Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXCVII . Augustinus Hesychio Salonitano episcopo, de die supremo mundi non inquirendo, deque Hebdomadibus Danielis.
Domino beatissimo HESYCHIO , AUGUSTINUS.
1. Ad Sanctitatem tuam filio tuo compresbytero nostro remeante Cornuto , per quem litteras tuae Venerationis accepi, quibus exiguitatem meam visitare dignatus es, tandem rescripta persolvo, et debitum resalutationis obsequium, multum me commendans acceptissimis Domino precibus tuis, domine beatissime frater. De propheticis autem dictis sive praedictis, de quibus voluisti ut aliquid scriberem, melius mihi visum est sancti Hieronymi hominis doctissimi expositiones eorumdem verborum (ne illas forte non habeas) de opusculis ejus excerptas dirigere Beatitudini tuae. Si autem jam eas habebas, nec inquisitioni tuae satisfaciebant, quid de his sentias, peto mihi rescribere non graveris; et quemadmodum ipse eadem prophetica oracula intelligas. Ego enim maxime illud de Hebdomadibus Danielis secundum tempus quod jam transactum est, intelligendum puto: nam de Salvatoris adventu, qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefiniisse, sed illud potius praevalere, quod ipse Dominus ait, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).
2. Quod enim in alio loco ait, De die autem illa et hora nemo scit (Matth. XXIV, 36), sunt qui sic accipiunt, ut putent se posse computare tempora; diem vero tantummodo ipsum et horam neminem scire: ubi omitto dicere quemadmodum soleant Scripturae diem vel horam etiam pro tempore ponere. Sed certe illud de ignorantia temporum apertissime dictum est. Nam cum hinc Dominus interrogatus esset a discipulis suis: Nemo, inquit, potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non enim dixit, Diem, vel, Horam, sed, tempora; quae in brevi spatio non solent diei, sicut dies vel hora, maxime si graecum intueamur eloquium, ex qua lingua in nostram eumdem 0900 librum, ubi hoc scriptum est, scimus esse translatum; quamvis latine satis exprimi non potuerit. Ibi enim graece legitur, χρόνους ἢ καιρούς. Nostri autem utrumque hoc verbum tempora appellant, sive χρόνους, sive καιροὺς, cum habeant haec duo inter se non negligendam differentiam. Καιροὺς quippe appellant Graeci tempora quaedam, non tamen quae in spatiorum voluminibus transeunt, sed quae in rebus ad aliquid opportunis vel importunis sentiuntur; sicut messis, vindemia, calor, frigus, pax, bellum, et si qua similia: χρόνους autem ipsa spatia temporum vocant.
3. Et hoc certe ipsi Apostoli non ita quaesierunt, quasi unum novissimum diem vel horam, id est exiguam diei partem scire voluissent; sed utrum jam esset opportunum tempus quo regnum repraesentaretur Israel. Tunc audierunt, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate, id est χρόνους ἢ καιρούς: quod si latine diceretur, tempora aut opportunitates, nec sic quod dictum est, esset expressum; quia sive opportuna, sive importuna sint tempora, καιροὶ dicuntur. Tempora ergo computare, hoc est, χρόνους, ut sciamus quando sit finis hujus saeculi vel adventus Domini, nihil mihi aliud videtur, quam scire velle quod ipse ait scire neminem posse.
4. Opportunitas vero illius temporis profecto non erit antequam praedicetur Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Tunc veniet, quid est, nisi ante non veniet? Quanto post ergo veniat, incertum nobis est; ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut, peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent quid remanet gentium ubi nondum est Evangelium praedicatum, hinc advertere utcumque possemus quantum hoc tempus longe sit a fine saeculi. Quod si propter quaedam loca inaccessibilia et inhospita fieri posse non creditur, ut a servis Dei peragretur orbis, et quot quantaeque sint adhuc gentes sine Christi Evangelio, fideliter renuntietur; multo minus existimo in Scripturis posse comprehendi, quanta usque ad finem futura sint tempora, quandoquidem in eis legimus: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Unde si jam nobis certissime nuntiatum fuisset in omnibus gentibus Evangelium praedicari, nec sic possemus dicere quantum temporis remaneret usque ad finem; sed magis magisque jam propinquare merito diceremus. Nisi quis forte respondeat, tanta celeritate praedicato Evangelio Romanas gentes et plerasque barbaras occupatas, atque ita nonnullas non paulatim, sed subito ad fidem Christi fuisse conversas, ut non sit incredibile paucis annis, etsi non vitae nostrae qui jam senuimus, certe juvenum qui venturi sunt ad senectam, universas omnino residuas gentes Evangelio posse compleri. Sed si ita erit, facilius, cum factum fuerit, probari experiendo, quam legendo, antequam fiat, inveniri potest.
0901 5. Hoc me compulit dicere cujusdam opinio, quem presbyter quoque Hieronymus temeritatis notat , quod ausus fuerit Danielis Hebdomadas de adventu Christi futuro, non de praeterito exponere. Si quid autem pro meritis potioribus, sanctae humilitati cordis tui Dominus melius revelavit sive revelaverit, peto nobiscum communicare digneris, et haec nostra rescripta sic accipere, tanquam hominis, qui mallem quidem eorum quae a me inquisisti, habere scientiam quam ignorantiam; sed quia id nondum potui, magis eligo cautam ignorantiam confiteri, quam falsam scientiam profiteri.