Theophylactus. Volens dominus discipulos impedire ab interrogatione illius diei et horae, dixit de die autem illo et hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Si enim dixisset, quia scio, tamen nolo vobis revelare, ipsos non modicum contristasset. Nunc vero sapientius egit, et ipsos exclusit ab huiusmodi interrogatione, ne ei molesti fierent, in hoc quod dixit: neque Angeli sciunt, neque ego. Hilarius de Trin.. Ignoratio autem diei atque horae obicitur unigenito deo, ut deus ex deo natus non sit in ea naturae perfectione qua deus est. Sed primum sensu communis iudicii sentiendum est an credibile esse possit ut aliquid ex omnibus nesciat qui omnibus ad id quod sunt atque erunt, auctor est. Quomodo enim extra eius naturae scientiam est per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur? hanc autem ille diem ignorat, quae adventus sui dies est? humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendi cognitio voluntatem agendi. Quomodo ergo dominus gloriae adventus sui ignorata die, naturae esse imperfectae creditur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? iam vero quanta impietatis geminatur occasio, si deo patri deputabitur indignitatis affectus, si ei ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis induxerit praescientiam? quod si in eo omnes scientiae thesauri sunt, diem hunc non ignorat. Sed meminisse nos convenit occultos in eo scientiae thesauros esse. Ignoratio igitur eius est secundum quod thesauri scientiae in eo latent. In omnibus enim quae deus ignorare se loquitur, ignoratione non detinetur; sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio non agendi. Si autem tunc cognovisse deus dicitur quod Abraham eum amaverit, cum hoc non celavit Abrahae; necesse est ut et pater ob id diem scire dicatur, quia non celaverit filio. Si itaque diem filius nescit, sacramentum est ut taceat; e contrario pater solus ostenditur scire, quia non tacet. Absit autem corporalium mutationum novitates in patre et filio existimari.
Denique, ne per infirmitatem ignorare dicatur, continuo subiecit videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. Hieronymus. Vigilia enim opus est mentis ante mortem corporis. Theophylactus.
Docet autem vigilare et orare, duo haec: multi namque vigilamus, sed noctes ducentes in pravitates. Ad hoc autem consequenter similitudinem inducit, dicens sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet. Beda. Homo qui peregre profectus reliquit domum suam, christus est, qui ad patrem post resurrectionem victor ascendens, ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen numquam divinae praesentiae praesidio destituit. Gregorius in evang.. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad peregrinandum ducta est, cum per redemptorem nostrum est in caelis collocata. Dedit autem servis suis potestatem cuiusque operis, quia fidelibus suis concessa sancti spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Ianitori quoque praecepit ut vigilaret: quia ordini pastorum commissae sibi ecclesiae curam iubet impendere.
Non solum autem rectores ecclesiae, sed omnes vigilare praecipimur, ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos dominus dormientes inveniat. Unde ex hac similitudine concludens subdit vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane; ne cum venerit inveniat vos dormientes. Hieronymus. Nam qui dormit, non corpora vera, sed phantasmata intendit, et vacuus vigilat de his quae viderat. Sic nimirum sunt quos mundi amor rapit in vita, qui deserunt post vitam quod somniabant pro certo.
Theophylactus. Vide autem quia non dixit: nescio quando tempus erit, sed nescitis. Propter hoc enim hoc occultavit, quia nobis expediebat: nam si nunc ignorantes finem non curamus, quid faceremus, si finem sciremus? malitias namque nostras differremus usque ad ultimum. Attendamus etiam dictiones: sero namque finis existit, cum quis moritur in senectute; media nocte, cum quis moritur in medio iuventutis; galli cantu vero, cum ratio completur in nobis: cum enim incipit puer secundum rationem vivere, tunc gallus in eo vociferatur, excitans a somno sensualitatis; mane autem puerilis est aetas. Oportet enim omnes istos finem praescire: nam et puero cavendum ne imbaptizatus pertranseat. Hieronymus. Hoc autem fine concludit sermonem, ut commune omnium praeceptum novissimi per primos audiant; unde subdit quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate. Augustinus ad Hesychium. Non solum enim illis dixit quibus tunc audientibus loquebatur, sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait vigilate, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes? cur itaque omnibus dicit quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia ad omnes pertinet, quomodo dixi? tunc enim unicuique veniet dies ille cum venerit eius dies, ut talis hinc exeat qualis est iudicandus illo die; ac per hoc, vigilare debet omnis christianus, ne imparatum eum inveniat domini adventus.
Imparatum autem inveniet dies ille quem imparatum inveniet suae vitae huius ultimus dies.