IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Haec littera tractans de forma necessaria, necessitate Sacramenti, continet aliquot dicta. Primum, minister et ly ego non necessario exprimuntur. Secundum, actus et suspiciens necessario exprimuntur. Tertium, quoad mutationem substantiae verborum, si ponatur aliud verbum, idem eademque ratione significans, valide fit. Quartum, non Baptismus datus in nomine genitoris, etc. nec Trinitatis. Quintum, baptizatus in nomine Christi, dubius est de suo Baptismo; olim tamen licuit sic baptizare, ex Ambr. adducto a Magistro hic ; et colligitur ex Act. c. 8.10. et 19. ubi est mentio de Baptismo in nomine Jesu Christi, sine ulla Trinitatis expressione, ita Mag. hic. Alens. 4. p. q. 8. m. 3. art 3. D. Thom. 3. p. q. 66. art. 6. ad 1 Alb. hic. art. 2. Bonavent. p. 1. art 2. q. 2. Richard. art. 2. q. 3. ad 10. cum Scoto hic et aliis. Est contra Suar. supra s 3. Canum 6. de loc. cap. 8. ad 7. et alios, qui putant Apostolos nunquam baptizasse in nomine Christi.
Tertio (e) de forma necessaria ex parte Sacramenti, patet, quod ista non est talis quantum ad omnia verba, ex hoc quod dictum est, quod Graeci vere baptizabant, non tamen sub eadem forma. Unde advertendum est, quod in ista forma sunt verba principaliter pertinentia ad eam: aliqua autem non principaliter pertinent, quia exprimunt ministrum, actum et suscipientem. Ministrum enim non est simpliciter necessarium aliquo verbo exprimi neque pronomine cujuscumque personae, quia non est in verbis Christi,
Matth. ultimo. Alia autem duo, scilicet actum et suscipientem, necessarium est exprimi, sed non determinate eodem modo quo istis verbis exprimuntur, scilicet actus verbo indicativi modi, et suscipiens pronomine secundae personae; sed potest actus exprimi verbo alterius modi, et suscipiens verbo alterius personae ut Graeci exprimunt. Ratio autem necessitatis, quod illa duo sic vel sic exprimerentur, sumitur ex illo Matth. ultimo : Baptizantes eos, etc. ubi exprimitur actus et suscipiens.
De verbis autem (f) principalibus quae sunt : In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, an ista sint praecise pertinentia ad formam? Ad hujus intellectum advertendum est, quod secundum Philosophum 5. Physic. quadruplex est mutatio, scilicet secundum substantiam, o qualitatem, quantitatem, et ubi.
Sic secundum ista verba, potest fieri quadruplex variatio, scilicet secundum substantiam, alia verba ponendo pro istis, vel aliud verbum pro isto; secundum quantitatem, apponendo, vel subtrahendo, et si apponendo, vel anteponendo, vel postponendo, vel interponendo; secundum qualitatem, scilicet auferendo aliquam requisitam terminationem ad congruam locutionem; secundum ubi, transponendo.
Et de quacumque istarum variationum, dico, quod si varians intendit uti verbis, quibus utitur tanquam forma Ecclesiae, praecise, non baptizat, quia deficit sibi intentio utendi verbis, quibus utitur, tanquam forma Ecclesiae; intendit enim uti illis verbis aliqualiter variatis, tanquam forma praecisa Baptismi.
Supposito ergo, quod non deficiat intentio, quaeramus ex parte verborum in se, quae istarum variationum potest stare cum forma, et quae non? Et hoc de singulis per ordinem.
De prima dico, quod potest intelligi dupliciter, vel quod aliud verbum secundum quid ponatur in loco alicujus verborum illorum, puta alia vox, tamen idem et sub eadem ratione significans ; vel aliud verbum simpliciter, scilicet alia vox aliud significatum habens. Et si secundo modo, adhuc dupliciter, quia vel illud significatum est omnino disparatum a significato vocis, pro qua ponitur, ut si poneretur lapis loco hujus, quod est pater ; vel est significatum conveniens omnino, habens idem substratum in re. Et
hoc contingit dupliciter, vel quia exprimi distincte tres personas sub aliis rationibus significatas, quam sigtnificantur per hoc : Pater et Filius, et Spiritus sanctus, et sic est de istis nominibus genitoris, geniti et spirati ; ista enim significant personas sub ratione proprietatum, non autem sub ratione subsistentium et hypostasum. Vel illae personae significantur implicite, et hoc vel tantum in toto collectivo, quomodo significat eas hoc nomen sancta Trinitas; vel implicite, ut in quodam importante personas per correspondentiam effectus ad causam, et sic importantur per hoc nomen Christus. . Hoc enim nomen significat Filium secundum naturam humanam, qui unctus est ; et dat intelligere Patrem, a quo unctus est,et Spiritum sanctum, quo unctus est. Sic ergo habemus quantum ad istud membrum, nomen aliud tantum secundum vocem, vel nomen, aliud habens significatum omnino disparatum, vel nomina significantia tres personas, non sub ratione personarum, ut genitor et genitus, vel nomen significans ista collective, ut Trinitas, vel nomen connotans personas, sicut effectus causam.
De istis quinque, de primo patet, quod manet eadem forma, quia in qualibet lingua potest fieri Baptismus ; forte tamen non licet baptizanti ex officio et solemniter, uti verbis cujuslibet linguae, sicut nec in confectione Eucharistiae, quia ordinavit Ecclesia Romana, quod officia Ecclesiastica dicantur, et Sacramenta ministrentur in Latino Grammatico: et hoc rationabiliter, quia istud distinctius potest scribi et proferri. De omnino impertinente patet, quod omnino forma non servatur.
De nominibus (g) significantibus proprietates, et non personas, ut genitor, etc. dico, quod non servatur in eis forma, quia Christus voluit personas vocari nominibus personarum, et rationabiliter secundum illud, quod tactum est in primo libro dist. 2. ut sicut Judaeis datum erat aliquod nomen significans essentiam divinam sub propria ratione, quod ipsi vocabant nomen Dei Tetragrammaton; ita Christus dedit Ecclesiae nomina significantia personas sub propriis rationibus. Si etiam non sic dederit, tamen bene probabile est in aliqua invocatione, nomen personae habere aliquam efficaciam, quam non habet nomen proprietatis personae; petendo enim aliquod donum ab aliquo pro amore Joannis, citius impetraretur, quam si loco nominis proprii poneretur nomen significans proprietatem suppositi.
De nomine Trinitatis patet, quod Christus intellexit illas personas explicandas; in hoc autem nomine Trinitatis, tantum importantur implicite ; et ideo quod dicit illud capitulum : A quodam, Trinitas debet intelligi explicite pro tribus personis.
De quinto, scilicet de nomine Christi, patet, quod aliquando licitum fuit baptizare, Act. 2. 10. de Cornelio, et 19. Sed an (h) modo esset baptizatus, si sic traderetur, dubium est. Videtur quod sic baptizans peccaret mortaliter, imo omnino non baptizaret. Primum probatur, quia legem superioris nullus inferior potest revocare, nec simpliciter, nec ad tempus; lex de baptizando in ista forma communi : In nomine Patris et Filii , etc. promulgata fuit a Christo Matth. ultimo ; ergo eam pro tempore, pro quo Christus non revocavit, nullus alius potest revocare. Sed licet dispensaverit in illa lege, pro tempore primitivae Ecclesiae, quia fuit ratio dispensandi, ut divulgaretur nomen Christi, tamen illa ratione cessante, non dispensavit ; ergo nullus inferior pro tempore illo posteriori, potest aliqualiter a lege illa absolvi.
Consimiliter probatur secundum, quia forma tradita communiter semper manet forma nisi per formae institutorem pro aliquo tempore fiat aliqua dispensatio. Sed forma non fuit dispensative tradita nisi pro tempore pro quo fuit dispensandi ratio, scilicet in Ecclesia primitiva, ut nomen Christi divulgaretur ; ergo tempore illius dispensationis cessante, forma illa sola manet, quae fuit forma ex institutione.
Quid ergo? Non audeo dicere, quod baptizatus hodie in nomine Christi, esset baptizatus, sed nec audeo dicere, quod non esset baptizatus, quia non lego ubi fuerit illa dispensatio revocata. In hoc ergo casu reputo dubium an talis sit baptizatus ?
Circa istum autem tale remedium habendum est, sicut universaliter in aliis dubiis adhibetur, de quo Extrav. de Baptismo, et ejus effectu, de quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizentur verbis istis praemissis : Si baptizatus es, non baptizo te; sed si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris et Filii, etc. Et universaliter in omnibus dubiis quantum ad materiam et formam, sunt tres maximae : Prima est ista : Si possibilitas adest, via tutissima est eligenda. Secunda : Si non adest possibilitas, vioe tutissimos proxima est tenenda. Tertia est ista : Cessante impossibilitate, caute est supplendum, quod impossibilitas prohibebat.