Supra posita est multiplex provocatio Iudaeorum; nunc ponitur praeparatio per instructionem discipulorum christi. Instruuntur autem de periculis. Et primo ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio christi, ibi et respondens iesus dixit eis.
Circa primum duo.
Primo ponitur occasio interrogationis; secundo interrogatio, ibi sedente autem eo super montem oliveti etc..
Occasio fuit duplex. Praenuntiatio destructionis templi, quam quidem praenuntiationem fecit facto et verbo, quia egressus est de templo. Supra cap. Proximo. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; et hoc ostendit, quia exivit; unde quia corporaliter exivit, ideo ostendit quia spiritualiter; Io. VIII, V. 59: iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Cum peccator non vult corrigi, exit dominus ab eo; Thren. I, 6: egressus est a filia sion omnis decor eius.
Tunc ponitur interrogatio, ibi et accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes; secundo responsio, ibi ipse autem respondens etc..
Ita ibat. Sed tunc accesserunt discipuli, ut ostenderent aedificationes templi, ut videret quam pulchra est domus, quam decora; unde in alio loco, scilicet Mc. XIII, 1, habetur: vide quales lapides et quales structurae.
Sed quaerit Origenes: nonne alias ibi fuerat, et nonne bene sciebat? solvit quod non petebant ut eum docerent, vel quasi nesciret, sed ut remedium inveniret destructioni. Ita christianus est templum dei, ut habetur ad Phil. II, discipuli autem sunt intercessores, ne destruatur templum hoc.
Tunc respondet dominus: videntur vobis ista magna? Is. XXIII, 9: dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae etc.. Unde subdit amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem.
Est ne hoc verum? tempore chrysostomi non adhuc totum evenerat, sed sperabatur quod veniret. Vel potest dici quod non vult dicere nisi quod destrueretur. Vel dicendum quod sicut secundum dei provisionem aliquando restauratum est templum, sic secundum dei provisionem, incipiente confirmatione legis novae, destructum est templum, ne sacrificia fiant in templo. Unde si non fuisset destructum, multi facti christiani caeremonias facerent, et ad templum redirent: unde dispensatione divina factum est ut destructum sit. Et hoc habetur Lc. XXI, 6, ubi de templo dicitur: venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Sic etiam contingit quod aliquis aedificatus per bonas virtutes, si cadat per aliquod peccatum mortale, si negligens fuerit et non sollicitus, totaliter cadit et destruitur; ps.
Cxxxvi, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Unde vult dicere quod non solum templum, sed etiam pertinentia, quae erant umbra, ut habetur ad Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum.
Posita occasione, ponitur interrogatio.
Et debemus notare quod exivit et ivit ad montem oliveti, et significat ecclesiam, in qua olivae uberes sunt plantatae; ps.
LI, 10: ego sicut oliva fructifera. Et inde instruit discipulos. Dixerat destruendum templum, ideo tria quaerunt. Primum de templo; secundum de adventu; tertium de fine saeculi. Unde dicunt dic nobis quando haec erunt, scilicet consummatio tuae comminationis; et de adventu tuo: et quod signum adventus tui; item de fine saeculi: et consummationis saeculi.
In Luca solum tangitur de una quaestione, scilicet de destructione ierusalem, quia non credebant quod deberet destrui nisi post adventum secundum; unde dicebant, Act. I, 6: si in tempore hoc restitues regnum Israel? in marco XIII, 3, dicitur quod solum miserunt Petrum, et ioannem, et Iacobum, et Andream; quia isti primo vocati sunt, et magis habebant fiduciam accedendi ad eum.
In quo habemus exempla, quod illi qui diutius deo adhaerent in contemplatione, sunt deo magis familiares; Deut. XXXIII, 3: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina eius.
Isti discipuli quaesierunt de adventu, et iste duplex est. Ultimus, qui est ad iudicandum; et iste erit in consummatione saeculi.
De isto habetis Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Alius est adventus confortans mentes hominum, ad quos venit spiritualiter. Infra videbunt filium hominis venientem in nubibus, idest in praedicatoribus, quia per praedicatores venit deus in hominum mentes. Unde dubium est ad quid debet referri.
Tamen dicit Augustinus quod totum debet referri ad adventum spiritualem. Aliqui vero quod ad secundum adventum. Quidam autem exponunt de destructione ierusalem, et de ultimo adventu.
Primo ergo respondet quantum ad destructionem; secundo quantum ad secundum adventum, ibi sicut enim fulgur exit ab oriente.
Circa primum duo.
Primo praenuntiat quae antecedentia sunt ad destructionem; secundo ipsam destructionem, ibi cum ergo videritis abominationem desolationis etc..
Ista praeambula erant et ex parte extraneorum, et eorum qui in ecclesia continentur.
Primo ergo ex parte extraneorum; secundo ex parte eorum qui sunt in ecclesia, ibi et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
Circa primum duo.
Primo praemittit pericula spiritualia; secundo corporalia, ibi audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum.
Dicit ergo: ita quaeritis de consummatione, tamen ante debetis esse solliciti de vobis, quod non decipiamini; ideo dicit videte ne quis vos seducat. Ad Eph. V, 15: videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis.
Multi venient in nomine meo dicentes: ego sum christus. Aliquis venit ut missus a christo, sic venerunt discipuli. Alii vero dicuntur venire in nomine christi, qui dicunt se esse christum, usurpantes sibi nomen quod non datur alii; Phil. II, 9: datum est ei nomen, quod est super omne nomen. Unde multi seductores venient, qui venient a seipsis; christus autem non a seipso, sed a deo; unde Io. VII, 28: a meipso non veni.
Licet autem hoc de Antichristo specialiter dictum sit, tamen potest dici de multis aliis.
Unde quia veritati non adhaeserunt, dati sunt erroribus. Et hoc accidit in simone mago, qui libros scripsit, et appellavit se librum dei, deum magnum, omnia dei, et multos seduxit.
Illorum enim est seduci qui divisi sunt in errores, quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. I, 15. Unde veritas congregat, error autem dividit, et hoc est periculum. Potest etiam ad secundum adventum referri, ista enim accident circa diem iudicii.
Audituri enim estis praelia etc..
Hic primo ponit pericula; secundo confortat.
Dicit ergo: ita dictum est videte ne quis vos seducat,... Quia audituri estis praelia etc..
Et hoc statim post passionem. Statim enim missi fuerunt in Iudaeam ab imperatore pessimi tyranni, qui mirabiliter eos gravabant, ita quod quasi ferre non possent. Unde audituri estis praelia et opiniones praeliorum, quia in praeliis multum valent opiniones; unde frequenter contingit quod pauci debellant multos; Ier. VIII, 16: a Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra.
Et videte. Possent aliqui credere quod esset statim finis mundi; unde dicitur quod tanta fuit tribulatio, quod credebant finem mundi venisse, ideo dicit videte ne turbemini.
Oportet enim haec fieri, sed nondum finis, quasi sit destructio ierusalem, quia non fuit eius destructio post passionem usque ad quinquagesimum annum.
Sed posset aliquis dicere: tu dicis quod audituri sumus praelia, semper fuerunt praelia. Respondet: numquam vidistis talia. Consurget enim gens in gentem, scilicet gens Romanorum contra gentem Iudaeorum et regnum, scilicet Romanorum contra regnum Iudaeorum. Et erunt pestilentiae etc..
Posset dicere: ista praelia a casu fiunt, et non ex dei vindicta. Sed quod fiant a dei vindicta hoc patet, quia non solum ista mala infligentur a populo, sed a deo, quia erunt pestilentiae, quae ex corruptione aeris proveniunt, et fames, et terraemotus per loca. Et haec omnia acciderunt ante destructionem ierusalem.
Diceret aliquis: omnia ista fuerunt a casu, et non fuerunt indicativa doloris: immo. Unde dicit haec autem omnia initia dolorum.
Is. XIII, 8: quasi parturientes dolebunt. Sic exponit chrysostomus.
Sed secundum quod refertur ad consummationem saeculi, sic exponit Origenes. Sic debemus considerare de mundo sicut de uno homine, quia cum tendit ad mortem, incipiunt debilitari virtutes vitales. Sic in ostensione universalis commutationis immittet dominus aliquam particularem immutationem, ita quod non habebunt aliquam virtutem, et tunc erunt pestilentiae, quia corrumpetur aer qui servit nobis in duobus. Item corrumpetur terra, quae servit nobis in cibum, quia germinat herbas et grana, unde cibus nascitur, et haec debilitabitur ita quod erit fames in terra. Item terra sustentat nos, et contra hoc terra inquietabitur, unde fiet terraemotus. Prima duo universalia, sed hoc ultimum erit particulare, quia fiet per loca. Et quare non fiet universaliter per totum mundum? ut homines videntes redeant ad cor et convertantur.
Item contingit quod ex penuria rerum accidit fames, et tunc propter famem exurget gens contra gentem; et hoc poterit esse circa finem mundi.
Aliter tamen potest esse quod aliquando resurget gens contra gentem, non propter penuriam, sed propter vanam gloriam. Aliquando convenit propter iniustitias hominum.
Aliquando propitiatur deus, et coarctat malos Angelos per bonos Angelos, ut Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Unde stat mundus per orationem bonorum. Et tunc, scilicet in fine mundi refrigescet caritas, et tunc erunt multa mala, quia tunc Angeli boni dimittent Daemones, qui habent nocere terrae et mari; ideo quia potestatem habent super terram et mare, commovebunt totam terram. Et quod hoc possunt, habetur iob I, 7 ss..
Hieronymus dicit quod potest dici de adventu domini quo venit quotidie in ecclesiam.
Secundum enim quod haeretici impediunt ipsa bona ipsius ecclesiae, tunc accidunt pestilentiae spirituales, et fames, scilicet indigentia boni documenti, Amos V, alias VII, et terraemotus, idest homines qui sunt solidi movebuntur.
Tunc tradent vos in tribulationem.
Tunc ponit quaedam praeambula, quae futura erant in ecclesia. In ecclesia futura erant prospera et adversa. Et primo ponit adversa; secundo prospera, ibi et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe.
Adversa autem nuntiat dupliciter, ab exterioribus et interioribus. Deut. XXXII, V. 25. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor.
Et tangit tria pericula: tribulationem, occisionem et odium.
Possent dicere: verum est quod mundus hoc patietur, sed quid ad nos? immo, dicit.
Et ideo dicit vos; quasi dicat, non eritis immunes, sed tribulabimini, ad litteram; II ad Cor. VI, 4: in tribulationibus, in necessitatibus etc.. Item occident vos, sicut patuit quod occiderunt stephanum et Iacobum: unde dicit Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis.
Item eritis odio omnibus gentibus, idest Iudaeis. Vel omnibus, qui diffusi sunt per universum mundum; supra V, 10: beati qui tribulationem patiuntur propter iustitiam.
Et ponit consolationem, quia cum omnes patiantur, hoc patiemini propter nomen meum.
Ier. XLV, 4: ecce quos aedificavi, ego destruo, et post: et tu quaeris gaudia? Origenes dicit quod referendum est ad secundum adventum, quia ita erit universalis persecutio, quod omnes mali persequentur bonos; et propter hoc dicit tunc. Consuetudo enim erat quod cum accidebant mala, dicebant hoc esse propter peccatum christianorum.
Unde insurgebant contra eos; unde tunc tradent vos in tribulationem.
Et tunc scandalizabuntur multi.
Hic ponit pericula ab interioribus. Est enim triplex scandalum quod patiemini, scilicet infirmorum, item mutuam laesionem, item debilitatem.
Unde dicit tunc scandalizabuntur multi; quia etiam multum perfecti scandalizabuntur; unde supra XVIII, 7: necesse est ut veniant scandala. Unde etiam electi turbantur, cum vident scandala, unde dicebat Paulus II Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? et invicem tradent. Ex hoc patet tribulatio. Supra X, 21: tradet autem frater fratrem in mortem etc.. Et non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter, quia aliqui sunt principium erroris, et ex hoc sequetur quod odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
Tales sunt qui in ecclesia multos seducunt; II Petr. II, 1: fuerunt et pseudoprophetae in populo. Item I Io. II, 18: Antichristi multi facti sunt. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Unde haec mala accident, quod fratres corrumpent, quod multos seducent.
Item tertium, quia non tantum hoc facient sed etiam corrumpent, unde deficient: quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Apoc. II, 4: sed habeo adversum te pauca, quia caritatem tuam pristinam reliquisti. Potest dici refrigescere, quia cum vident alios relinquentes caritatem, et ipsi refrigerantur, licet non penitus pereat; et in multis, sed non in omnibus, quia semper fuit fervida in apostolis; Rom. VIII, 35: quis separabit nos a caritate christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? unde ita erit in multis, sed non in omnibus, quia qui perseveraverit usque in finem, scilicet praesentis vitae, hic salvus erit. Idem habetur supra X, 22.
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo mundo. Supra dominus praedixit adversa in ecclesia futura; nunc autem praedicit prospera, quia apostoli qui ex Iudaeis nati erant, aemulabantur carnem suam; Rom. IX, 2: tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo; ideo ad eorum consolationem, quia multo plures erant vocandi ad fidem, dicit: praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe. Ipse enim incipiens praedicationem dixit: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Hoc autem praedicabitur in universo orbe: non enim lex nova determinata est uni populo, sicut lex vetus. Marc.
Ult., 15: praedicate evangelium omni creaturae.
Et dicit chrysostomus quod hoc fuit impletum ante excidium urbis ierusalem, et hoc probat per apostolum ad Rom. X, V. 18, ubi dicit apostolus: in omnem terram exivit sonus eorum. Ideo videbatur diffusa doctrina evangelica per totum orbem.
Item per aliam auctoritatem quae habetur ad Col. I, 6: praedicatio evangelii fructificat.
Et non est mirum, quia unus apostolus, scilicet Paulus, tantum ampliavit, quod pervenit Romam et Hispaniam; unde expletum est quod habetur Is. LVII, 9: misisti legatos tuos procul. Et ideo dicit chrysostomus quod in hoc est admiranda virtus christi, quod infra spatium quadraginta annorum ita crevit doctrina eius quod totum mundum implevit; unde bene dicit et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe. Sed numquid omnes credent? non; sed quidam sic, quidam non. Et quod quidam credent, hoc erit in testimonium contra eos qui non credent, ut Hieronymus dicit. In testimonium omnibus gentibus; ad Rom. I, 5: accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus, ita ut sint inexcusabiles.
Et tunc, scilicet quando omnes gentes credent, veniet consummatio, idest destructio ierusalem: et de hoc potest intelligi quod dicitur Ezech. VII, 3: nunc finis super te, et immittam furorem meum in te. Fecit enim signa, divulgavit evangelium, nec credere voluerunt; ideo accidit eis quod dicitur Mal. I, V. 10: munus non accipiam de manu vestra.
Augustinus vult quod non debeat referri ad consummationem ierusalem, sed mundi; unde dicit praedicabitur, scilicet ante finem mundi in testimonium omnibus gentibus, quia non omnes credent; et tunc veniet consummatio, idest finis mundi. Et hoc est unum signum, quod donec sit divulgata praedicatio evangelii per universum orbem, non veniet finis. Non autem adhuc venerat, ut dicit Augustinus, ad quosdam barbaros in Africa. Et respondet ad illud: in omnem terram exivit sonus eorum, Ps. XVIII, 5, quod posuit praeteritum pro futuro. Et ad illud quod scribitur ad Col. I, 6 dicit quod adhuc non ad plenum fructificabat, sed iam incipiebat.
Et potest sic distingui, quod diffusio per evangelium potest dupliciter intelligi. Vel quoad famam tantum, et sic completa fuit ante excidium urbis; licet enim aliqui non recepissent, tamen nulla gens fuit ad quas non pervenisset fama. Si autem intelligatur diffusio cum effectu, tunc verum est quod dicit Augustinus, quod nondum venit in omnes gentes.