CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Recapitulat tres sententias allatas et conclusionem in qua conveniunt, scilicet Theologiam esse speculativam. Probat unica ratione et una auctoritate. Refutat hanc conclusionem communem. Primo, quia daretur actus liber qui non esset speculatio, nec praxis. Secundo, cognitionem directivam cujuscumque volitionis non esse practicam, est contra definitionem notitiae practicae 6. Ethic 3. Ad rationem pro opposito, docet cognitionem non fieri practicam per extensionem ad delectationem, cujus oppositum falso Vasq.1. part. d. 8. cap. 5. tribuit ei. Ad auctoritatem objectam explicat quomodo secundum Aristotelem actus diligendi ultimum finem in Intelligentiis, est speculativus, quia scilicet posuit eum esse naturalem et intellectum circa ipsum non posse errare in quo Aristoteles erravit, et si posuisset eum liberam, elicibilem conformiter vel difformiter rationi rectae, poneret cognitionem ad eum practicam. Igitur cum discordanius ab eo in conclusione sua, discordandum etiam est ab eodem in principiis et consequentibus ad eam, de quo Doct. 2. d. 3. q. 7.
Istae tres viae (a) ponunt Theologiam esse pure speculativam, non obstante quod extendatur ad dilectionem finis: sive ad illam quasi voluntas naturaliter determinetur praecedente ostensione ; sive libere et contingenter ad illam se habeat, non tamen circa objectum contingens et agibile; sive tertio circa quodcumque objectum quomodocumque se habeat, non tamen operando sive in ordine ad actum imperatum, sed sistendo in proprio actu elicito. Quod autem talis extensio non concludat practicam, persuadetur, quia tunc quaelibet notitia esset practica, quia quamlibet sequitur aliqua dilectio vel delectatio. Similiter 10. Ethic. Felix est Dei amantissimus, et tamen illam felicitatem ponit Philosophus speculativam, non practicam.
Contra hanc (b) conclusionem communem istis tribus viis instatur. Videtur sequi, quod aliqua operatio est in potestate hominis, ita quod vere sit actus humanus, et tamen nec sit proprie speculatio nec praxis, puta amor finis, consequens videtur inconveniens. Praeterea, quod cognitio directiva in volitione quacumque non sit practica, cum sit veritas confesse se habens appetitui recto , videtur in conveniens, quia talis veritas est proprium opus mentis practicae, ex 6. Ethic. cap. 3.
Quod (c) additur de delectatione, nihil est ad propositum, quia delectatio est passio consequens naturaliter operationem perfectam, et sive sit delectatio de speculatione sive de speculato propter extensionem ad illam, nulla ex isto ponitur cognitio practica, quia nec ista est praxis proprie loquendo. Hoc tangetur dist. 15. tertii lib. Amare autem vel desiderare objectum cognitum, et hoc sic vel sic circumstantionabile, est vere praxis, nec naturaliter consequens apprehensionem, sed libere, recte vel non recte elicibilis.
Quod (d) autem additur de felicitate quod sit speculativa, quia felix est Dei amantissimus, dico quod au ctoritas non cogit, quia loquitur passive quasi maxime amatus a Deo, non active sicut patet ibi. Subdit enim : Siquidem curam humanorum haberi a diis sit rationabile, et gaudere ipsos, (supple Deos,) optimum et cognatissimum, hoc autem est intellectus, etc. Diligentes igitur hoc, id est intellectivum, rationabile erit Deo rebeneficidre ut amicos, etc.
Sed (e) praetermissa auctoritate illa, numquid felix speculativus secundum Aristotelem amat finem, ut amare distinguitur contra delectari, sive de objecto speculato sive de speculatione ? Respondeo, 2. Mel. vult Philoso phus, quod primum movens movet ut amatum: igitur Intelligentia inferior amat primum. Et tamen ipsius felicitatem poneret in speculatione, sicut patet in 10. Ethic. igitur ipse sub speculatione comprehendit non tantum delectationem, sed amare; igitur nec propter extensionem ad illud, erit notitia practica secundum ipsum, sed speculativa.
Sed quare non tenetur in hoc, cum ratio scientiae practicae et speculativae accipiatur ab ipso, et ita duae primae viae istam negantes, ponentes Theologiam esse speculativam, bene ponunt et praecipue secundum Philosophum? Respondeo (f) illud amare quod poneret in Intelligentia, poneret necessitate naturali voluntati inesse, ita quod non contingeret ibi eam errare et recte agere, ita quod respectu illius notitia esset tantummodo ostensiva, non directiva nec quantum ad objectum in particulari, nec quantum ad aliquam ejus conditionem vel aliquam circumstantiam actus volendi.
Hoc modo non dicerent Theologi de amare creaturarum intellectualium respectu Dei in particulari. et quantum ad circumstantias actus, sicut argutum est contra primam viam in primis duabus rationibus. Si igitur convenisset nobiscum, ponendo amare respectu finis libere, recte et non recte posse elici, nec recte elici nisi eliciatur conformiter rationi rectae, non tantum ostendenti objectum, sed etiam dictanti sic esse eliciendum, forte posuisset respectu talis notitiam practicam, quia confesse se habentem appetitui recto: igitur melius est Theologo (g), qui habet ab eo discordare in minori, consequenter dicendo , discordare in conclusione quam convenire cum eo in conclusione, quam ipse non poneret si minorem cum Theologo teneret.
Cum igitur dicis, quod ab ipso accipimus rationem speculativi et practici, verum est et in majori convenimus quod illa est speculativa, quae licet ad dilectionem extenderetur ut ostendens objectum, si nullo tamen modo esset directiva in actu ut circumstantionabilis est, et ut hujus objecti in particulari. Sed minorem quam ipse assumeret sub, habemus negare in proposito. Sed dato quod talis necessitas ponatur in Intelligentia ex natura voluntatis amandi Deum, numquid ita poneret in voluntate hominis sapientis, quem ipse non ponit naturaliter felicem? Si non: igitur iste potest dirigi in tali actu. Respondeo, practicam a tali non negaret nisi quia felicitatem ejus dixit esse speculativam.