Et quemadmodum caput habens etc..
Postquam philosophus determinavit de singulis virtutibus intellectualibus, hic ostendit quae sit praecipua inter eas.
Et primo ostendit, quae sit praecipua simpliciter.
Secundo, quae sit praecipua in genere agibilium humanorum, ibi, erit autem utique quaedam et hic etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod sapientia sit simpliciter praecipua inter omnes. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, manifestans per signum quoddam ea quae dicta sunt, ibi, propter quod Anaxagoram etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo excludit errorem contrarium, ibi, inconveniens enim etc..
Tertio concludit veritatem, ibi, ex dictis utique manifestum etc..
Dicit ergo primo, quod sapientia non est qualiscumque scientia, sed scientia rerum honorabilissimarum, id est divinarum, ac si ipsa habeat rationem capitis inter omnes scientias.
Sicut enim per sensus, qui sunt in capite, diriguntur motus et operationes omnium aliorum membrorum, ita sapientia dirigit omnes alias scientias, dum ab ea omnes aliae sua principia supponunt.
Deinde cum dicit inconveniens enim etc., excludit quorumdam errorem, qui attribuebant principalitatem inter omnes scientias politicae, per quam gubernatur multitudo, vel prudentiae per quam aliquis gubernat seipsum, attendentes ad utilitatem magis, quam ad scientiae dignitatem. Scientiae enim speculativae, ut dicitur in principio metaphysicae non quaeruntur quasi ad aliquid utiles, sed sicut per se honorabiles.
Unde circa hoc duo facit. Primo excludit hunc errorem. Secundo removet quamdam obiectionem, ibi, si autem, quoniam optimum etc..
Circa primum ponit duas rationes.
Circa quarum primam dicit, quod inconveniens est si quis politicam vel prudentiam aestimet esse scientiam studiosam, idest optimam inter scientias. Quod quidem esse non posset nisi homo esset optimum eorum quae sunt in mundo. Scientiarum enim una est melior et honorabilior altera ex eo quod est meliorum et honorabiliorum, ut dicitur in primo de anima. Hoc autem est falsum quod homo sit optimum eorum quae sunt in mundo. Ergo neque politica seu prudentia, quae sunt circa res humanas, sunt optimae inter scientias.
Secundam rationem ponit ibi si utique sanum etc..
Quae quidem procedit ex hoc, quod quaedam sunt quorum ratio consistit in proportione et habitudine ad aliquid. Et ideo huiusmodi non possunt esse eadem quantum ad omnia; sicut patet quod non idem est sanum et bonum hominibus et piscibus. Quaedam vero dicuntur absolute, sicut album in coloribus et rectum in figuris. Et quia sapientia est de his quae in se et absolute sunt talia (est enim de primis entium), oportet ab omnibus dici quod idem sit quod est sapiens in omnibus, et quod sit eadem sapientia simpliciter respectu omnium. Sed id quod est prudens oportet quod sit alterum apud diversos, propter hoc, quod prudentia dicitur secundum proportionem et habitudinem ad aliquid. Ille enim qui potest bene speculari singula quae pertinent ad seipsum, dicitur esse prudens, et tali conceditur sive attribuitur prudentia. Et inde est, quod per quandam similitudinem homines dicunt quasdam bestias esse prudentes, quaecumque scilicet videntur habere quamdam potentiam provisivam circa propriam vitam, non quidem ex ratione, quod proprie ad prudentiam pertinet. Sic igitur manifestum est quod sapientia, quae est praecipua inter omnes, non est idem quod politica.
Si enim poneremus quod illa scientia, quae est circa utilia qualis est politica, esset sapientia quae est omnium caput, sequeretur quod essent multae sapientiae. Non enim potest esse una aliqua ratio circa ea quae sunt bona omnibus animalibus; sed oportet, quod circa singula animalia sit altera consideratio considerans quid sit bonum unicuique.
Et eadem ratio est de medicina, quae non potest esse una omnium. Dictum est enim supra, quod sicut sanum, ita et bonum est alterum hominibus et piscibus. Oportet autem esse solam unam sapientiam, quia ad eam pertinet considerare ea quae sunt communia omnibus entibus. Unde relinquitur, quod politica, quae est gubernativa humanae multitudinis, non potest esse sapientia simpliciter; et multo minus prudentia communiter dicta, quae est gubernativa unius.
Deinde cum dicit: si autem quoniam etc., excludit quamdam obiectionem. Posset enim aliquis dicere, politicam seu prudentiam, cum sit de rebus humanis, esse praecipuam, quia homo est excellentior inter alia animalia. Sed hoc nihil refert ad propositum: quia quaedam alia secundum suam naturam sunt multum diviniora propter sui excellentiam, quam homo. Et ut taceamus de deo et substantiis separatis quae non subiacent sensibus, etiam ipsa quae manifestissima sunt sensui, ex quibus mundus constat, scilicet caelestia corpora, sunt homine potiora, sive comparemus corpus corpori, sive comparemus substantias moventes animae humanae.
Deinde cum dicit: ex dictis utique manifestum etc., concludit veritatem intentam, scilicet quod sapientia sit scientia et intellectus, ut prius dictum est, non circa quaecumque, sed circa honorabilissima.
Et hoc est ex dictis manifestatum, quia, si aliqua scientia esset honorabilior, hoc praecipue conveniret politicae et prudentiae, quod supra est improbatum.
Deinde cum dicit propter quod Anaxagoram etc., infert quoddam corollarium ex praemissis; per quod manifestantur quaedam quae dicta sunt.
Et circa hoc duo facit. Primo inducit corollarium.
Secundo manifestat quandam partem ipsius, ibi: neque enim prudentia etc..
Dicit ergo primo quod quia prudentia est circa bona humana sapientia autem circa ea quae sunt homine meliora, inde est, quod homines dicunt Anaxagoram, et quemdam alium philosophum qui vocabatur thales, et alios similes esse quidem sapientes, non autem prudentes, eo quod homines vident eos ignorare ea quae sunt sibi ipsis utilia, et dicunt eos scire quaedam superflua, id est inutilia, et admirabilia, quasi excedentia communem hominum notitiam, et difficilia, quia indigent diligenti inquisitione, et divina propter nobilitatem naturae.
Ponit autem specialiter exemplum de thale et Anaxagora, qui specialiter super hoc reprehensi fuerunt. Cum enim thales exiret domum, ut astra consideraret, incidit in foveam; eoque lugente, dixit ad eum quaedam vetula: tu quidem, o thales, quae ante pedes nequis videre et quae in caelo sunt putas cognoscere?p Anaxagoras etiam, cum nobilis et dives esset, paterna bona suis dereliquit, et speculationi naturalium se dedit, non curans de politicis, unde ut negligens reprehendebatur.
Et dicenti sibi: non est tibi curae patria?, respondit: mihi patria valde curae est, ostenso caelo.
Ideo autem homines dicunt eos scire inutilia, quia non inquirunt de bonis humanis, propter quod etiam non dicuntur esse prudentes. Nam prudentia est circa bona humana, de quibus contingit consiliari. Prudentis autem maxime videtur esse opus bene consiliari.
Nullus autem consiliatur de necessariis, quae impossibile est aliter se habere, cuiusmodi sunt res divinae de quibus sapientes praedicti considerant. Neque etiam potest esse consilium de quibuscumque rebus non ordinatis ad aliquem finem, qui est operabile bonum, de quibus considerant scientiae speculativae, etiam si sint circa corruptibilia. Ille autem est simpliciter bonus consiliator, et per consequens prudens, qui ratiocinando potest coniicere quid sit optimum homini ad operandum.
Deinde cum dicit neque enim prudentia etc., manifestat quiddam quod dixerat, assignans scilicet rationem quare prudentia sit circa operabilia. Prudentia enim non considerat solum universalia, in quibus non est actio; sed oportet quod cognoscat singularia, eo quod est activa, idest principium agendi. Actio autem est circa singularia. Et inde est, quod quidam non habentes scientiam universalium sunt magis activi circa aliqua particularia, quam illi qui habent universalem scientiam, eo quod sunt in aliis particularibus experti. Puta si aliquis medicus sciat quod carnes leves sunt bene digestibiles et sanae, ignoret autem quales carnes sint leves; non poterit facere sanitatem.
Sed ille qui scit quod carnes volatilium sunt leves et sanae, magis poterit sanare. Quia igitur prudentia est ratio activa, oportet quod prudens habeat utramque notitiam, scilicet et universalium et particularium; vel, si alteram solum contingat ipsum habere, magis debet habere hanc, scilicet notitiam particularium, quae sunt propinquiora operationi.