LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De reductione quadrimembris divisionis ad bimembrem divisionem.
Qualiter autem ista quadrimembris divisio ad bimembrem reducatur , ut sciatur qualiter unumquodque problema de proprio terminari habet, nunc dicendum est primo de hoc quod unicuique istorum propriorum conveniat. Est autem proprium ( quod ad aliud alicui subjecto assignamus) ad alterum subjectum sive ad aliam speciem per aliquid in quo ab illo differunt, aut duo, aut quatuor problemata, hoc est, duobus problematibus vel quatuor terminabile. Si enim unum proprium duobus subjectis comparetur per affirmationem ad unum, et per negotiationem ad alterum, tunc ipsum est duo praedicata. Si autem duo opposita propria per affirmationem et negationem duobus subjectis aut speciebus comparentur, erunt tunc quatuor problemata quibus terminatur . Cujus probatio est, quia si unum proprium de hoc quidem in parte una accepto subjecto fuerit assignatum per affirmationem, de illo vero in parte alia subjecto sumpto fuerit negatum, ipsum quidem problema de proprio, duo problemata fiunt. Unum quidem per affirmationem de proprio, alterum per negationem de aliquo. Velut hominis prout ad equum comparatur, proprium est, quoniam homo est bipes, equus autem non. Nam quoniam homo non est bipes, conabitur quis : et secundo modo potest conari ad hoc, quoniam equus est bipes. Utrumque autem sive disputetur ad primum, sive ad secundum istorum, semper interimitur proprium. Et sic patet quod duobus problematibus interimitur.
Si autem duo propria duobus subjectis assignata fuerint, ita quod unumquodque sive utrumque de utroque et affirmative assignatum fuerit, et de utroque negatum, duplicabuntur proprii problemata, et erunt quatuor problemata. Velut si dicamus sic, hominis proprium ad equum est quoniam homo bipes est, equus autem quadruplex : duobus subjectis homini etiam et equo assignentur : et ad hoc interimendum quatuor problematibus quis uti potest. Nam conabitur ad hoc disputando, quoniam homo non est bipes, et quoniam homo quadrupes natus est, et tertio quoniam equus bipes, et quoniam equus non quadrupes : et sic quatuor problematibus possibile est conari per disputationem ad problematis interemptionem : quolibet enim istorum modorum (ut ostensum est) interimitur proprium quod propositum est, et ostenditur non esse proprium. Hoc igitur est conveniens proprio quod dicitur proprium ad aliud.
Est autem quod convenit proprio per se, sic accipiendo proprium quidem per se, quod ad omnia quae subjecto ut partes subjectivae assignantur, et omni convenit, et secundum actum proprii ab omni separat, ideo convenit soli, quemadmodum proprium hominis est quod sit animal mortale disciplinae susceptibile, separat et a brutis, quorum aliqua quidem quamvis in libro de Animalibus dicantur magis aliis disciplinabilia, tamen non sunt disciplinae susceptibilia per judicium sive discretionem rationis : quia rationem non habent conferentem de acceptis per sensum ad finem verum continentem, sed quaedam in operabilibus imitantur disciplinam per memoriam prius auditi et visi. Ad aliud autem proprium est, quod non separat ab omni, sed terminat sive separat et distinguit ab aliquo statuto subjecto vel specie, cui id secundum aptitudinem non potest convenire : velut virtutis ad disciplinam comparatae proprium est, quoniam haec quidem virtus est in pluribus, illa autem disciplina est in rationali tantum, et in habentibus rationem nata est fieri. Dico autem virtutem naturalem, qui terminus est ultimus secundum actum optimum uniuscujusque subjecti vel speciei, prout alia virtus equi, alia hominis vel leonis, et in eadem specie differt secundum actum et officia, ut alia virtus civis, alia militis, alia ducis. Sic virtus circa multa valde habet fieri, et non est nata fieri in uno aliquo tantum, sed in multis, secundum naturam officiorum et actuum propriorum diversitatem. Disciplinam autem dico eam, quae est speculatio de acceptis per sensum ad finem veri, cujus medium est ratio recta. Iste vero actus quia non est nisi in habentibus rationem secundum rationalem naturam, ideo non habet sui boni ultimum nisi in habentibus rationem. Si autem semper est proprium, convenit quod secundum omne tempus verum est, et nunquam relinquit subjectum, velut est illud proprium animalis, animal esse compositum ex corpore et anima, quamvis animali sit essentiale componi ex corpore et anima. Sunt enim essentialia composito animali componentia corpus et anima : tamen compositum ex his esse consequitur ad ipsum compositum jam in esse constitutum, et ideo est accidentale et proprium.
Quando vero sive quando proprium est, quod secundum aliquod tempus est verum, et non ex necessitate, ut proprium per se, et ad aliquid et non semper est ut proprium, et ideo nec ex necessitate neque semper consequitur ad subjectum : sicut proprium alicujus hominis est ambulare in foro, quando solus in foro ambulat.
Est autem adhuc praenotandum, quod in proprio ad alterum adime sunt duae causae assignandae , ut sciatur proprii illius divisio sufficiens : quando enim assignatur ad aliquod, aut inest in omnibus suppositis subjecti cui inesse assignatur secundum perfectam sui totalitatem, aut secundum imperfectam, et semper secundum perfectam totalitatem temporis : aut
quia inest saepius et in pluribus secundum perfectam temporis et subjecti totalitatem. In omnibus quidem et semper, velut hominis ad equum proprium, quoniam bipes est : nam homo quidem et semper est bipes, et omnis homo est bipes : et hoc modo proprium ad aliquid reducitur ad proprium per se : equus autem nullus ex natura est bipes et nunquam. Saepius autem et in pluribus velut rationalis comparatae ad concupiscibilem et irascibilem, proprium est, quod ipsa quidem imperat, illa vero quae est concupiscibilis et irascibilis, imperatur : hoc enim non omni convenit neque semper : nam neque rationalis semper imperat actu, quamvis habeat imperare in intemperato : non enim imperat et in molli qui secundum rationem corruptus est, ut videtur VII Ethicorum : in illis enim ratio imperatur, quando intemperati et molles sunt . Neque concupiscibilis et irascibilis semper imperatur, sed quandoque imperat, ut cum fuerit anima perversa secundum rationem, et per passionem corrupta, ut in intemperato et molli : in continente enim corrupto ratio quidem imperat, sed vi passionis incutitur imperium, ne perveniat ad effectum : et hoc modo proprium ad aliquid reducitur ad proprium et quando et alicui.
Ex his quae dicta sunt, bimembris resultat divisio, secundum quod proprium determinabile est per rationem et dialecticum efficitur, secundum quod propriorum quaedam sunt rationabilia, et quaedam irrationabilia. Dico autem propria rationabilia esse, sicut lineae dicuntur rationales ab Euclide, quibus positis ratiocinamur : et sic dicitur esse proprium rationali in cujus assignatione multa ponuntur, ex quibus per ratiocinationes dialecticas construi vel interimi potest irrationabile, quod per ea quae in ejus assignatione posita sunt, per rationes dialecticas et proprias, tamen illud destrui non potest.
Secundum hoc ergo propriorum maxime sunt rationabilia illa quae sunt per se propria, et semper : et post sunt illa rationabilia quae sunt rationabilia ad aliud, et non ad hoc. Proprium quidem ad aliud sunt problemata plura. Duo enim sunt aut quatuor, quemadmodum paulo ante diximus. Plures autem sive multae sunt rationes sive syllogismi dialectici. Possunt etiam adhuc fieri duo vel quatuor problemata. Quod autem per se et semper proprium, ad multa sive per multa est argumentari syllogismo dialectico : et ipsa propria talia est observari ad plura, ad quae considerari potest etiam particulis positis in diffinitione ejus. Et hoc patet, quia per se proprium est ad multa diffinitiva consideranda : nam primo (et hoc patet considerando in eo) oportet illud inesse subjecto ad unumquodque contentum sub subjecto quod convenit omni propter hoc considerando. Adhuc quod si aliquid assignatum est ut per se proprium, et non ab omni alio separat, non erit proprium bene assignatum. Quod autem proprium est semper ad plura tempora relatum, et observare si in quolibet tempore conveniat :si enim non est in praesenti, vel in praeterito non fuit, vel in futuro non erit, interimitur proprium : quia semper inest in omni praesenti, et infuit in omni praeterito, et inerit in omni futuro. Id vero quod proprium est quando sive quando vocatum, non consideramus, nisi ad tempus referendo secundum praesens : quia nunc inest soli uni cui illud accidit inesse, et non ad plura referimus. Non igitur sunt vel possunt esse rationes dialecticae plures ad ipsum terminandum : et ideo irrationale est: illud problema rationale est, ad quod terminandum ratiocinationes dialecticae fiunt multae et spissae et bonae sive efficaces ad propositum includendum. Spissae vero sunt multis et bonis mediis in principalibus et praeternecessariis propositionibus confirmatae: talibus enim, ut dicitur in Posterioribus, inspissantur syllogismi et maxime dialectici, qui multa
habent talia : tali enim divisione posita eliguntur in hac methodo ad proprium terminandum.
Dicatur igitur determinando proprium, quod aliud quidem proprium dictum satis determinatur, et satis terminari potest ex his locis et considerationibus, qui dicti sunt in secundo hujus scientiae libro de accidente sive de inesse ut accidens, si consideratur qualiter huic et quidem accidit, et qualiter huic aliquando non acci- dit inesse. De proprio autem quando non oportet dicere : quia hoc jam in primo hujus scientiae libro ad accidens reductum est, et est irrationabile quantum ad hoc quod propria methodo non est per rationem terminabile. De his ergo propriis quae semper et per se sunt propria, remanet in primo libro per propria methodum considerandum , quantum ad considerationes haec propria determinantes, etc.