CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod contemplandum est de partibus animae quantum sufficiens est ad propositum.
Virtutem autem dicimus humanam, non quae est corporis, et convenit homini secundum corpus, quam in quatuor superius divisimus, sed eam quae animae est, et convenit homini secundum ani- mam : quia etiam felicitatem diximus esse animae operationem.
Si autem haec ita se habent, manifestum est, quoniam oportet politicum scire aliqualiter ea quae sunt circa animam, sicut partes animae consistentia : sicut ille qui curat oculos, et qui curat totum corpus, cognoscit partes oculi et partes corporis. Curans enim oculum, partes oculi in myringis qui sunt tunicae oculi, et humoribus et complexione, et comparatione illorum cognoscit, ut sciat quantum infirmitas ab aequalitate complexionis et integritate compositionis oculum distare fecit, ut curando reducat in id unde destitit. Similiter medicus curans corpus, complexionem et compositionem cognoscit corporis et partium corporis, ut sciat usquequo reducere debeat aegrotum. Similiter ergo politicus cognoscit animam et partes animae secundum harmoniam naturalem, ut sciat in quid purgatoria virtute reducere cives oportet : quia dicit Damascenus quod peccatum nihil aliud est, nisi ejus quod in natura est, in id quod praeter naturam est discessio : et justificatio est in id quod secundum naturam est, ab eo quod praeter naturam est reditio. Tanto autem magis operatur politicus ad cognoscendum partes animae quam medicus partes corporis, quanto honorabilior est et melior politica scientia quam medicinalis : sed et medicorum excellentes multa negotiantur circa corporis cognitionem. Excellentes autem medicos dicimus qui causas infirmitatis et signa et accidentia noverunt infirmitatis. Hi rationes assignant suarum operationum ex antidotis quibus curant infirmitates.