IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Mariam, etiamsi ad materni tatem requiratur activus concursus, fuisse rere matrem ; et ponit tres motus in formatione corporis Christi. Primus, quo movebatur corpus corrumpendum ad locum aptum generationi. Secundus, motus figurationis. Tertius, motus condensationis, et utrumque comitatur motus localis. Posito ultimo motu, ponitur forma, qua corpus fit organicum, quae in proposito secundum divum Thomam est anima intellectiva, secundum Scotum est forma corporeitatis, sive haec distinguatur a formis partium heterogenearum, sive non ; de quo vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 20. et supra dist. 2. quaest. 3. et 4. dist. 11. quaest. 3. late.
Potest dici quod (si ad matrem pertinet agere sicut ad causam minus principalem) Maria vere fuit mater, quia tota illa actio sibi competebat, quae matri debetur.
Ad quod intelligendum, sciendum est quod in formatione corporis nostri praecedit motus localis de loco ipsius corporis corrumpendi, ad locum convenientem generationi ipsius corporis organici ex eo. Hunc motum localem sequitur figuratio illius corporis, quae figuratio non est sine motu locali. Tertio, sequitur condensatio illius corporis corrumpendi, quae est quaedam alteratio praecedens generationem corporis densioris ex isto corpore rariori, et ista alteratio non est sine loci mutatione, non quidem qua acquiritur novus locus, sed qua occupatur minor ; in ultimo instanti istius alterationis inducitur forma, qua corpus est complete organicum, sive illa secundum aliquos sit anima intellectiva (k), sive illa secundum alios sit forma alia praecedens illam, et hoc secundum istos secundos, sive ipsa sit una totius corporis organici et partium heterogenearum, sive sit alia totius ab illis, quae sunt propriae et substantiales speciales partium heterogenearum ; sive tertio modo nulla sit alia forma totius corporis organici a formis particularibus substantialibus partium heterogenearum ; et secundum hoc tertium membrum, corpus esse complete organicum esset omnes formas partiales esse complete inductas. Et licet juxta secundum membrum et tertium istorum posset poni non omnes partiales simul induci, sed unam prius ad quam sufficeret alteratio brevior, et aliam posterius ad quam requiritur alteratio prolixior, tamen secundum omnia tria membra aliquid est in ultimo instanti, quod non praefuit, et sine (1) quo non est corpus complete organizatum.