Postquam philosophus in praecedentibus libris determinavit de motu secundum se, et de consequentibus ad ipsum, et de partibus eius, hic incipit determinare de motu per comparationem ad motores et mobilia.
Et dividitur in partes duas.
In prima ostendit esse primum motum et primum motorem.
In secunda inquirit qualis sit motus primus et primus motor; et hoc in octavo libro, ibi: utrum autem factus sit aliquando etc..
Prima autem pars dividitur in partes duas.
In prima parte ostendit esse primum motum et primum motorem. Et quia ea quae sunt unius ordinis, habent aliquam comparationem ad invicem, ideo in secunda parte determinat de comparatione motuum ad invicem, ibi: dubitabit autem utique etc..
Circa primum tria facit: primo praemittit quoddam quo indiget ad propositum ostendendum; secundo ostendit propositum, ibi: quoniam autem omne quod movetur etc.; tertio manifestat quoddam quod supposuerat, ibi: primum autem movens etc..
Proponit ergo primo quod necesse est omne quod movetur, ab aliquo alio moveri. Quod quidem in aliquibus est manifestum. Sunt enim quaedam quae non habent in seipsis principium sui motus, sed principium motus ipsorum est ab extrinseco, sicut in his quae per violentiam moventur. Si ergo aliquid sit quod non habeat in seipso principium sui motus, sed principium sui motus est ab extrinseco, manifestum est quod ab alio movetur. Si vero sit aliquod mobile quod habeat in seipso principium sui motus, circa hoc potest esse dubium an ab alio moveatur.
Et ideo circa hoc instat, ad ostendendum quod ab alio movetur. Si ergo aliquid tale ponatur non moveri ab alio, accipiatur mobile ab, cui quidem moveri conveniat secundum se et primo, non autem ex eo quod aliqua pars eius movetur. Sic enim non moveretur secundum se, sed secundum partem; oportet autem, si aliquid movet seipsum non motum ab altero, quod sit primo et per se motum; sicut si aliquid est calidum non ab alio, oportet quod sit primo et per se calidum.
Hoc ergo dato, procedit ad propositum ostendendum dupliciter: primo quidem excludendo illud, unde maxime videri posset quod aliquid non ab alio moveatur; secundo directe ostendendo quod nihil potest a seipso moveri, ibi: amplius quod a seipso movetur etc..
Id autem ex quo maxime videtur quod aliquid non moveatur ab alio, est quia non movetur ab aliquo exteriori, sed ab interiori principio.
Dicit ergo primo, quod opinari quod ab moveatur a seipso propter hoc quod totum movetur, et non movetur ab aliquo exteriori, simile est ac si aliquis diceret quod mobile, cuius una pars movetur et alia movet, moveat seipsum, propter hoc quod non discernitur quae pars sit movens, et quae sit mota; sicut si huiusmodi mobilis quod est dez, pars quae est de, moveat partem quae est ez, et non videatur quae pars earum sit movens et quae sit mota. Vult autem per primum mobile ab, quod totum movetur et a principio interiori movente, intelligi aliquod corpus animatum, quod totum movetur ab anima: per mobile autem dez vult intelligi corpus aliquod quod non totum movetur, sed una pars eius corporalis est movens, et alia mota; in quo quidem mobili manifestum est quod id quod movetur, ab alio movetur. Et ex hoc vult simile ostendere de corpore animato, quod videtur movere seipsum. Hoc enim ei convenit inquantum una pars aliam movet, scilicet anima corpus, ut in octavo plenius ostendetur.
Deinde cum dicit: amplius quod etc., ostendit directe quod omne quod movetur ab alio movetur, tali ratione.
Omne quod movetur a seipso, non quiescit a suo motu per quietem cuiuscumque alterius mobilis. Et hoc accipit quasi per se notum.
Ex hoc autem ulterius concludit, quod si aliquod mobile quiescit ad quietem alterius, quod hoc movetur ab altero. Hoc autem supposito, concludit quod necesse est omne quod movetur ab aliquo alio moveri. Et quod hoc sequatur ex praemissis, sic probat.
Illud mobile quod supposuimus a seipso moveri, scilicet ab, oportet divisibile esse, quia omne quod movetur est divisibile, ut supra probatum est. Quia ergo divisibile est, nullum inconveniens sequitur si dividatur.
Dividatur ergo in puncto c, ita quod una pars eius sit bc, et alia ac. Si ergo bc est pars eius quod est ab, necesse est quod quiescente bc parte, quiescat totum ab. Si ergo non quiescat totum, quiescente parte, accipiatur quod totum moveatur, et una pars quiescat: sed quia una pars ponitur quiescere, non poterit poni totum moveri, nisi ratione alterius partis. Sic ergo bc quiescente, quod est una pars, movetur ac, quod est alia pars.
Sed nullum totum cuius una sola pars movetur, movetur primo et per se. Non ergo movebitur ab primo et per se, quod erat suppositum.
Ergo oportet quod bc quiescente, quiescat totum ab. Et sic illud quod movetur pausabit, idest desinet moveri, ad quietem alterius.
Sed supra habitum est, quod si aliquid quiescit et desinit moveri ad quietem alterius, hoc ab altero movetur. Ergo ab ab altero movetur.
Et eadem ratio est de quolibet alio mobili: quia omne quod movetur est divisibile, et eadem ratione oportet quod quiescente parte, quiescat totum. Manifestum est ergo quod omne quod movetur, ab aliquo alio movetur.
Contra istam autem Aristotelis probationem multipliciter obiicitur.
Obiicit enim Galenus contra hoc quod dicit Aristoteles, quod si una tantum pars eius mobilis moveatur et reliqua quiescat, quod totum non per se movetur: dicens hoc esse falsum; quia ea quae moventur secundum partem, per se moventur.
Sed deceptus est Galenus ex aequivocatione eius quod est per se. Per se enim quandoque sumitur secundum quod opponitur ei tantum quod est per accidens; et sic quod movetur secundum partem, movetur per se, ut Galenus intellexit. Quandoque vero sumitur secundum quod opponitur simul ei quod est per accidens, et ei quod est secundum partem; et hoc dicitur non solum per se, sed etiam primo.
Et sic accipit per se Aristoteles hic: quod patet quia, cum conclusisset non ergo movetur per se ab, subiungit: sed concessum est per seipsum moveri primum.
Sed magis urget obiectio Avicennae, qui obiicit contra hanc rationem, dicens eam procedere ex suppositione impossibili, ex quo sequitur impossibile, et non ex eo quod ponitur aliquid a seipso moveri. Si enim ponamus aliquod mobile a seipso moveri primo et per se, naturale est ei quod moveatur et secundum totum et secundum partes. Si ergo ponatur quod aliqua pars eius quiescat, erit positio impossibilis. Et ex hac positione sequitur impossibile ad quod Aristoteles inducit, scilicet quod totum moveatur non primo et per se, ut positum est.
Huic autem obiectioni posset aliquis obviare dicendo, quod licet impossibile sit partem quiescere secundum determinatam naturam, inquantum est corpus talis speciei, ut puta caelum vel ignis, non est tamen impossibile, si ratio communis corporis consideretur: quia corpus, inquantum corpus, non prohibetur quiescere vel moveri.
Sed hanc responsionem excludit Avicenna dupliciter. Primo quidem quia pari ratione posset dici de toto corpore, quod non prohibetur quiescere ex hoc quod corpus est, sicut dicitur de parte; et ita superfluum fuit assumere ad probationem propositi divisionem mobilis et quietem partis. Secundo quia aliqua propositio simpliciter redditur impossibilis, si praedicatum repugnet subiecto ratione differentiae specificae, quamvis non repugnet ei ratione generis. Est enim impossibile quod homo sit irrationalis, quamvis non impediatur irrationalis esse ex hoc quod est animal. Sic igitur simpliciter impossibile est quod pars corporis moventis seipsum quiescat, quia hoc est contra rationem talis corporis, licet non sit contra rationem communem corporis.
Hac igitur responsione remota, Averroes aliter solvit: et dicit quod aliqua conditionalis potest esse vera, cuius antecedens est impossibile et consequens impossibile, sicut ista: si homo est asinus, est animal irrationale. Concedendum est ergo quod impossibile est quod, si aliquod mobile ponitur movere seipsum, quod vel totum vel pars eius quiescat; sicut impossibile est ignem non esse calidum, propter hoc quod est sibi ipsi causa caloris. Unde haec conditionalis est vera: si mobilis moventis seipsum pars quiescit, totum quiescit. Aristoteles autem, si verba eius diligenter considerentur, nunquam utitur quiete partis, nisi per locutionem habentem vim conditionalis propositionis. Non enim dicit quiescat bc, sed necesse est, bc quiescente, quiescere ab; et iterum, quiescente parte, quiescit totum: et ex hac conditionali vera, Aristoteles propositum demonstrat.
Sed dicit Averroes quod ista demonstratio non est de genere demonstrationum simpliciter, sed de genere demonstrationum quae dicuntur demonstrationes signi, vel demonstrationes quia, in quibus est usus talium conditionalium.
Est autem haec solutio conveniens quantum ad hoc quod dicit de veritate conditionalis: sed videtur dicendum quod non sit demonstratio quia, sed propter quid; continet enim causam quare impossibile est aliquod mobile movere seipsum.
Ad cuius evidentiam sciendum est, quod aliquid movere seipsum nihil aliud est, quam esse sibi causa motus. Quod autem est sibi causa alicuius, oportet quod primo ei conveniat; quia quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post. Unde ignis, qui sibi et aliis est causa caloris, est primum calidum. Ostendit autem Aristoteles in sexto, quod in motu non invenitur primum, neque ex parte temporis, neque ex parte magnitudinis, neque etiam ex parte mobilis, propter horum divisibilitatem. Non ergo potest inveniri primum, cuius motus non dependeat ab aliquo priori: motus enim totius dependet a motibus partium, et dividitur in eos, ut in sexto probatum est. Sic ergo ostendit Aristoteles causam quare nullum mobile movet seipsum; quia non potest esse primum mobile, cuius motus non dependeat a partibus: sicut si ostenderem quod nullum divisibile potest esse primum ens, quia esse cuiuslibet divisibilis dependet a partibus: ut sic haec conditionalis sit vera: si pars non movetur, totum non movetur, sicut haec conditionalis est vera: si pars non est, totum non est.
Unde et Platonici, qui posuerunt aliqua movere seipsa, dixerunt quod nullum corporeum aut divisibile movet seipsum; sed movere seipsum est tantummodo substantiae spiritualis, quae intelligit seipsam et amat seipsam: universaliter omnes operationes motus appellando; quia et huiusmodi operationes, scilicet sentire et intelligere, etiam Aristoteles in tertio de anima nominat motum, secundum quod motus est actus perfecti.
Sed hic loquitur de motu secundum quod est actus imperfecti, idest existentis in potentia, secundum quem motum indivisibile non movetur, ut in sexto probatum est, et hic assumitur. Et sic patet quod Aristoteles, ponens omne quod movetur ab alio moveri, a Platone, qui posuit aliqua movere seipsa, non dissentit in sententia, sed solum in verbis.