In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
De necessitate praecepti formam consuetam Baptismi esse necessariam, nec ordinarium ministrum excusari ignorantia. Formam vero Graecorum olim fuisse licitam, et juste in ea non exprimi personam ministri, nec constare quod nec modo apud eos sit licita.
De secundo (c) videndum est, quae verba sint forma isto modo. Ubi sciendum est, quod in Sacramentis est aliquid necessarium simpliciter, scilicet ex parte Sacramenti, quo scilicet non existente, omnino non est Sacramentum. Aliquid est necessarium aliqualiter, scilicet ex parte ministri, sine quo minister dispensando Sacramentum, non potest vitare peccatum.
Si quaeratur de forma secundo modo necessaria, hoc est, de forma necessario observanda a ministro, dico quod in tota Ecclesia Romana forma necessaria haec est, de qua quaeritur, forma necessaria scilicet ministro, et hoc loquendo de ministro, cui competit ex officio baptizare. Quis sit ille, dicetur distinct. 5. nam istum non potest ignorantia excusare, quia tenetur scire illa quae sunt sui officii, ad quod deputatur. Probatur, quia quilibet minister in Ecclesia Romana tenetur necessario illam formam servare, quam talis Ecclesia imposuit ministris; hujusmodi est ista, de qua quaeritur, ut patet Extrav. in arguendo, scilicet ad oppositum in illo capitulo : Si quis.
Si quaeras de forma (d) necessaria ministro apud Graecos, dici potest quod quantum ad aliqua verba, non principalia in forma, scilicet illa, quibus exprimitur suscipiens, et actus, sive minister, Ecclesia Graeca quandoque non voluit formam istam servare, cujus causam tangit Apostolus pri mae Corinth. 1. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit, ego quidem
sum Pauli, etc. gloriabantur enim de ministris baptizantibus, quasi eis adscriberetur Baptismus: et redarguit eos, et istam eorum contentionem, dicens : Divisus est Christus ?
Et propter hoc, ortum fuit inter eos schisma et ordinatum fuit inter eos, ad istud schisma tollendum, ne minister exprimeretur in propria persona, nec actus in indicativo modo, sed optativo, quia tunc minister non significatur esse auctor Baptismi, sed tantum minister desideratis et orans effectum Baptismi conferendum a Deo, et sufficiens etiam non exprimeretur in secunda persona, sed in tertia, quasi non praecise reciperet, quod recipit ab aliquo sermone sibi dirigente. Verumtamen melius potuisset suscipiens fuisse expressus, quam per hoc : servus Christi, scilicet nomine proprio. Non enim jam servus Christi baptizatur, sed baptizatur ut sit servus Christi, loquendo de servitio spirituali, quo Christianus est servus Christi.
De hac forma potest dici, quod quamdiu tolerata fuit ab Ecclesia Romana, licita fuit eis, et pro : tempore, pro quo instituta fuit, rationabilis fuit durante causa praedicta; sed cessante illa causa, rationabiliter potuit forma communis fuisse eis imposita. Vel ergo Romana Ecclesia prohibuit illam formam, quantum ad eos, et tunc peccant servando (quod expresse non invenitur in aliquo capitulo, specialem mentionem faciente de eis), vel si permisit, sive concessit, licitum videtur eis illam formam continuare : Et si tali permissione seu licentia stante, in Conciliis suis particularibus, ordinaverunt inter se talem formam esse servandam, videtur quod minister eorum tenetur eam servare, sicut stante ista permissione Ecclesiae Romanae, quod alicubi fiat trina immersio, alicubi una, in illa Ecclesia, quae determinavit trinam immersionem servandam, sic faciendum est, et est de necessitate ministri, praeceptum et modum propriae Ecclesiae servare. Haec de forma necessaria ex parte ministri.