CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Qualiter facilis sit resolutio propositionum in terminos.
Ut autem facilius fiat resolutio propositionum praemissarum in terminos, oportet aliquando accipere ea quae idem valent, sed notiora sunt, et nomina pro nominibus, et orationes pro orationibus: ita tamen quod semper notius accipiatur pro minus noto et in nominibus et orationibus : et sic oportet accipere et nomen aliquando, et aliquando orationem : ita tamen quod semper pro oratione accipiatur nomen simplex ; dummodo (sicut supradictum est) nomina simplicia inveniantur quae sumi possint : si enim illa non inveniantur, tunc accipiendae sunt orationes notiores pro terminis : sic enim facilior est terminorum expositio in quos resolvuntur propositiones.
Hujus autem exemplum est, ut si dicantur hae duae orationes, suspicabilc non est genus opinabilis, et quod non est idem opinabile quod quid suspicabile, hoc est, quod species suspicabilis : quia quid suspicabile est suspicabile contractum ad speciem, sicut quid animal est animal contractum ad speciem : et ideo idem significatur in utraque oratiope : et ideo una pro alia accipi potest, ita quod notior accipiatur pro minus nota : idem enim diversimode in voce significatum nihil prohibet esse minus notum sub una voce, et magis notum sub alia. Hoc tamen sic observandum est, quod pro oratione dicta termini ponendi sunt suspicabile et opinabile : si enim suspicabile non praedicatur de opinabili universaliter et sine conversione, non erit genus ipsius. In hac tamen resolutione cavendum est, ut terminus medius cum reduplicatione minoris sumptus, aut terminus major cum reduplicatione medii sumptus ad terminum simplicem relicta reduplicatione reducatur : quia reduplicatio debet manere cum termino cui conjungitur, sicut in ante habitis dictum est : eo quod dicit causam inhaerentiae praedicati in subjecto. Et hujus exemplum est, quod non est idem voluptatem esse bonum simpliciter sine contractione facta per reduplicationem, et esse voluptatem quid bonum per contractionem reduplicationis: et ideo non similiter sive eodem modo ponendum est terminos. Sed si fit syllogismus concludens, quod voluptas est bonum sine reduplicatione, tunc ponendum est quod terminus sit bonum simpliciter. Si autem debeat fieri syllogismus concludens, quoniam voluptas est quid bonum contractum per reduplicationem, tunc oportet terminum ponere non simpliciter, sed quid bonum per reduplicationem determinatum, sicut patet in exemplis in ante habito capitulo inductis.