CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Tertia via, etc. Haec est opinio Hervei Natal. Quodlib. i.q. 3. art. 4. quam probat multiplici medio.
Contra illud, etc. Hic Doctor arguit contra opinionem Hervei, et intendit probare quod etiam actus voluntatis elicitus, etiam non habens ordinem ad aliquem actum imperatum potentiae inferioris, sit vere praxis. Et ratio stat in hoc quod dicit Arist. 6. Ethic. cap. 2. quod electio non est recta sine ratione recta et habitu virtutis. Si enim habitus virtutis requiritur ad electionem rectam, certum est quod ille habitus erit causatus ex multis electionibus, ut patet de habitu fortitudinis vel temperantiae. Si enim esset causatus tantum ex actibus posterioribus electione, puta ex actibus imperatis in potentiis sensitivis, tunc talis habitus non requireretur ad electionem rectam, patet, quia ad illam inclinaret; habitus enim inclinat tantum ad similes actus ex quibus generatur. Si ergo electio recta sit a ratione et habitu virtutis, sequitur quod talis electio secundum habitum virtutis, erit vere praxis. Et nota quod hic accipitur habitus pro habitu virtutis moralis, quae virtus moralis primo et principaliter est in voluntate, ut patet a Doctore in 3. d. 33.
Sed hic occurrit dubium in hoc quod dicit Doctor, quod electio recta sive actus virtutis (quod idem est) est ab habitu virtutis, quia expresse dicit infra d. 17. quod potest esse habitus virtutis, et electio recta, licet non sit generata ab habita virtutis. Hoc idem in secundo et in tertio, et praecipue in 4. dist. 14. quaest. 2. dicit, quod non est de ratione actus moralis quod sit generatus ab habitu virtutis, nec quod sit generativus virtutis, et tamen oppositum hic dicit.
Dico quod Doctor non negat esse electionem rectam, nullo habitu virtutis praesupposito, sed aliquis non dicitur proprie virtuose agere et perfecte, nisi agat secundum habitum virtutis, cum habitus faciat prompte,faciliter et expedite operari. Actus etiam qui simpliciter elicitur a voluntate et ab habitu, est valde perfectior, ut patet a Doctore infra d. 17. et in 3. d. 27.
Praeterea sub alia forma arguitur, quia
habitus ex eisdem actibus generatur, ad quos inclinat, ex 2. Ethic. c. 2. et 3. Actus enim praecedentes habitum et sequentes ipsum, sunt semper ejusdem rationis, et si differunt, differunt praecise sicut perfectum et imperfectum, quia communiter actus sequentes habitum sunt perfectiores, et hoc si fiant a potentia aequali conatu, ut patebit infra d. 17. Sed virtus moralis quae primo ponitur in voluntate ut justitia et temperantia, primo et per se inclinat ad electiones rectas, ut puta justitia inclinat voluntatem ad volitiones justas et rectas. Quod autem sic inclinet, patet 2. Ethic. cap. 5. ubi ponitur quod virtus moralis sit habitus electivus, id est habitus inclinans ad electiones, et electio proprie est circa ea quae sunt ad finem; et sic virtus proprie moralis ut justitia, temperantia et fortitudo, est circa media ad finem, ut patebit in 3. Sequitur ergo quod si per se inclinat ad electiones, quod etiam sit per se generata ex electionibus, et tales electiones sunt verae praxes, ut patet 6. Ethic. cap. 3. et per consequens non tantum actus electionem sequentes (cujusmodi sunt actus imperati in potentiis sensitivis) sunt praxes.
(b) Non solum falsum est negare electionem esse praxim, cum actus voluntatis elicitus conformiter rationi recte sit simpliciter primo praxis, ut supra patuit in primo articulo, et potest separari ab actu exteriori: qui si separetur adhuc erit praxis, quia quod est primo tale conjunctum alicui posteriori, adhuc erit tale si a tali posteriori separetur, ut supra patuit ; et ratio patet in littera, cum dicit de pecuniis ut praesentantur in phantasmate, potest eligere velle dare eas liberaliter etc. Non intelligas quod pecuniae prout sunt in phantasmate, possint esse praesentes intellectui in ratione objecti actu intelligibilis, quia ut ibi praesentes non possunt movere intellectum, sed tantum ut praesentes per speciem intelligibilem, ut patet a Doctore infra dist. 3. q. 6. et 1. et alibi. Vel ergo hic loquitur secundum opinionem Henrici, vel si secundum opinionem propriam debet exponi quod non possunt naturaliter esse praesentes intellectui pro statu isto, nisi prius fuerint praesentes in aliquo phantasmate, vel virtute phantastica, quidquid sit, non est praesentis speculationis.
(c) Praeterea ordo iste electionis, etc. Vult dicere, quod ordo electionis ad actum imperatum, est ordo ipsius electionis ut causae ad actum imperatum, ut ad causatum ab ipso actu elicito, mediate tamen, pro quanto voluntas ipso actu elicito imperat potentiae sensitivae ut eliciat talem actum. Et quia vult quod electio dicatur praxis ex tali ordine ut causae ad causatum, sequitur quod electio habebit ab actu imperato in potentia sensitiva, ut dicatur praxis, et sic electio ut in se talis aut prior actu causato non erit praxis, quod tamen est inconveniens, quia causa nihil habet ab effectu neque ex ordine ad ipsum effectum, et maxime proprietatem aliquam, qualis est actum esse praxim ; causa enim ut prior quocumque suo effectu habet proprietates suas, et praecipue illas habere non potest ab effectu quem producit, neque ex ordine ad ipsum effectum, et hoc est quod intendit, et specialiter nihil recipit ab effectu in eo quod causat ipsum.
(d) Tunc ad auctoritatem 6. Ethicorum. Hic Doctor solvit rationes Hervei. Primo enim arguebat sic Herveus ibi, quasi in principio tertiae viae : Quia omnis praxis sequitur electionem ; si sic, cum solus actus imperatus in potentia inferiore proprie sequatur electionem voluntatis , solus actus sic imperatus erit praxis. Et quod praxis sequatur electionem, patet 6. Ethic, cap. 3. Actus principium est electio, id est electio est principium actus. Sequitur, non cujus gratia, sed unde motus, id est quod electio non dicitur finis talis actus, sed vere est principium effectivum, et sic electio naturaliter praecedit ipsum actum.
Respondet Doctor ibi : Tunc ad auctoritatem sexti Ethic. cap. 5. sunt supple principium, videlicet quod appetitus, scilicet voluntas ut informata virtute morali, puta temperantia, est principium eligendi actum temperantiae, una tamen cum ratione quae est gratia cujus, quae scilicet ratio est gratia electionis, quia ordinatur ad rectitudinem ejus, et talis ratio sive cognitio est practica.
Nunc exponitur littera cum dicit ibi: Neque sine habitu morali est electio, scilicet recta. Doctor debet intelligi ut supra exposui, de electione perfecte recta, et cum aliis conditionibus quas dixi supra. Sequitur : Igitur virtus, supple moralis, habet actum elicitum immediatiorem sibi, quam sit actus ille cujus electio est principium ut imperans, et talis actus immediatus non potest esse nisi actus elicitus a voluntate. Ibi:
Neque sine habitu est electio, subdit Philosophus : Bona actio enim sine more non est, id est virtute, sed si ista sit major, ad probandum quod praedixit de electione, scilicet quod electio non sit recta sine virtute in voluntate, et ratione in intellectu, sumetur ista minor : Bona electio est bona actio. Et ut clarius intelligatur fiat sic argumentum, ad probandum quod electio dicitur recta a virtute et ratione, et arguitur sic : Omnis bona actio est a more, id est virtute , quod non est sine ratione praevia: sed bona electio est bona actio, ergo bona electio erit a virtute et ratione, et patet littera. Praeterea, habitus practicus. Secundo Herveus arguit sic : quia habitus practicus generatur ex praxibus; sed habitus practicus generatur ex actibus sequentibus electionem, igitur illi actus sunt praxes.
(e) Respondet Doctor quod habitus practicus generatur ex electionibus , etc. et patet littera. Et quod dicit de habitu practico, debet intelligi de habitu morali existente in voluntate, qui ex hoc dicitur practicus, quia generatur ex praxibus ; improprie tamen dicitur habitus practicus, quia proprie habitus practicus est ille qui generatur ex actibus practicis, et tales sunt proprie actus intellectus ; vel habitus moralis potest dici habitus practicus, pro quanto est conformis habitui prudentiae, qui proprie dicitur habitus practicus. Sed quidquid sit, parum curandum est de nomine, quando res constat.
Ad tertium, de Commentatore. Hic Doctor respondet ad argumentum Gulielmi Varronis, qui sic arguebat ibi : Dicit autem Commentator primo Ethic. quod praxis est operatio secundum electionem, electio etiam est tantum circa contingens, ex tertio Ethic. quia est appetitus consiliativus, id est quod electio est appetitus consiliativus ; ex hoc supple, quod ad hoc ut sit recta circa media ad finem, praeexigit in intellectu consilium de electione medii: modo, consilium non est nisi de contingente.
Respondet Doctor ibi : Ad tertium de Commentatore. Oportet quod ly secundum non sit ibi nota causae efficientis, si descriptio debet esse convertibilis cum descripto, scilicet descriptio electionis quae talis est : Electio recta conformiter se habet rationi rectae; quod ergo primo elicitur a voluntate conformiter rationi rectae, est electio recta, et e contra, scilicet: Electio recta conformiter elicitur rationi rectae. Sequitur, sed debet intelligi ly secundum effective vel formaliter. Effective, quando electione imperatur actus in parte sensitiva, ille actus dicitur praxis secundum electionem, quia hoc habet ab electione recta, inquantum ab ipsa imperatur. Formaliter vero praxis dicitur secundum electionem, id est quod est ipsa electio primo, secundum quod conformatur consilio intellectus. Sequitur :
Vel accipitur electio pro elicilione actus volendi, qui non electio vel volitio aliqua, sed actio de genere actionis. Nam elicilio idem est quod productio actus, sicut dicimus, voluntas elicit actum volitionis, id est producit. Sequitur : Secundum istam elicitionem quasi secundum principium activum est omnis praxis, id est quod praxis est primo a voluntate tanquam a principio formali fundamentali produclivo; et est ab ipsa elicilione sive productione tanquam a principio formali, quo producens dicitur productione producens, sive quo eliciens dicitur elicilione eliciens. Sequitur : Quia actio de genere actionis reducitur ad principium productivum, non quod vere sit principium productivum, sed quia terminatur ad productum, vel est via ad productum, dicitur reduci ad principium productivum.