CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Istae tres viae, etc. scilicet Heurici Hervei, et Gulielmi sed diversimode, ut supra paluil in illis viis. Quae quidem viae videntur in hoc concordare, quod sit aliqua operatio in potestate hominis quae non dicatur praxis; patet, quia prima via ponit quod dilectio ultimi finis in particulari non est praxis, cum tamen illa dilectio sit in potestate voluntatis, quod etiam ipse Henricus concedit. Secunda via dicit quod dilectio finis ultimi non dicitur praxis, quia licet sit in potestate hominis, tamen non est circa objectum contingens quod requiritur in praxi. Tertia via dicit quod aliquis actus voluntatis, qui est vere in potestate hominis non dicitur praxis, ut actus elicitus immediate a voluntate qui non includit ordinem ad actum imperatum in potentia inferiori. Et probatur quod aliquis actus in potestate hominis non sit vere praxis, et per consequens cognitio quae extenditur ad hujusmodi actum non dicitur practica, ut patet de cognitione ultimi finis secundum duas primas opiniones: et similiter de cognitione praecedente actum voluntatis non habente ordinem ad actum imperatum. Et sic omnis talis cognitio quae extenditur ad hujusmodi actum esset practica, tunc quaelibet cognitio esset practica, patet, quia quamlibet sequitur aliqua dilectio vel delectatio. Similiter 10. Ethicor. cap. 10. Felix est Dei amantissimus, et tamen istam felicitatem ponit Philosophus speculativam, non practicam.
(b) Contra hanc conclusionem communem, istis tribus viis instatur. Hic Doctor dicit quod si dilectio finis non esset vere praxis, quod duo sequerentur inconvenientia. Primo sequeretur quod esset aliquis actus humanus qui non esset praxis, dicitur actus humanus proprie qui procedit ab homine ut homo ; sic intelligendo quod ille actus qui procedit a voluntate humana libere et a ratione hominis, dicitur actus humanus, et sic dilectio finis cum procedat libere a voluntate, mediante ratione, diceretur actus vere humanas, et tamen non esset praxis, quod videtur inconveniens. Secundo sequeretur, quod cognitio directiva in dilectione sive volitione quacumque non sit practica, quod est inconveniens ; patet, quia talis cognitio est veritas confesse, id est conformiter se habens appetitui recto, id est quod talis cognitio est conformativa appetitus recti, id est quod appetitus non potest recte elicere nisi in eliciendo, conformiter se habeat tali cognitioni, et sic ista auctoritas debet exponi. Talis enim veritas sive rectitudo formalis vel virtualis talis cognitionis, dicitur proprie opus, id est propria operatio mentis practicae, id est intellectus practici, quia intellectus per hujusmodi cognitionem est vere practicus, et quod sit propria operatio intellectus practici, patet 6. Ethic. cap. 3.
(c) Quod additur de delectatione non est ad propositum, quia delectatio non est operatio, sed tantum consequitur perfectam operationem, ut infra patebit dist. 1. q. 3. et in 4. dist. 49. Sive talis delectatio sit de speculatione sive de objecto speculato, ut cum quis cognoscendo Solem, delectatur et de Sole cognito et de cognitione Solis. Talis enim delectatio consequens illam operationem potest quodammodo dici amor complacentiae, quo intellectus complacet et objecto et cognitioni objecti, sufficit quod non est operatio, nec per consequens praxis: et sic notitia ad quam concomitatur talis delectatio non erit practica, cum notitia vere practica sit directiva in praxim, ut supra patuit. Amare autem objectum cognitum vel etiam cognitionem objecti, et hoc sic vel sic circumstantionabilem, puta circumstantia objecti et aliis circumstantiis erit vere praxis, et per consequens cognitio quae dirigit in hujusmodi dilectionem, sive objecti cogniti, sive cognitionis objecti erit vere practica.
(d) Quod autem additur de felicitate quod est speculativa, quia felix est Dei amantissimus, debet intelligi quod felix est valde amatus a Deo, non autem debet sic intelligi quod felix maxime amat. Et quod passive intelligatur patet ibi, cum subdit Philosophus : Si quidem cura humanorum. Sic exponitur talis auctoritas : Si a Diis, id est Deo vel Angelis, qui dicuntur Dii a Philosophis, sit aliqua cura humanorum, id est quod diligant vel odiant actus hominum, et bona hominum (quia multorum hominum opinio fuit quod nec Dii scirent, nec curarent opera hominum) rationabile est ipsos Deos gaudere optimo et cognatissima, id est de eo quod exercemus nos, in actibus intellectus et voluntatis, quae sunt optimae potentiae et optimi actus, et cognatissimi Diis, id est cognati Deorum sumus per illas potentias, eo quod univoce tam potentiae quam actus illarum sunt in Angelis, Deo et hominibus : Rationabile est Deos rebeneflciare homines, et sic se exercentes in illis actibus ut amicos. Ex quo ultimo patet, quod nos passive amamur a Deo secundum Philosophum, eo quod nos ipse rebeneflciat. Et quod dicit Doctor parum supra de delectatione, sive de objecto speculativo, sive de speculatione, certum est quod istae delectationes sunt ab invicem separabiles, patet in damnatis. Si tamen permittuntur aliqualiter delectari, quia de cognitione detensionis ignis possunt delectari, licet de detensione illa non delectentur cum odiant illam, ut patebit a Doctore in 4. dist. 44. Aliquando contingit delectari simul, et de speculatione et objecto speculabili, ut patet: et sunt duae delectationes realiter distinctae, una quae terminatur ad speculationem, alia quae terminatur ad objectum speculabile.
(e) Sed praetermissa auctoritate illa, nunquid felix speculativus, etc. Hic Doctor quaerit, an felix speculativus amet finem actu elicito, ut distinguitur contra delectari, id est quem Aristoteles ponit felicem in speculatione substantiae separatae, ut patet 10. Ethic cap. 10. amet ipsam substantiam separatam quam speculatur ? Videtur dicere quod sic, ut patet 12. Metaph. text. com. 3. ubi vult quod principium movens movet ut amatum, et sic Intelligentia inferior amat principium, et tamen felicitas ejus consisteret non in amore, sed in speculatione illius, ut patet 10. Ethicor. et tamen talem speculationem diceret esse practicam, quamvis talis speculatio extendatur ad talem amorem. Cum ergo scientia tam practica quam speculativa accipiatur ab ipso, quare ergo non tenetur in hoc? videlicet, quod speculatio sive notitia ultimi finis quamvis extendatur in amorem illius non esse practicam, sed mere speculativam, sicut ipse tenet?
(f) Respondeo, illud amare, etc. Haec littera est salis clara, et videtur Doctor declinare ad hoc quod fuerit mens Aristotelis, quod felix speculativus vere amet actu elicito objectum felicitatis, et quod speculatio talis objecti dicatur practica, praesertim loquendo non de substantiis separatis, sed de felicitate quam habemus in hac vita. Loquendo vero de felicitate in substantiis separatis, diceret quod cognitio ultimi finis non esset vere practica, quia Intelligentiae necessitate naturali diligunt ultimum finem, et per consequens circa talem dilectionem non contingeret errare, nec recte agere, et littera patet.
(g) Igitur melius est Theologo, etc. Ut cognoscantur major et minor, formetur sic syllogismus : Nulla scientia quae ordinatur ad dilectionem finis, in qua dilectione non contingit errare, nec recte agere est vere practica: sed in dilectione Intelligentiae inferioris, circa ultimum finem non contingit errare, nec recte agere (cum diligant de necessitate naturae,) ergo scientia illius finis non erit practica. Theologus enim habet concordare cum Philosopho in majori, sed discordare in minori, et per consequens habet discordare in conclusione, tenendo quod talia scientia finis sit vere practica. Est igitur melius Theologo qui habet a Philosopho discordare in minori, discordare etiam in conclusione quam convenire in conclusione: quam conclusionem ipse Philosophus non poneret, si minorem cum Theologo teneret, scilicet istam : sed Intelligentia inferior in dilectione ultimi finis potest recte et non recte illum diligere, et non diligit ipsum necessitate naturali. Sequitur : Cum igitur dicis quod ab ipso accipimus rationem speculativi et practici, dicit quod bene convenimus cum ipso in majori, in qua ponitur ratio formalis scientiae practicae, sed postea discordamus in minori: accipimus enim ab ipso rationem scientiae practicae, et sic non discordamus ab ipso.