LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De operationibus quas facit siccitas
plantarum. Sunt autem et operationes plantarum aliquando secundum siccitatis virtutem, sed sunt pauciores, eo quod siccitas non est qualitas in quo consistit vita plantarum. Sunt tamen quaedam operationes plantae multum desiccantes, sicut galanga, et quaedam aliae. Operationes autem siccitatis magis communes sunt septeni. Quarum prima est quae convenit ei secundum suam essentiam, quae est desiccare. Aliae autem sicut divisio, retentio figurarum, durities lignorum et aliorum, acuitas spinarum et hujusmodi. Amplius autem constantia partium post divisionem, et porositas quae invenitur in ipsis. Haec enim omnia in plantis sunt per siccitatem : multa enim siccitate abundant propter terram cui radicitus inhaerent, et virtutem siccitatis ab ipsa contrahunt : et ideo etiam humores putrefactas in fistulis multae earum desiccant, sicut pulvis agrimomiae et quarumdam aliarum herbarum .
Quaecumque etiam divisivae sunt, con- stat quod operatur ad haec multa siccitas ipsarum : et hoc invenitur in multis plantis, sicut saxifraga, quae comminuit et etiam dividit humore lapidem aliquando : idem modus autem operationis est in multis aliis.
Retentio autem figurarum in omnibus est per virtutem sicci ferrei : hoc enim solum continet angulos et lineas secundum ordinatam a natura positionem : aut enim humido defluerent, aut frigiditate constringerentur, nisi esset siccum terreum retinens eas.
Durities autem propria est operatio siccitatis, quam operatur per seipsam : quia quamvis calidum induret comprimendo humidum in profundum, tamen illud quod durum remanet, extracto humido per virtutem intrinsecam, est siccum : et similiter siccum est id intra cujus partes comprimitur humidum per virtutem frigidi : propter quod operatio haec in omnibus plantis praecipue est sicci.
Acuitas autem spinarum et ramusculorum non potest esse omnino alterius nisi sicci tantum : cum enim acuitur materia plantae, si esset humida, evaporaret tota : quando autem est vehementer sicca, hoc est, sicci habens virtutem, tunc acuitur per calidum movens : sed ipsum acumen anguli est virtutis quae siccitas appellatur. Qualiter autem spinae se habeant in plantis, in prius habitis determinatum est.
Est autem valde notabile de siccitate plantarum, quod major quidem est quam animalium, et minor quam lapidum : et ideo etiam plantae incisibiles sunt in diversas figuras et angulos : quoniam figuras incisionis melius quam lapides recipiunt, et easdem satis fortiter tenent : propter quod utensilia frequentius de lignis faciunt artifices qui mechanici dicuntur.
Constantia autem secundum materiam partium quando plantae elevantur in altum et pullulant, ita quod non incurvantur et cadunt, non est nisi sic-
citas, sicut operantur ossa in animalibus : humor autem in plantis sicut sanguis operatur in animalibus.
Idem autem est de porositate quae est in plantis : quoniam non distaret superficies in profundum in vacuo quod est porus, nisi per siccitatem : humidum enim fluit in seipsum, et est causa continuitatis : sed siccum bene in seipso terminabile, causa est distantiae partium et vacuitatis pororum : et hoc est quod ligna et plantas ex maxima parte facit natatiles et cremabiles : quia in porositatibus ejus maxime de aereo intercipitur : et per hoc natant super aquas. De hoc autem dictum est in scientia Caeli et Mundi.
Siccitatis vero in plantis abundantis signa sunt quatuor potissima. Quorum unum est, quod omnis fere planta ad duritiem et ariditatem convertitur. Secundum est rectitudo plantarum. Tertium autem est multimoda divisio stipitum et ramorum. Quartum et ultimum est durities et facilis farinatio. Haec enim praecipuam plantarum inter omnia complexionata indicant siccitatem : propter quod opinatus est Democritus intellectum quidem et sensum inesse plantis, sed. non posse procedere ad actum : propter quod hoc siccum terreum non competit operationibus sensus : quia et operationes sensus et intellectus maxime fiunt calido et humido, sicut ante etiam in aliis diximus, siccitas terrae non est ita efficax ad exsiccandum sicut siccitas per digestionem caloris complexionatis et subtantialis fa.cta est : et ideo magis congruit et subtantialius penetrat : eo quod per calidum digerens, non habet subtilitatem. Hac autem virtute videtur etiam perfici operatio quam in multis plantis invenimus, quod videlicet abstergunt et excoriant ea quae tangunt : astringendo enim non tollerent humidum a superficie aliqua nisi per siccum, nec excoriarent nisi per siccum peracutum, sicut faciunt agnus castus et aristologia, quae tantae sunt abstersionis, quod etiam pellem evellunt ab his quibus supponuntur. Istae ergo primarum qualitatum sunt operationes, quae praecipue in plantis inveniuntur.