12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Magnificat
Margaretam Dominus,
Dum ancillam humilem
Castam, pulchram, pauperem
Martyrem respexit,
Quae mundum et daemonem.
Carnem et sanguinem
Potenter despexit;
Ergo suis precibus
Nostris victis hostibus
Nos ditet Dei filius
Huius sanctae virtutibus.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Regi regum iubilantes
Laudum per insignia,
Exsultemus venerantes
Margaretae sollemnia.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Domine Dominus noster,
Valde es mirabilis,
Dum puella fragilis
Subicit sub pedibus
Omnia cum laudibus.
2. Caeli fulgens solio,
Solis amicta pallio
Tamquam sponsa de thalamo
Candore nitet niveo.
3. Domini virtus enarratur,
Parienti suffragatur,
Ubi pie invocatur
Margaretae vocabulum.
Responsoria.
1. Altioris imitatrix
Facta consilii,
Virgo, doctrix, martyr
Sponsi eximii,
In hoc cursu exsilii
Ad te suspirant filii,
V. Flos in florum virens areola,
Trina gaudes sortis aureola.
2. Rosa rubens hodie
De terra succisa,
Complantata liliis
Viret in deliciis
Gladio occisa,
V. Floret mundo miraculo,
Vivit Christo spectaculo.
3. Nobilis in moribus,
Humilis in honoribus,
Casta in deliciis,
Pauper in divitiis,
Abundans sponsi gaudio;
V. Res fecunda, res iucunda,
Quod puella fragilis
Stat insuperabilis.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Eructavit cor puellae
Verbum bonum sine felle,
Dulcius ori omni melle,
Perfusum rore gratiae.
2. Deus noster refugium
Factus singulare,
Margaretae solatium
Vovit augmentare,
Suo vultu hilari
Voluit hanc beare.
3. Fundamenta gratiae,
Christe, tu iecisti,
Fructus patientiae
Cum flore continentiae
Crescere fecisti,
Omnium laetantium
Gaudium perfecisti.
Responsoria.
1. O stupendam virginis
Huius fortitudinem,
Quae in se vitae veteris
Sic occidit hominem
Et potestates aeris
Vertit in formidinem;
V. Haec micat cum virginibus,
Oleum cum lampadibus
Gestat sponsa in manibus.
2. Ut speculum pudicitiae
Margareta emicuit,
Columba innocentiae,
Dum sibi nil retinuit
Et vi patientiae
Crudelem mortem pertulit;
V. Caritate vulnerata
Christo mori est parata.
3. Sitiebat virgo Christi
Devota martyrium,
Sicut sitit cervus fessus
Ad aquae fluvium,
Deum habens refugium;
V. Ex odore praegustato
Cursu currit haec beato.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cantate Deo gloriam,
laudem et honorem,
Qui huic sacrae virgini
praestitit decorem,
Mercedi sanguineae
cumulavit florem.
2 Dominus hanc virginem
in caelo sublimavit,
Nostra terra iubilet,
hostem quia stravit;
Lux excaecatis,
nos iungito, virgo, beatis.
3. Cantate cum laetitia
Margaretae laudes.
Fecit mirabilia
Erroris pellens fraudes;
Psallite cum cantico,
Nam scandit haec cum iubilo.
Responsoria.
1. In candore puritatis,
In amore paupertatis,
In amore caritatis,
In splendore veritatis
Extendor in eculeo,
Cruore laeta roseo;
V. Talis excruciatio
Animae est salvatio.
2. O virtutum nutricia,
Non fastu mundi avida,
Non genitorum gloria,
Crucifigit vitia,
Dum carnis fugit dulcia;
V. A calore caritatis
Ardebat interius,
A candore castitatis
Lucebat exterius.
3. Oliva generosa
Lilio suffulta,
Rubens rosa non corrosa
Moribus exculta,
Apud sponsum Christum regem
Recommenda nostram gregem;
V. Tuum privilegium
Ora nos sentire,
Esto reis refugium,
Levamen impertire.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Deus Margaretam
induit decore,
Cuius nunc parata
est sedes in honore.
2. Coronatur merito,
Quae sic triumphavit,
Quam nulla rei ambitio
Prorsus superavit.
3. Tu rosa patientiae,
Ebur castitatis,
Aqua sapientiae,
Lilium puritatis,
Tu viola humillima,
Iunge nos beatis.
4. Benedixisti, Domine,
istam creaturam,
Devotam tibi famulam
semper servituram,
Pro aeterna gloria
legem tenens duram.
5. Ista regi gloriae
Cara margarita
Inventa est hodie
Longius quaesita.
Ad Benedictus.
A. Benedictus Dominus
In suis donis omnibus,
Quod ista regis filia
Mundi contemptibilia
Cum vitiis despexit,
Virtutum laudes hodie
In turribus ecclesiae
Viriliter erexit
Eam in dono gloriae
Per viam pacis et gratiae
Feliciter provexit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat
A. Magnificet vox ecclesiae
Te Dominum misericordiae,
Qui Margaretam hodie
Oculo clementiae
Pie respexisti,
Incentorem superbiae
Brachio potentiae
Vincere fecisti,
Huius, Christe, precibus
In stadio certantes
Nos coniunge caeli civibus.