Quod vero nonagesimo septimo ponitur, opinio Moysi fuit quod mundus non esset aeternus, non satis reverenter dictum est, nisi forte dicatur per comparationem ad opiniones aliorum: ut si diceretur, opinio Aristotelis talis fuit, sed opinio Moysi talis, ad designandum excellentiam huius super alios.