CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De intellectu autem possibili certum est ipsum esse : nam nisi possibilitas esset ad susceptionem intelligibilium specierum, impossibile esset non intelligentem fieri intelligentem. Nunc igitur perscrutandum est distinctiones ipsius. Constat possibilitatem ad intelligendum esse in pueris, et in adultis addiscentibus, et in adultis jam edoctis non tamen actu considerantibus, et in actu considerantibus, sed aliter et aliter : sicut potentia scribendi est in puero, et in adulto addiscente scribere, et in scriptore perfecto in arte, non tamen actu scribente, et in actu scribente. In primo enim est potentia materialis, et in secundo potentia disposita, in tertio potentia perfecta in habitu, in quarto potentia perfecta in visu. Secundum hunc modum est differentia intellectus possibilis quadruplex secundum Avicennam et Averroem. Prima est intellectus habens possibilitatem tantum, et est sicut potentia materialis ad similitudinem materiae prima), quae ex se non habet aliquam formam, sed. est subjectum omnium formarum. Secundus est intellectus dispositus vel habens dispositionem, quae est, cum jam aliquis est habens in intellectu principia, hoc est, propositiones quas contingit credere, quae non. aliunde, sed per se sunt notae, sicut omne totum est majus sua parte, et si ab aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur sunt aequalia. Tertia est intellectus perfectus, cum jam habet intellectus conclusionem corum quae sequuntur ad principia, sed non conversus actu ad. illa per considerationem. Quarta est intellectus in actu, cum jam considerat actu. Primus dicitur intellectus materialis. Secundus dicitur in habitu. Tertius dicitur intellectus adeptus. Quartus dicitur intellectus accommodatus. Hi enim sunt ordines intellectus speculativi possibilis.