IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Aliter dicitur. Secunda opinio est Varronis lib. 3. quaest. 13. qui dicit quod collata fuit sibi vis supernaturalis, secundum quam potuit cooperari Spiritus sanctus in instanti.
Contra hanc opinionem instat Doctor multipliciter: Primo, quia ista vis supernaturalis esset accidens per accidens ; patet, quia non substantia, quia tunc forma substantialis inesset alicui habenti perfectum esse substantiale, quod est impossibile ; ergo si mater habuit actionem tantum ratione illius accidentis, ita quod tale accidens sit ratio formalis cooperandi Spiritui sancto in instanti ; ergo fuit mater tantum per accidens, et non habuit ex natura sua, unde posset dici mater, et sic non ita vere esset mater sicut aliae matres, quod est inconveniens.
Secundo arguit, quia talis vis reciperetur immediate in aliquo, non in intellectu vel voluntate ; patet, quia illae potentiae non ponuntur ratio formalis generandi ; sed talis vis debet poni in illo, quod est ratio generandi, saltem successive, non in vegetativa, quia accidens spirituale non immediate recipitur in corporeo, sicut est virtus vegetativa ; patet, quia sicut accidens corporale non videtur posse informare spiritum, ita nec accidens spirituale non videtur posse informare corpus.
Tertio, posito quod talis vis possit esse immediate in virtute vegetativa ex quo illa vis est creata, quomodo potest cooperari in instanti Spiritui sancto, si hoc negatur a substantia matris, quae est multo perfectior tali virtute.
Quarto instat, quia nullum accidens est ratio formalis generandi substantiam, ut magis patebit in quarto, distinctione secunda. Si dicatur, virtutem istam supernaturalem esse tanquam perfectionem intrinsecam collatam virtuti vegetativae matris, id est, quod non sit ei accidens per accidens.
(h) Tunc esset plus quam mater. Patet, quia aliae matres sola virtute vegetativa naturaliter generant ; ergo si virtus vegetativa Mariae intrinsece facta fuisset intensior, fuisset tunc plus quam mater. Et nota, quod illa intensio intrinseca addita, non esset ejusdem rationis cum gradibus intensionis vegetativae matris, et sic esset plus quam mater, secus si esset ejusdem rationis.
(i) Similiter quomodo illa intensa. Dicit Doctor quod formae ejusdem rationis videntur sic se habere, quod si una potest agere in instanti, quod etiam et reliqua ; et exemplificat de luce perfectiore et imperfectiore.
Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia in primo, distinctione 2. exponendo dictum Aristotelis 8. Physicor. quod si primum esset potentiae infinitae, posset movere in non tempore. Dicit ibi Doctor quod si aliqua virtus posset movere in aliquo tempore, major virtus intensive posset movere in minori tempore, et sic virtus infinita in non tempore. Si ergo calor ut octo, in tanto tempore potest calefacere lignum, calor ut decem, poterit calefacere in minori tempore, et sic non sequitur quod dicit Doctor quod formae ejusdem rationis, etc.
Dico primo quod non dicit hoc assertive de formis ejusdem rationis. Secundo, dico quod posito, quod hoc dicat assertive, adhuc stat intentum Doctoris, quia loquendo de effectu absoluto, si virtus ut octo, quae sit extensa ut quatuor, calefaciet lignum in medietate horae, ita etiam virtus ut quatuor, et similiter extensa sicut prima, et habens lignum aeque dispositum in tanto tempore poterit calefacere, licet imperfectiorem calorem inducat.