod dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Ex hoc enim videtur quod omnes judicabuntur. Dicendum, quod omnes quidem in judicio apparebunt, sed debita non ponderabuntur: quia jam ea operuit ista charitas qua diligitur (sicut dictum est) inimicus. I Petr. IV, 8: Charitas operit multitudinem peccatorum. Proverb. x, 12: Universa delicta operit charitas. Et haec est vera expositio. Et omnes aliae sunt vagae expositiones.
Si autem aliquis forte de inimico expetit judicium justitiae, et procedit cum eo ad judicium : illum adhuc revocat Dominus secundo mandato, dicens :
" Nolite condemnare,"
Hoc est, usque ad condemnationis sententiam procedere. Joan. VIII, 10 et 11: Nemo te condemnavit, mulier ? Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego condemnabo, sed absolvo, licet in me peccaveris. Vade, et jam amplius noli peccare, Ad Roman. XIV, 4 : Tu quis es, qui judicas, hoc est, qui condemnas alienum servum ? Domino sua stat, aut cadit.
" Et non condemnabimini " a Deo. Justum enim est de congruitate aequitatis, quod si in me peccantem non condemnans absolvo, quod etiam me Deus ah- solvat et non condemnet. Eccli. XXVIII, 2 : Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
Sunt autem inter pastores qui haec non faciunt, sed potius ad manum et ad pecuniam respiciunt. Isa. v, 23 et 20 : Qui justificant impium pro muneribus, et justitiam justi auferunt ab eo... Qui dicunt malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Daniel. XIII, 53 : Judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios.a Dimittite. "
Redeo ad expositionem litterae. " Dimittite " paenam ad quam condemnatur inimicus. Luc. XI, 4: Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Eccli. XXVIII, 1: Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Deuter. XXXII, 35, secundum antiquam translationem: Mihi vindicta, et ego retribuam in tempore . Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Eccli. xxviii, 5 et 6 : Homo cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo. Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari.
" Et dimittemini, " scilicet vobis dimittetur a Deo peccatum, si propter Deum dimittitis, exemplum accipientes a Deo, qui dicit, Ezechiel. XXXIII, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Dimittit enim Deus dimittentis debitum, et revocat antiquam culpam super non dimiltentem. Matth,. xviii, 33 : Nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Hoc est enim exspuere super scintillam ignis, quando ex corde dimittitur offensa: sufflare autem ignem, hoc est, exigere vindictam et paenam infligendam. Eccli. XXVIII, 14 : Si sufflaverit inscintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, exstinguetur.
" Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. "
Hic adjungit quod perfectum est, quod liberaliter absque judicio et condemnatione et exactione emendae detur injuria illata. Et tunc etiam dabitur a Deo reconciliatio gratis. Luc. vii, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Donatio autem est doni quod est gratis datum, et datio irredibilis. Sic etiam donandum est delinquentibus. Tunc enim et charitas est dulcior, et cor diligens apud Deum audacius, affectus Deo similior, et amicus de inimico lucratus securior, et ad amicitias de caetero exhibendas obligatior. Dulcior quidem, quia nihil fellis retinet, quando gratis dimittit. Audacius etiam apud Deum est cor, quando simpliciter sine discussione mandatum dilectionis implevit. Tunc enim simplex obedientia sibi generat apud Deum audaciam petendi quod vult impetrare de peccatis propriis. Deo eliam est similior, quia sic Deus nobis peccantibus donavit. Securiorem etiam accessum habet ad nos, quia si nihil emendae exigimus nobis faciendae, hoc est merae bonitatis : et apud bonum, quilibet est securus : et non est ita securus apud justum, qui emendam exigit: et ipse de inimico lucratus amicus, apud se non cognoscit obligatum, eo quod in beneficiis charitatis est praeventus.
De dulcedine quidem, Eccli. xlix, 2 : In omni ore quasi mel indurabitur ejus memoria
De audacia dicitur, I Joan. III, 21 et
22, ubi loquitur de dilectione fraterna, et dicit sic : Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodiemus, et ea quae sunt placita coram eo facimus.
De similitudine autem ad Christum, ad Philip. II, 5 : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Ipse enim dilexit inimicos. Et, I Petr. IV, 1: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: ut sicut ille gratis donavit, et nos donemus.
De securitate autem ejus cui peccatum dimittitur, per oppositum exemplum accipitur, II Reg. XIV, 24, cum David dedisset peccatum Absalom, tamen reservavit sibi quod intraret in domum suam, et faciem ejus non videret. Et ex hoc securitatem non habens Absalom, multa postea mala procuravit. Ex corde dimittendum est, ut is qui fuerat inimicus, securitatem habeat. I Joan. III, 18: Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Ille etiam tunc quietius possidetur inter amicos. Augustinus: " Ille " solus neminem perdit, qui et amicum " diligit in te, et inimicum propter te. " Sic enim impletur illud Joannis, XVII, 12: Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis: cui tamen Christus etiam osculum amici porrexit.
Sic ergo " Date, et dabitur vobis. "
Subjungit autem mensuram retributionis ad mensuram dilectionis. Sicut enim diximus, optima dimissio est, si gratis non judicantes offensam, nec ad judicium pertrahentes, dimittimus. Bona nihilominus est, si post judicium provocatum contra inimicum ante condemnationem dimittimus. Adhuc et ille aliquid boni habet, si post judicium contra inimicum provocatum, et post condemnationem factam a justo judice, dimittimus paenam, non exigentes infligendam. Dulcissima autem est, si etiam bonum pro malo donamus inimico. Haec igitur ultima est supereffluens. Dimittere autem gratis ante judicium est coagitata, hoc est, ad quassata mensura. Dimittere autem post judicium ante condemnationem, est mensura conferta compressa in omnibus. Bona autem est mensura, dimittere post condemnationem, et paenam indiciam non exigere.
Hoc est igitur quod dicit:
". Mensuram bonam, et confertam, etc. "
Est enim bona, quae undique implet. Conferta, quae in omnibus est expressa. Coagitata, quae violentiam impulsionis est passa : ut pars fortiter ad partem stet, ut mensura plus capiat. Supereffluens autem est, quae undique exuberat. Et haec est expositio litteralis. Deuter.xxv, 15 : Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. In his enim verbis ostendunt legislator et propheta, quoniam ad effectum charitatis, et circumstantias dimissionis, dabitur vobis mensura meriti et retributionis. Pondus enim justum est idem quod mensura conferta. Modius aequalis est mensura coagitata. Modius verus, mensura supereffluens. Quamvis autem hoc sit de dilectione, praecipue tamen est generaliter verum in omni bono et malo merito.
Et secundum hoc dicuntur hic septem.
In hoc enim quod dicit " mensuram, " intelligitur proportio retributionis ad meritum. Isa. III, 10 et 11 : Dicite justo, quoniam bene, quonium fructum adinventionum suarum comedet. Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
In hoc autem quod dicit " bonam, " notat impletionem capacitatis naturae. Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem.
In hoc autem quod dicit " confertam, " notat quod proportio etiam erit ad naturae conatum. IV Reg. IV, 5 : Illi offere-bant vasa, scilicet vacua non pauca, et illa infundebat. Vasa enim vacua sunt corda. Oblatio eorum est conatus eorum ad bonum. In quae vasa oleum gaudiorum in remuneratione infundit mater sapientia.
Capacitas autem meriti in opere, exigit mensuram " coagitatam : " quia omnis circumstantia et omnis actio et cogitatio et affectus implebitur : quae exhibita sunt ad meritum. Et hoc est gomor, ad cujus mensuram manna colligitur . Affectui autem charitatis in merendo nihil sufficit: quia si millies se rependere posset, parum esset charitati : quia infinities infinita pauca reputaret prae charitatis amplitudine. Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Et ideo quaerit praemium nulla mensura contentum. Et hoc est: " Supereffluentem. " Matth. xxv, 21 et 23 : Intra in gaudium Domini tui: quod infinitum existens, in te intrare non poterit, sed tu intrabis in illud infinitum pelagus, et abyssum gaudiorum.
Et haec sunt quinque.
Sequitur : " Dabunt : " in quo notatur mensurantis magnifica liberalitas : quia dat gratis. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Ad Ephes. IV, 8 : Dedit dona hominibus.
" In sinum. " Ecce septimum, quia est remuneratio abscondita in occulto sinus vestri. Et in hoc notatur quod vincit omne sensibile in honoribus et divitiis et deliciis mundi, nullum habens exemplum. I ad Corinth. II, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Notatur etiam in sinu certitudo, quia certum est quod in sinu habemus. II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, scilicet justus judex.
Addit autem : a Vestrum, " ut notetur quod ad nutum habetur tamquam a nobis possessum. Ipse enim qui est merces Sanctorum noster est, et vult esse ut ad nutum habeatur. Ad Hebr. XI, 16: Non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. Ipse ergo noster est. Civitas regni sui nostra est: et omnia sua nostra sunt. Luc. xv, 31: Omnia mea tua sunt. I ad Corinth. III, 22 : Omnia vestra sunt.
Hoc autem quod particulariter determinavit, universaliter subjungit, dicens:
" Eadem quippe mensura "
Dilectionis, " qua mensi fueritis, " in merito, " remetietur vobis, " non quidem tantum ad tantum, quia hoc parum esset, sed potius in omni mensura dilectionis et meriti, remetietur vobis mensuram bonam, et confertam, et supereffluentem. Mensuram ex sapientia bonam ex fidelitate remunerantis, confertam : ex justitia, quia vult quod undique plenum sit, coagitatam : ex bonitate supereffluentem, ex charitate donatam, et superadditam ex magnifica liberalitate.
Sic ergo " remetietur vobis, " quasi duabus mensuris: una quidem debiti, alia autem supererogationis: una justitiae, et alia charitatis. Apocal. VI, 6: Bilibris tritici denario uno. Denarius est meritum. Bilibris tritici grani frumenti sunt duae mensurae, scilicet justitiae, et charitatis, quas remetietur nobis Deus in adipe frumenti, quo satiabit nos.
" Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? "
Ecce hic incipit per similitudinem ostendere, qualiter rectum judicium impc- dit odium reservatum : et ideo duo facit. In primo enim quod dictum est ostendit. In secundo monet purgare livorem vindictae in odio inimicorum.
De primo dicit duo. Primo enim ostendit per similitudinem, esse caecum in judicando, qui reservat iram fraternam. In secundo per antipophoram tacitae respondet objectioni.
Dicit ergo : " Dicebat autem, " magis imprimere volens per exempla corporalia, " illis similitudinem, " quia per corporales similitudines spiritualia melius intelliguntur. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum. Matth. xiii, 35 : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
" Numquid potest, "
Potentia visus, " caecus, " in ratione, " caecum ducere ? " Quinimo, ut dicit Chrysostomus, si hoc praesumat, stultus et fatuus est. Est autem caecus dupliciter. Unus quidem nec oculos habens: alius autem habens quidem oculos, sed visum in eis habet obnubilalum et velatum. Primus est qui in ratione nullam habet gubernandi scientiam, quia nec scit Grammaticam, neque Theologiam, neque jura, neque aliud. Et ideo caecus est qui talis est. Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi : canes muti non valentes latrare. Isti sunt caeci quos Jebusaei posuerunt super murum in opprobrium David cum ipse David expugnaret civitatem . Posuerunt etiam claudos in defensionem. Unde caeci speculatores qui sunt Praelati, custodire debentes Ecclesiam, sunt in ignominiam Christi veri David. Unde dicunt, ibidem, II Reg. v, G : Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos, scilicet odientes animam David. Et ita Christus non ingredietur cor- da subditorum, nisi caeci Praelati auferantur. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Osee, IV, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.
Alii sunt caeci velamen habentes ante oculos : et illi sunt quos vel fumus irae, vel caligo odii, vel pulvis avaritiae, vel ungula invidiae excaecat: nec rectum ducatum possunt dare proximo vel subdito nisi hoc auferatur. Idem patiuntur qui luto luxuriae vel (luxu gulae infirmos habent oculos. Qui autem superbiae supercilio altos habent oculos, non vident nisi quod sublime est, et omne humile despiciunt. Et isti quamdiu parvum est peccatum, festucas habent in oculo: et si crescit peccatum, efficitur trabs de festuca.
Omnibus autem his modis caeci si ducant suo regimine caecos, dicit Dominus:
" Nonne ambo in foveam cadunt ? "
Fovea autem vocatur perditio : quia, sicut dicit Gregorius, " Cum pastor per " abrupta vitiorum graditur, necesse est " quod grex in praecipitium sequatur. " Matth. xv, 14 : Sinite illos : caeci sunt, et duces caecorum: caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Isa. XXIV, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. Formido propter ducentis dubium. Fovea propter ducentis casum. Laqueus in perditione tenens propter resurgendi desperationem.
" Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. "
Hic antipophorat Christus. Posset enim aliquis dicere : Subditus, vel is qui ducitur, postest cavere: quamvis cadat ille qui ducit. Et dicit Dominus, quod oculi discipuli in via morum attendunt ad exempla Praelatorum. Et licet in contemplativis aliquando ad rationem potius quam ad auctoritatem magistri respiciatur, tamen in moribus magis ad opera respicitur. Unde Gregorius : " Praelatum " peccantem arguere non praesumit: et "in exemplum culpa vehementer exten-" ditur, cum pro reverentia gradus pec-" cator honoratur. "
In talibus enim erroribus, " non est discipulus super magistrum, " ut errorem magistri corrigat. Professione enim disciplinae magistri discipulus in talibus cognoscitur: sicut et Christus de discipulis suis ait: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos . Ita per oppositum cognoscuntur discipuli errantium.