Quod vero nonagesimo nono ponitur, creatura consequitur bonitatem creatoris non in seipsa, sed in participativa similitudine, verum est: loquitur enim de creatura quantum ad esse, non quantum ad operationem, qua creatura rationalis fruitur ipso deo; et sic cessat obiectio.