REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Pro tertia quaestione primum dictum : Potuit conferri summa fruitio animae Christi. Deo supplente vicem causae secundae. Secundum dictum : Voluntas Christi cum summa gratia non eliceret aequalem fruitionem cum Angelo habente aequalem gratiam. Ita Doct. hic et 4. dist. 50. q. 6. Idem tenent Ricbard. ibi art. 2. q. 8. et art. 3. quaest. 2. Dur. dist. 14. q. I. Palud. q. I. Major hic q. I. fin. Cajet. 3. p. q. 10. art. 4. et omnes Scotistae. Oppositam tenent Thomistae I. p. q. 12. art. .Suar. 3. p. q. 10. art. 4. Vasq. I. p. d. 47. Tertium dictum : Anima Christi habuit summam fruitionem de facto. Patel ex allatis pro q. 2.
Ad tertiam quaestionem, dico quod possibile fuit animam Christi frui summa fruitione creata, quia Deus potest causare sine causa media efficiente quodcumque absolutum, quod potest causare cum causa secunda ; sed fruitio est absoluta ; igitur summam fruitionem creatam potest causare immediate, et ista receptibilis est ab anima quacumque, sicut summa gratia, ut prius probatum est, cum summa gratia ordinetur ad summam fruitionem ; igitur Deus potuit causare summam fruitionem in anima Christi.
Sed si fruitio sit a voluntate creata active, non videtur quod voluntas animae Christi possit tantam causare, quia licet gratia et voluntas concurrunt, voluntas est causa principalior ; igitur si illa sit inaequalis, potest effectus esse inaequalis. Sed voluntas Angeli est perfectius activa quam voluntas animae Christi in natura sua ; igitur perfectius potest frui.
Dico quod si poneretur voluntas penitus passiva, faciliter diceretur, tamen qui dicunt quod essentiae differunt specie Angeli et animae, et potentiae animae et Angeli, similiter conveniens est eis dicere ex diversitate voluntatis a voluntate, si tota activitas sit a voluntate et gratia, quod fruitio Angeli est perfectior quam voluntatis animae, quia operationes distinguuntur specie, ex hoc quod principia priora distinguuntur specie. Sed teneo quod fruitio animae et Angeli non sunt alterius speciei, quia si sic, quodlibet individuum unius speciei esset perfectius quolibet alterius, et per consequens vel quilibet homo haberet perfectiorem quam aliquis Angelus, vel e contra, quorum utrumque est falsum, quia erimus aequales Angelis, cum ad quemlibet gradum Angelorum sint aliqui homines assumendi, et per consequens fruitiones eorum erunt aeque perfectae.
Praeter haec, si fruitiones sint ejusdem speciei, videtur quod voluntates sunt ejusdem speciei, quia diversitas causae principalis arguit diversitatem in effectu ; ideo dico quod voluntas Angeli et hominis non differunt specie, et tamen substantiae eorum differunt specie.Et similis difficultas est de recipere, quia si ad hoc quod recepta differunt specie, sequeretur recipientia differre specie, ponentes voluntatem et intellectum differre specie, et cum hoc recipi immediate in essentia animae, ponerent incompossibilia. Similiter receptum potest esse ejusdem speciei, et recipientia immediata diversarum specierum, quia album in ligno et lapide est ejusdem speciei, et ulterius superficies ejusdem speciei tandem devenit ad substantiam, quae in gradu corporeitatis hic et ibi habet identitatem specificam, et tamen recipientia ultimata sunt diversae speciei, et iste gradus corporeitatis cum illo gradu speciei atomae est idem identitate, non tamen formaliter. Et iste idem gradus specie continetur unitive in gradu ultimato ligni et lapidis, qui tamen differunt specie ; et sic idem gradus specie potest esse idem identitate, et contineri unitive in diversis speciebus ; sic est de gradu animae sensitivae in homine et bove. Similiter de passionibus entis. Ipsae enim non sunt alterius rationis in hac specie et illa, quia in lapide est unitas et veritas, et non est alterius rationis in quocumque alio ente, quia si sic, tot essent coordinationes in passionibus entis, quot habet passiones alterius rationis. Tamen istae passiones continentur unitive in eo, quod est alterius rationis, et sic idem et ejusdem rationis potest contineri unitive in diversis formaliter. Et sic concedo quod intelligere Angeli et hominis, et velle, et voluntas, et intellectus sunt ejusdem speciei, et tamen fundantur in essentiis, et continentur in his unitive duo formaliter alterius rationis, ut intellectus et voluntas.
Ad primum principale, dico quod Deus est prima causa activa et principalis respectu fruitionis, et voluntas creata causa secunda, et quaelibet causa secunda, ut voluntas creata, potest in summam fruitionem, quantum est ex se, ut causa secunda coagens causae primae, si prima causa velit agere ad hoc quod ipsa summe fruatur. Tamen voluntas creata est causa activa principalior quam gratia, quia potentia utitur habitu, et non e contra, et quanto causa secunda est minus activa in natura sua, tanto prima causa plus agit. Hoc est possibile, si non ponantur voluntates, nec fruitiones alterius speciei, quia si ponerentur alterius speciei, non videtur facile quin perfectior esset fruitio Angeli quam cujuscumque animae humanae.
Ad aliud dico, quod Angelus si fuisset assumptus cum gratia aequali, non habuisset majorem fruitionem. Sed si voluntas Angeli esset magis activa, et gratia aequalis, et cum hoc causa prima aequaliter ageret. haberet majorem fruitionem, quam modo habet anima Christi ; sed posita voluntate magis activa, non aequaliter ageret causa prima.