REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate videre Verbum perfecte perfectissima visione ?
D. Thom. I. p. q . 12. art. I. ubi Cajet. art. 5. D. Bonav. ibi dub. 3. Soto 4. d . 49. q. 2. art. 4. Capr. q. 4. et alii aiunt repugnare visionem sine lumine gtoriae inhaerente. Sed cum Scoto inOxon. 4. dist. 49. q. 11. tenent Vasq. I. p . d. 46. Molin. ibi q. 12. art. I. d . 2. Durand. 4. dist 49. q . 2. D. Thom. ibi q . 2. art . 7. etatii .
Quod non, secundum Augustinum 83. qq. q. 2. Non potest quisquis rem intelligere aliter quam sit, nisi fallatur, et per consequens non potest unus intellectus plus intelligere quam alius, nisi alter fallatur ; igitur non perfectius videt Verbum intellectus animae Christi quam alterius sancti.
Item, si sic, igitur intellectus animae Christi posset videre Verbum sub ratione infiniti, aliter enim non videret ipsum suprema visione ; consequens est falsum propter duo : Primo, quia intellectus increatus videt illud sub ratione infiniti, et per consequens istae duae visiones essent ejusdem speciei,quia objectum idem. Secundo, quia si videret Verbum sub ratione infiniti, comprehenderet ipsum.
Item, quod non possit ipsum immediate videre, videtur, quia visio naturalis requirit lumen naturale proportionabile ; igitur visio supernaturalis requirit lumen supernaturale ; non igitur immediate videtur ab intellectu animae Christi.
Item, non potest esse actus ita perfectus ante habitum, sicut post, ut patet, 2. Ethic cap. 5. igitur non potest esse visio ita perfecta supernaturalis ante habitum, sicut mediante habitu ; igitur intellectus animae Christi non habet summam visionem Verbi immediate.
Oppositum, anima Christi potuit perfecte frui, et immediate, sicut probatum est ; igitur et immediate videre, cum ad immediatam fruitiodem requiratur immediata visio. Et confirmatur: Intellectus est immediata potentia respectu intelligere ; igitur immediate potest in actum summum sibi possibilem.