LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De inspectione proprii ad ea quae sunt, quod per notiora ponendum est proprium.
His praelibatis de divisione proprii , tradenda est ars per locos convenientes quibus terminatur problema de proprio secundum inesse et non inesse. Primum ergo tradendum est quod facilius est qualiter et construitur vel destruitur aliud inesse ut proprium, considerando ad bonitatem proprii secundum bene esse. Et postea qualiter construitur et destruitur considerando ipsum secundum esse suum.
Primum quidem dabimus considerationes sumptas ex hoc si non bene vel bene assignatum proprium, et inspiciemus ad conditiones proprii absolute accepti. Et postea ad conditiones ipsius inspiciemus ad aliud comparati. Est igitur unum in conditionibus proprii absolute considerati, quod nec superabundet nec diminuat a subjecto, si sit in aeque cum ipso. Et si hoc quidem est, unum est considerandum in proprio assignato alicui subjecto ut inspiciatur primum si est assignatum per non notiora, vel si est assignatum per notiora subjecto vel positum.
Destruenti ergo considerandum est si est positum per non notiora : quia ex illo interimitur proprium. Ejus autem quod est per non notiora esse positum pro- prium, duo sunt modi. Unus est quoad esse proprii, et alius quoad Lene esse proprii. Primus quidem modus, si omnino quoad esse ignotius est proprii quod propositum est, quam subjecti cujus dictum est esse proprium, interimitur proprium : sicut enim quidam dixerunt, tunc erit bene positum si sit notius subjecto, et erit assignatum secundum bene esse proprii. Nam proprium et diffinitio redditur, ut innotescat cujus est proprium, et cujus est diffinitio : sicut enim per diffinitionem cognoscimus totam substantiam, sic per proprium tanquam secundum proprium accidens cognoscimus posse ipsius substantiae vel subjecti : quia sicut dicitur in primo de Anima , scientia accidentium propriorum maxime confert ad cognoscendum quod quid est. Ex quo patet quod proprium per notiora reddendum est quam subjectum, et sic non erit male assignatum proprium. Exemplum autem hujus est in positione Democriti et Leucippi, qui ponit ignis proprium, quod sit simillimum animae corporum sive inter corpora : hoc enim in proprii assignatione (quae sic dicit) ponitur anima, quae ignotior est quam ignis sensibili cognitione : magis enim scimus quoad nos scientia quid est ignis, quam quid est anima : non ergo bene positum est ignis proprium, quod sit simillimum animae corporum sive inter corpora.
Aliud autem quod secundo considerandum per considerationem ad notius est inspiciendum, si non notius est hoc quod
assignatum est proprium huic subjecto cui assignatur inesse, quam subjectum esse secundum se : nam qui non scit per notiora, quoniam hoc quod est proprium huic subjecto inest, et non cognoscit si illi soli inest, ita non scit si sit proprium : quoniam de substantia proprii est, quod soli insit, et sic non scit esse proprium secundum se : quare quolibet horum duorum modorum accidente obscurum fit proprium, et sic per ipsum non potest innotescere subjectum, et sic male est assignatum. Hujus autem secundi exemplum est, ut qui ponit proprium ignis esse in quo primo nata est esse anima, ignotiori utitur pro proprio quoad esse quam sit subjectum, hoc quod est srvo quod est in seipso, vel si in hoc inest anima, et si primo inest igni: propter quod non erit bene positum proprium, dicendo quod hoc est proprium in quo primo nata est esse anima. Hoc dictum est propter naturalem calorem, qui ignis habet proprietatem. Et quia mobilitas ignis esse putabatur ex atomis rotundis semper motis, et ex eisdem putabatur esse anima quae est principium motus vitae per motum cordis.
Si quis autem objiciat quod proprium causam sui habet in subjecto, et sic semper subjecto est ignotius, Dicendum quod subjectum notius est causa et natura : sed notius proprium debet esse quoad nos, et sicut signum quod accipitur ab eo quod est esse consequens : et hoc modo intelligitur quod dicitur hic : et dialecticus syllogismus ex talibus signis procedit.
Hac consideratione per oppositum modum utendum est construenti. Si enim per notiora significavit sive posuit proprium secundum utrumque modum, etiam secundum esse et secundum inesse, erit tunc secundum hoc sive quoad hoc bene proprium assignatum : nam affirmativorum locorum sive considerationum de eo quod bene assignetur proprium secundum bonitatem proprii et non secundum entitatem ipsius. Alii quidem non probant proprium bene assignari simpli- citer, sed probant, quod bene assignatur quoad hoc quod inspicitur in ista consideratione, et quoad hoc demonstrant, quod bene assignatum est proprium, ut qui dixit animalis proprium esse sensum habere, per notiora, et per notius assignavit proprium secundum utrumque modum, et quantum ad esse et quantum ad inesse : et ideo bene erit assignatum secundum hoc propositum quod positum est animalis esse proprium sensum habere.
Et est notandum quod quamvis ad demonstratorem pertineat cognoscere causam inhaerentiae proprii in subjecto, sieut in primo Posteriorum ostenditur : tamen ipsam inhaerentiam proprii in subjecto pertinet ad dialecticum cognoscere : et sic terminatur problema de proprio, quia ipsa inhaerentia per communia et probabilia determinatur. Adhuc autem notandum, quod in hac methodo praecipuae considerationes constructivae juxta destructivas ponuntur, quia proprium convertibile est, et per quaecumque construitur quantum ad inesse, per eadem opposita illorum destruitur quantum ad inesse : quod non est in accidente, nec in genere, nec in aliis praedicatis. Adhuc notandum quod considerationes proprii quantum ad bene esse non destruunt ipsum simpliciter, sed destruunt bene esse ipsius quantum ad hoc, et non simpliciter : quia ex multis construitur et destruitur bene esse proprii: et consideratio quaelibet non inspicit in se ad unum illorum: et ideo non construit vel destruit bene esse simpliciter, sed construit vel destruit ad hoc quod de multis considerat.