IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De secundo videndum est, etc. Primum docet in Ecclesia Latina teneri ministrum ad formam praescriptam, et maxime si ex officio ministrat Sacramentum, quia tenetur scire quod est sui muneris, et conformari ritui suae Ecclesiae, maxime Romanae, quae illam formam praescribit, et veram doctrinam de Sacramentis tradit, cap. Ad abolendam, de haereticis. Praescribi autem praefatam formam in Ecclesia Romana, patet ex capitulo allegato, et aliis sequentibus extra titi de Baptismo, et ex ritualibus, et communi Theologorum.
(d) Si quaeras de forma necessaria ministro apud Graecos, etc. Dicit Graecos non uti forma, qua Latini utuntur; et causam subjungit ex schismate orto inter Corinthios 1. ad Corinth. 1. in quo gloriabantur de ministris baptizantibus : Ego sum Pauli, etc. Hinc ordinatum est ne minister suum nomen exprimeret in forma. Idem docet D. Thomas 3. part. quaest, 66. art. 6. D. Bonaventura art. 2. quaest. 3. ad 9. Richardus art. 2. quaest. 3. Gabriel art. 2. con. 2. quos sequuntur posteriores. Vasquez autem id revocat in dubium, quia nemo antiquior dictis Scholasticis, id dixit: secundo quia non colligitur ex textu, Corinthios fuisse in eo errore, quasi virtutem Baptismi tribuerent ministris, sed tantum gloriatos esse de magistris suis in fide; nullus autem ex interpretantibus, sive Graecis, sive Latinis, docet eos fuisse in illo errore.
Caeterum tenenda est sententia Scholasticorum, quam apud historicos Graecos reperiri docet Cornelius a Lapide, eamdemque causam exprimendae sic formae baptismalis, non expressa persona ministri, simul cum alia haeresi, quae in Oriente contigit, quae majorem fructum Baptismi a meliori ministro dari contendebat, fuisse docet Petrus Arcudius Graecus lib. 1. de Baptismo, cap. 8. Errasse autem Corinthios circa Baptismum, est expressa sententia Augustini, lib. de unico Baptismo cap. 5. tempore Apostolorum, qui dicebant : Ego quidem sum Pauli, etc. quamvis non per impiorum, sed Sanctorum nomina, ipsi tamen impia schismata faciebant, hoc ipsorum erat detestabile vilium, etc. Vide quae sequuntur, et cap. 11. Nec illos Corinthios arbitror quos in schismata dissiluisse redarguit, veram fidem habuisse quod dicebant : Ego sum Pauli;hoc enim falsum erat,verumtamen Baptismum habebant, ex cujus veritate, ut istam corrigerent falsitatem, ab eo ipso audiunt: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est f aut in nomine Pauli baptizati estis 1 Dicit etiam eos habuisse errorem, quamvis crediderint Christum resurrexisse circa resurrectionem mortuorum, quem Paulus ex resurrectione Christi confutat: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit, etc. confutans errorem eorum ex veritate, quam tenebat de resurrectione Christi, sic etiam errorem de Baptismo in nomine ministri confutavit, ex veritate de Baptismo in nomine Christi ; et ita statuit faciendum cum aliis, ut ex veritate, quam tenent, corrigatur error in aliis, adducens exempla de Judaeo et Gentili.
Augustinum sequitur iisdem verbis Beda in I. ad Corinth. I. Eosdem errasse 1 supponit Primasius, ibidem, Sedulius in illud : Gratias ago Domino Deo meo, quod neminem vestrum baplizavi,elc. Idcirco neminem vestrum baptizavi, ne quis me putaret in meo nomine baptizasse, nisi Crispum et Caium, qui se non dicunt in meo nomine baptizatos, etc. Asserit Hieronymus in epistolam ad Titum asseruisse ex hac occasione ordinatum esse, ne duo Episcopi sint in eadem civitate: sed et Petrus Lombardus in illa, divisus est Christus: Adeo enim, inquit, errabant isti, ut putarint gratiam dari ab homine, non quasi ministro, sed auctore, vel putabant Christum in Baptismo magis operari per meliorem baptistam, et minus per minus bonum ; et infra : Vehementer errabant isti, quia ostia sibi praeter Christum constituebant, et fundamenta deversa, etc.
Quin etiam Chrysostomus hom. 3. in illa: Aut in nomine meo baptizati estis, nec dixit: numquid Paulus baptizavit, baptizavit enim multos ; sed non erat id quod quaerebatur, a quonam baptizati essent, sed in cujus nomine essent baptizati, nam quoniam haec quoque erat causa schismatis, quod vocarentur ab iis, qui baptizarent, etc. Quamvis autem his verbis non insinuat eos fuisse in illo errore, infra tamen dicit periculum ejus fuisse, nam si cum viles et abjecti, et qui nullius sunt existimationis homines baptizarent, orta est haeresis; si ego qui annuntiavi Baptismum multos ba -ptizassem, verisimile esset futurum fuisse ut convenientes, non solum in meo nomine vocarentur, sed mihi quoque baptismum tribuerent, etc.
Hoc ipsum periculum sufficiebat, ut taceretur persona ministri, ne Baptismus in nomine ejus videretur dari, et haeresis mox subsequens in Oriente, quae Baptismum ex meritis ministri metiebatur, eamdem causam subministravit. Ex quibus patet Vasquem non recte id in dubium revocare, neque bene, et ad sensum Augustini explicuisse, quae dixit tractatu 5. in Joannem, ut patet ex alio ejus loco jam citato. Quod autem fuerit aemulatio et zelus Corinthiorum circa magistros, verum est; sed non solum in hoc terminatus fuit error, qui de Baptismo emersit, quem Paulus confutat, gratias agens se paucos baptizasse ; ut quid enim tanta dissereret de Baptismo Paulus, nisi causa subesset ?
Uterque modus actum ablutionis exprimendi habetur ex Scriptura, vel active,
ut faciunt Latini, ex Matthaei ultimo : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii,
etc. ubi traditur forma Baptismi, ut Patres docent ; vel etiam passive, ut Matthaei 3. Venit Jesus, etc. ut baptizaretur, etc. Ego a te debeo baptizaris et Actorum 2, Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, etc. Et utrumque modum proferendi approbat Florentinum, sive dicatur baptizatur sive baptizetur.
Caeterum apud Graecos, ut refert Arcudius, indicativum seu enuntiativum verbum est in usu, ut baptizatur servus, vel serva Dei, etc. Verbum autem baptizetur, quidam imperative dictum interpretantur,
. quidam deprecative. Primum docet D.
. Thomas, secundum autem noster Doctor hic, Richardus art. 2. art. 3. ad 9. et alii, licet neuter modus sit secundum usum formae Graecorum, quae est indicativa ;
uterque sufficit ad veritatem Baptismi, et secundus modus magis congruit, retenta ratione, ob quam Graeci non exprimunt personam ministri, ne scilicet in seipso glorietur, aut Baptismus ab ipso virtutem ullam sortiri intelligatur, tanquam a causa principali, quia imperativus modus designat auctoritatem ministri; deprecativus autem non ita, sed magis auctoritatem causae principalis, a qua Sacramentum habet suam efficaciam, licet ministerialiter sit a conferente. Imperium etiam sive dirigatur ad effectum Sacramenti, sive ad personam ministri, non tam proprie, quia neque sibi proprie quis imperat, neque effectus, qui est a causa superiore, cadit proprie sub imperium inferioris, maxime quando non fundatur, in potestate jurisdictionis communicatae, sicut effectus poenitentiae, qui procedit a potestate clavium. Sed quidquid sit, uterque modus significat ablutionem in fieri, quod sufficit et requiritur ad verum Baptismum, qui consistit in usu, et ideo forma qua utuntur nunc Chaldaei per verbum praeteriti baptizatus est, invalida censetur, quantum ad rigorem verborum, nisi praeteritum pro praesenti apud ipsos in usu sit.