CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod oportet tractare de virtute propter felicitatem.
Si autem felicitas est quaedam animae operatio secundum virtutem perfectam quae prudentia est, scrutandum erit nobis de virtute. Sic enim tractando, forte et melius de felicitate contemplabimur. Diximus enim in praecedentibus, quod virtutes sunt dominae felicitatum, et sic faciunt ad felicitatis principium. Diximus etiam quod felicitas principium et causa est virtutum, et sic felicitas principium est cognoscendi virtutes : propter quod felicitas et felicitatis tractatus praeambulus est virtutibus et subjunctus. Felicitas enim contemplativa quae perfecta est, postponitur virtutibus : eo quod ad illam non pervenitur nisi omnibus virtutibus habitis secundum optimam perfectionem. Felicitas autem civilis perfecta operatio est secundum unam virtutem quae est prudentia, quae omnium virtutum civilium principium et forma est. Et ideo oportuit quod scientia illius praecederet scientiam de virtutibus. Hoc enim ita se habere videtur secundum veritatem rei etiam ex officio civilis quem politicum nominamus. Politicus enim circa virtutem maxime videtur insudare : quia ex omni sua Intentione vult et intendit cives bonos facere secundum virtutem et legum obauditores, hoc est, exauditores et observatores. Exemplum autem horum habemus Cretensium et Lacedaemoniorum legislatorum, et si qui alii tales facti sunt. Legislator enim Cretensium fuit Minos, Lacedaemoniorum autem Lvcurgus, sicut Atheniensium Solon et
Crisias, et Metrodorus aliorum., et ipse Plato Academicorum : quorum omnium primus fuit Pythagoras qui primus matronis castitatem induxit, et cives justitiam et pietatem docuit colere : propter quae etiam, ut dicit Plato in Timaeo, Pyrrhae et Deucalioni, quia pietatem coluerunt et justitiam, a Iove in diluvio parcitum fuit ne submergeretur : et omnibus diis imperatum, quod quicumque de semine eorum justitiam colerent et pietatem amarent, ad deorum supernas sedes assumerentur. Patet igitur quod omnis legislatoris studium et intentio est cives bonos facere secundum virtutem. Politicus autem est, cujus actus est felicitas. Perscrutatio igitur virtutis necessaria est ad contemplationem felicitatis. Si vero politicae scientiae est perscrutatio haec de virtute, manifestum est, quoniam in scientia de virtute talis fiet utique quaestio et quaestionis determinatio quae est secundum eam electionem quae a principio dicta est, scilicet quod figuraliter et exemplariter, non subtiliter tractemus de virtute, sicut tractamus de felicitate. Hunc enim modum eligimus, quia alium modum materia non admittit.
Tractantes autem de virtute, de virtute humana perscrutabimur. Manifestum est enim ex praehabitis omnibus, quod ab initio usque huc humanum bonum quaerebamus et felicitatem humanam : antiqui enim Stoici multa genera virtutum inducebant, scilicet politicam, purgativam, intellectualem et exemplarem. Politicam autem in quatuor dividebant, scilicet prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Quamvis enim politicus secundum justitiam ordinet cives, justitia tamen haec generalis est, quia idem est quod legis observatio. Legum autem observatio quatuor virtutum tangit directionem. Virtus autem purgativa ab Antiquis etiam in quatuor dividitur, scilicet in purgatoriam, purgativam, purgantem, et animi purgati. Et purgatoria quidem est politici excellentias passionum per legem a civibus abstergens. Purgativa autem est in monastica passiones moderans. Purgans autem et passiones vinciens et tenens. Purgati animi quae passiones non avertit nec sentit. Monasticam autem dicimus, qua homo in seipso sui ipsius gubernator est. Virtutes autem intellectuales ponebant quinque esse in genere, scilicet sapientiam, intellectum, scientiam, prudentiam, et artem, de quibus nos in sequentibus faciemus mentionem. Exemplares autem Stoici ponebant : eo quod omnes virtutes ab ideis exemplaribus descendere dicebant, et in illis omnes virtutes esse immaterialiter, simpliciter et unite, sicut in praehabitis diximus. Virtutes igitur politicae et purgantes et intellectuales humanae sunt: et de his tractabimus, secundum quod homo capax est illarum secundum naturam humanam quae multipliciter variabilis est : quia virtutes exemplares determinare altioris est inquisitionis.